Immagini della pagina
PDF
ePub

NARRATION LI.

Jugurtha is delivered up to Sylla, by

Bocchus.

(Rom. Hist. Sallust de Bello Jugurthi.)

THE war of Numidia is not terminated but by the most base treason. Sylla the questor of Marius, detaches Bocchus, king of Mauritania from bis alliance with Jugurtha, and persuades him to deliver him up to the Romans.

UBI plerumque noctis processit, Sylla à Boccho occultè accersitur; ab utroque tantummodò fidi interpretes adhibentur; prætereà Dabar internuncius, sanctus vir, ex sententiâ ambobus jurat; ac statim rex sic incipit.

Numquam ego ratus sum fore, uti rex maximus in hâc terrâ, et omnium, quos novi, opulentissimus, privato homini gratiam deberem. Et herculè, Sylla, antè te cognitum, multis orantibus, aliis ultrò egomet opem tuli;

Mauritania, a country of western Africa, is divided into two parts: Mauritania Tingitana, now the kingdom of Fez-bounded by the ocean, the Straits of Gibraltar and the river Melahath; and Mauritania Cæsariensis, now Algiers.

nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego lætor. Fuerit mihi pretium, eguisse aliquandò tuæ amicitiæ, quâ apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremò quidquid animo libet, sume, utere; et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit: deniquè nihil me sciente frustrà voles ; nam, ut ego existimo, regem armis, quàm munificentiâ vinci, minùs flagitiosum.

Ceterùm de republicâ vestrâ, cujus curator. huc missus es, paucis accipe. Belium ego populo romano neque feci, nequè factum umquàm volui; fines meos adversùm armatos armis tutus sum: id omitto, quandò vobis ita placet. Gerite, uti vultis, cum Jugurtha bellum; ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fluit, non egrediar, nequè id intrare Jugurtham sinam: Prætereà si quid meque vobis que dignum petiveris, haud repulsus abibis.

Ad ea Sulla pro se breviter et modicè; de pace et de communibus rebus multis disseruit. Deniquè regi patefecit, quod polliceatur, senatum et populum romanum, quoniam armis ampliùs valuissent, non in gratiâ habituros; faciendum aliquid, quod illorum magis quàm suâ retulisse videretur: id adeô in promptu esse, quoniam copiam Jugurthæ haberet ; quem si Romanis tradidisset, fore ut illi pluri

1

mùm deberetur; amicitiam, fœdus, Numidiæ partem quam nunc peteret, tunc ultrò adventuram.

Rex primùm negitare: cognationem, affinitatem, prætereà fœdus intervenisse: ad hoc metuere, ne fluxâ fide usus, popularium animos averteret, quîs et Jugurtha carus, et Romani invisi essent. Denique sæpiùs fatigatus, leniter et ex voluntate Syllæ omnia se facturum promittit. Ceterùm ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissimus, quæ utilia visa constituunt: ita, composito dolo, digrediuntur.

At rex postero die Asparem, Jugurthæ legatum, appellat: dicitque sibi per Dabarem, ex Syllâ cognitum, posse conditionibus bellum componi; quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille lætus in castra Jugurthæ venit. Dein ab illo cuncta edoctus, properato * itinere, post diem octavum redit ad Bocchum; et ei nunciat, Jugurtham cupere omnia quæ imperarentur facere, sed Maro parum fidere, sæpè anteà cum imperatoribus romanis pacem conventam frustrà fuisse; ceterùm Bocchus, si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut unà ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur, ibique sibi Syllam traderet; quùm talem virum in potestate habuisset, tùm fore, uti jussu S. P. Q. R. fœdus fieret; neque hominem nobilem, non suâ

ignavià, sed ob rempublicam in hostium potestate, relictum iri.

Hæc Maurus secum ipse diù volvens, tardem promisit. Ceterùm, dolo an verè cunctatus, parùm comperimus: sed plerumque regiæ voluntates, uti vehementes, sic mobiles, sæpè ipsæ sibi adversæ. Posteà tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Syllam modò, modò Jugurtha legatum apellare; benignè habere; idem ambobus polliceri ; illi pariter læti ac spei bonæ pleni esse. Sed nocte eâ, quæ proxima fuit antè diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim immutatâ voluntate, remotis ceteris, dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu, colore, ac motu corporis pariter atque animo varius ; quæ scilicet, tacente ipso, occulta pectoris, oris immutatione, patefecisse. Tamen postremò Syllam accersi jubet; et ex illius sententiâ Numidæ insidias tendit. Deindè, ubi dies advenit, et ei nunciatum est Jugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quæstore nostro, quasi obvius honoris caussâ, procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Jugurtha Syllæ vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus.

PORTRAIT OF SYLLA.

Sylla gentis patriciæ nobilis fuit, familia propè jam exstinctâ majorum ignaviâ, litteris græcis atque latinis, juxtà atque doctissimè eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriæ cupidior: otio luxurioso esse; tamen ab negotiis numquàm voluptas remorata, nisi quòd de uxore potuit honestiùs consuli; facundus, callidus, et amicitiâ facilis: ad simulanda negotia altitudo ingenii ineredibilis: multarum rerum, ac maximè pecuniæ largitor atque illi felicissimo omnium antè civilem victoriam, nunquàm super industriam fortuna fuit: multique dubitavêre, fortior, an felicior esset: nam, posteà quæ fecerit, incertum habeo, pudeat magis an pigeat disserere.

His conduct to the Army.

Postquam in Africam, atque in castra Marii cum equitatu venit, rudis anteà et ignarus belli solertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad học, milites benignè appellare : multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia invitus accipere, sed ea properantiùs quam æs mutuum reddere; ipse ab nullo repetere; magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent joca atque seria cum humil

« IndietroContinua »