Immagini della pagina
PDF
ePub

suras itinerum noverunt. Oritur ab Helveticrum,1 et Nemetum,2 et Rauracorum3 finibus, rectâque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum,5 et Anartium. Hinc se flectit sinistrorsùs, diversis à flumine regioniLus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. Neque quisquam et hujus Germaniæ, qui se adisse ad initium ejus silvæ dicat, quùm dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur, acceperit. Multa in câ genera ferarum nasci constat, quæ reliquis in locis visa non sint: ex quibus quæ maximè differant ab ceteris, et memoriæ prodenda videantur, hæc sunt. Est bos cervi figurâ: cu jus à media fronte inter aures unum cornu existit excelsius, magisque directum his quæ nota sunt, cornibus. Ab ejus summo sicut palmæ, rami quàm latè diffunduntur. Eadem est feminæ marisque natura, eadem forma

[ocr errors]

1 Helvetiorum. The Swiss.

2 Nemetum. Inhabitants of the country of Spire. 3 Rauracorum. Occupied Basle and Southern

Alsace.

4 Danubi. The Danube, the largest river of Europe-It rises in the Black Forest, near Zunberg; passes through Suabia, Bavaria, Austria, Hungaria, Servia, Bulgaria, and Moldavia, and empties into the Black Sea.

5 Dacorum. The country of Daces, answering now to the name of Walachia and Moldavia, a pro. vince of Turkey in Europe.

magnitudoqe cornuum. Sunt item, quæ appellantur Alces. Harum est consimilis capris figura, et varietas pellium, sed magnitudine paulò antecedunt: mutilæque sunt cornibus, et crura sinè nodis articulisque habent; nequè quietis causâ procumbunt; nequè, si quo afflictæ casu considerunt, erigere sese; aut sublevare, possunt. His sunt arbores pro cubilibus. Ad eas se applicant, atquè ità paulum modò reclinatæ quietem capiunt : quarum ex vestigiis quùm est animadversum à venatoribus, quo se recipere consueverint, omnes eo loco, aut à radicibus subruunt, aut accidunt arbores tantùm, ut summa species earum stantium relinquatur. Hùc quùm se ex consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere affligunt, atque unà ipsæ concidunt. Tertium est genus eorum, qui Uri appellantur. Ii sunt magnitudine paulò infrà elephantos; specie, et colore, et figurâ tauri. Magna vis est eorum, et magna velocitas. Neque homini, nequè feræ, quàm conspexerint, parcunt. Hos studiosè foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis exercent; et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quæ sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum, et figura, et species mul14m à nostrorum boum cornibus differt. Hæc

studiosè conquisita ab labris argento circumcludunt, atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

NARRATION LVI.

Vercingetorix.

(Rom. Hist. Cæsar de Bello Gallico.)

The most honourable of Cæsar's campaigns in Gaul was the seventh, because it was in this that his greatest victory was gained. The valiant Vercingetorix obliged Cæsar to exert his utmost genius. Compelled to shut himself in the city of Alise, this brave Gaul defended himself to the last extremity. It was this, no doubt, which caused Cæsar to attach so much cor.equence to its conquest, as to have left us a description so particular and detailed as is the siege and capture of this place.

FUGATO omni equitatu, Vercingetorix copias suas, ut pro castris collocaverat, reduxit; protinùsque Alesiam,' quod est oppidum Mandubiorum,2 iter facere cœpit : celeriter

1 Alesiam. A little city near Semur, in Auxors, a canton of Bourgogne.

2 Mandubiorum. The inhabitants of Auxois.

que impedimenta ex castris educi, et se subsequi jussit. Cæsar, impedimentis in proximum collem deductis, sequutus, quantum diei tempus est passum, circiter 1 millibus hostium ex novissimo agmine interfectis, altero die ad Alesiam castra fecit. Perspecto urbis situ, perterritisque hostibus, quòd equitatu, quâ maximè parte exercitûs confidebant, erant pulsi; adhortatus ad laborem milites Alesiam circumvallare instituit. Ipsum erat oppidum in colle summo admodùm edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur. Cujus collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Antè oppidum planities circiter millia passuum 11î in longitudinem patebat. Reliquis ex omnibus partibus colles, mediocri interjecto spatio, pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quæ pars collís ad orientem spectabat, hunc omnem locum copiæ Gallorum compleverant; fossamque, et materiam sex in altitudinem pedum præduxerant. Ejus munitionis quæ ab Romanis instituebatur, circuitus x1 00 passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita; ibique castella xxIII facta, in quibus interdiù stationes disponebantur, ne qua subitò irruptio fieret. Hæc eadem noctu excubitoribus, ac firmis præsidiis tenebantur. Opere instituto, fit equestre prælium in câdem planitie, quam intermissam collibus III millium passuum in longitudinem patere su

prà demonstravimus; summâ vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Cæsar Germanos submittit, legionesque pro castris constituit, ne qua subitò irruptio ab hostium peditatu fiat. Præsidio legionum addito, nostris animus augetur; hostes in fugam conjecti se ipsi multitudine impediunt; atque angustioribus portis (relictis) coarctantur. Germani acriùs usque ad munitiones sequuntur. Fit magna cædes. Nonnulli, relictis equis, fossam transire, et maceriam transcendere conantur. Paulùm legiones Cesar, quas pro vallo constituerat, promoveri jubet. Non minùs, qui intra munitiones erant, Galli perturbantur. Veniri ad se confestìm existimantes, ad arma conclamant. Nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. Vercingetorix jubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis compluribus equis captis, Germani sese recipiunt. Vercingetorix, priusquàm munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit, omnem à se equitatem noctu dimittere. Discedentibus mandat, ut suam quisque eorum civitatem adeat, omnesque, qui per ætatem arma ferre possint, ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit; obtestaturque, ut suæ salu. tis rationem habeant, neu se de communi libertate optimè meritum in cruciatum hostibus dedant; qui si indiligentiores fuerint, millia hominum LXXX delecta secum interitura demonstrat: ratione inîtâ, frumentum se exiguè

« IndietroContinua »