Immagini della pagina
PDF
ePub

consilii, cohortes, quæ in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, duas in stationem succedere, reliquas armari, et confestim se subsequi, jussit. Quùm paulò longiùs à castris processisset, suos ab hostibus premi, atque ægrè sustinere, et confertâ legione ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quòd, omni ex reliquis partibus demesso frumento, una pars erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant. Tùm dispersos, depositis armis, in nietendo occupatos subitò adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturba. verunt: simul equitatu, atque essedis circum. dederant. Genus hoc est ex essedis pugnæ: primò per omnes partes perequitant, et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum, et strepitu rotarum, ordines plerumque pertur bant: et quùm se inter equitum turmas insinuavêre, ex essedis desiliunt, et pedibus præliantur. Auriga interim paulùm à prælio excedunt, atque ità se collocant, ut si illi à multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ità mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in præliis præstant: ac tantùm usu quotidiano, et exercitatione efficiunt, ut in declivi, ac præcipiti loco incitatos equos sustinere, et brevi moderari, ac flectere, et per temonem percurrere, et in jugo insis tere, et indè se in currus citissimè recipere consueverint. Quibus rebus, perturbatis nos

tris novitate pugnæ, tempore opportunissimo Cæsar auxilium tulit. Namque ejus adventu hostes constiterunt, notri ex timore se receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum prælium, alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit: et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. Dùm hæc geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris, reliqui discesserunt. Secutæ sunt continuos dies complures tempestates, quæ et nostros in castris continerent, et hostem à pugnâ prohiberent.

Interim barbari nuncios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque nostrorum militum suis prædicaverunt: et, quanta prædæ faciendæ, atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magnâ multitudine peditatûs equitatûsque coactâ, ad castra venerunt. Cæsar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritatè periculum effugerent, tamen nactus equites circiter xxx quos Comius Atrebas, de quo, ant dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso prælio, diutiùs nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt, ac terga verterunt: quos tanto spatio secuti, quantùm cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde omnibus longè latèque ædificiis incensis,

se in castra receperunt. Eodem die legati ap hostibus missi ad Cæsarem de pace venerunt. His Cæsar numerum obsidum, quem anteà imperaverat, duplicavit; eosque in continentem adduci jussit; quòd propinquâ die æquinoctii, infirmis navibus hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus, paulò post mediam noctem naves solvit: quæ omnes incolumes ad continentem pervenerunt. Ex his onerariæ 11 eosdem portus, quos reliquæ, capere non potuerunt, sed paulò infrà delatæ sunt. His rebus gestis ex litteris Cæsaris dierum xx supplicatio à senatu decreta est.

NARRATION LVIII.

Description of England.

(Rom. Hist. Cæsar de Bello Gallico.)

Cæsar being compelled to return speedily to Gaul, gets but a slight knowledge of Great-Britain. The next year, however, he makes an almost entire conquest thereof. The time and progress of its civilization is most interestingly portrayed by

Cæsar.

BRITANNIA pars interior ab iis incolitur, quos natos in insulâ ipsâ memoriæ proditum

dicunt. Maritima pars ab iis, qui, prædæ ac belli inferendi causâ, ex Belgio transierant, qui omnes ferè iis nominibus civitatum appellantur,quibus orti ex civitatibus eò pervenerunt,et bello illato ibi remanserunt, atque agros colere cœperunt. Hominum infinita multitudo, creberrimaque ædificia ferè Gallicis consimilia: pecoris magnus numerus. Utuntur, aut ære, aut annulis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum sed ejus exigua est copia. Ære utuntur importato. Materia cujusque generis, ut in Galliâ, est, præter fagum atque abietem. Leporem et gallinam, et anserem gustare, fas non putant. Hæc tamen alunt, animi voluptatisque causâ. Loca sunt temperatiora, quàm in Galliâ, remissioribus frigoribus. Insula naturâ triquetra, cujus unum latus est contrà Galliam hujus lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quò ferè ex Galliâ naves appelluntur, ad orientem Solem; inferior ad Meridiem spectat. Hoc latus tenet circiter millia passuum D. Alterum vegit ad Hispaniam, atque occidentem Solem. Quâ ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut existimatur, quàm Britannia: sed pari spatio transmissus, atque ex Galliâ, est in Britanniam. In hoc

2

I

1 Cantium-the county of Kent in the South part of England.

2 Hibernia Ireland.

medio cursu est insula, quæ appellatur Mona. Complures prætereà minores objectæ insulæ existimantur: de quibus insulis nonnulli scripserunt, dies continuos xxx sub bru. mâ esse noctem. Nos nihil de eo percunctationibus reperiebamus, nisi certis ex aquâ mensuris, breviores esse noctes, quàm in continente, videbamus. Hujus est longitudo lateris, ut fertillorum opinio, nec millium passuum. Tertium est contrà Septentrionem, cui parti nulla est objecta terra: sed ejus angulus lateris maximè ad Germaniam spectat. Huic millia pasuum Dccc in longitudinem esse existimatur. Ità omnis insula est in circuitu vicies centena millia passuum Ex his omnibus longè sunt humanissimi, qui Cantium incolunt : : quæ regio est maritima omnis, nequè multùm à Gallicâ differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt: sed lacte et carne vivunt; pellibusque sunt vestiti: omnes verò se Britanni vitro inficiunt, quòd cærulæum efficit colorem. Atque hoc horribiliore sunt in pugnâ adspectu: capilloque sunt promisso; atque omni parte corporis rasà, præter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes, et maximè fratres cum fratribus, et parentes cum liberis. Sed qui sunt ex his

1 Mona-the Isle of Man, between England and Ireland.

« IndietroContinua »