Immagini della pagina
PDF
ePub

ritus: tum epistolam Philippum legere jubet, nec à vultu legentis movit oculos, ratus aliquas conscientiæ notas in ipso ore posse deprehendere. Ille, epistolâ perlectâ, plus indignationis quàm pavoris ostendit, projectisque amiculo et litteris ante lectum: Rex, inquit, semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc verè, arbitror, sacro et venerabili ore trahitur. Crimen parricidii, quod mihi objectum est, tua salus diluet: servatus à me vitam mihi dederis; oro quæsoque : amissoque metu patere medicamentum concipi venis; laxa paulisper animum, quem intempestivâ sollicitudine amici, sanè fideles, sed moleste seduli, turbant. Non securum modò hæc vox, sed etiam lætum regem ac plenum bonæ spei fecit. Itaque, si dii, inquit, Philippe, tibi permisissent quo maximè modo animum velles experiri meum, alio profectò voluisses, sed certiorem quàm expertus es ne optasses quidem, Hâc epistolâ acceptâ, tamen quod dilueras bibi; et nunc credo te non minùs pro tuâ fide, quàm pro meâ salute esse sollicitum. Hæc elocutus, dextram Philippo offert.

Ceterùm tanta vis medicaminis fuit, ut quæ secuta sunt criminationem Parmenionis adjuverint. Interclusus spiritus arctè meabat, nec Philippus quidquam inexpertum omisit: ille fomenta corpori admovit; ille torpentem nunc cibi nunc vini odore excitavit; atque ut pri

mum mentis compotem esse sensit, modò matris sororumque, modo tantæ victoriæ appropinquantis admonere non destitit. Ut verò medicamentum se diffudit in venas, et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primò animus vigorem suum, deindè corpus quoque expectatione maturiùs recuperavit; quippe post tertium diem quàm in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit. Nec avidiùs ipsum regem quàm Philippum intuebatur exercitus; pro se quisque, dextram ejus amplexi, grates habebant velut præsenti deo: namque haud facilè dictu est, præter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem, quantùm hujus quoque regis vel admirationi dediti fuerint, vel caritate flagraverint. Jam primùm nihil nisi divinâ ope aggredi videbatur; nam, quum esset præstò ubique fortuna, temeritas in gloriam cesserat. Etas quoque, vix tantis matura rebus, sed abundè sufficiens, omnia etiam ejus opera honestabat: et quæ leviora haberi solent, plerumque in re militari gratiora vulgò sunt; exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paululùm à privato abhorrens, militaris vigor; quîs ille vel ingenii dotibus vel animi artibus, ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat,

NARRATION XIV.

The magnificent march of Darius.

(Anc. Hist. 2. Cuv. book 3.)

PATRIO more Persarum traditum est, orto sole demùm procedere: die jam illustri, signum è tabernaculo regis buccinâ dabatur; super tabernaculum, undè ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat. Ordo autem agminis erat talis: ignis, quem ipsi sacrum et æternum vocabant, argenteis altaribus præferebatur: magi proximi patrium carmen canebant: magos trecenti et sexaginta quinque juvenes sequebantur, puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero; quippe Persis quoque in totidem dies descriptus est annus. Currum deindè Jovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiæ magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur: aureæ virgæ, et albæ vestes, regentes equos adornabant. Haud procul erant vehicula decem; multo auro argentoque cælata. Sequebatur hæc equitatus duodecim gentium, variis armis et moribus: proximi ibant, quos Persæ Immortales vocant, ad decem millia; cultus opulentiæ barbaræ non alios magis honestabat: illi aureos torques,

illi vestem auro distinctam habebant, manicatasque tunicas, gemmis etiam adornatas.-Exiguo intervallo, quos Cognatos regis appellant, decem et quinque millia hominum; hæc vero turba muliebriter propemodùm culta,luxu magis quàm decoris armis conspicua erat.Doryphori vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem; hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur. Utrumque currûs latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmæ jugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia, quorum alterum Nini, alterum Beli gerebat effigiem; inter hæc auream aquilam pinnas extendenti similem sacraverant

Cultus regis inter omnia luxuriâ notabatur: purpureæ tunicæ medium album intextum erat; pallam auro distinctam, aurei accipitres, velut rostris inter se corruerent, adornabant; et zonâ aureâ muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemmâ erat vagina. Cidarim Persæ regium capitis vocabant insigne, hoc cærulea fascia albo distincta circumibat. Currum decem millia hastatorum sequebantur; hastas argento exornatas, spicula auro præfixa gestabant. Dextrâ læváque regem ducenti fermè nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta millibus peditum, quos equi regis quadringenti sequebantur. Intervallo deindè unius

E

stadii, matrem Darii Sysigambim currus vehebat, et in alio erat conjux: turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur. Quindecim indè, quas Armamaxas appellant sequebantur ; in his erant liberi regis, et qui educabant eos, spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis. Tum regiæ pellices trecenta sexaginta vehebantur, et ipsæ regali cultu ornatuque; post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant, præsidio sagittariorum prosequente. Propinquorum amicorumque conjuges huic agmini proximæ, lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus qui cogerent agmen, leviter armati. Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar acies erat; equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque ære fulgentibus agmen et stare paratum et sequi, nec turbâ, nec sarcinis prægrave; intentum ad ducis non signum modò, sed etiam nutum : et castris locus, et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit: Darius tantæ multitudinis rex, loci in quo pugnavit angustiis, redactus est ad paucitatem quam in hoste contempserat.

« IndietroContinua »