Immagini della pagina
PDF
ePub

felicitate solùm, sed etiam æquitate superaveris. Tu quidem Matrem me, et Reginam vocas; sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et præteritæ fortunæ fastigium capio et præ. sentis jugum pati possum : tuâ interest quantùm in nos licuerit, si id potius clementiâ quàm sævitiâ vis esse testatum Rex bonum animum habere eas jussit; Darii deinde filium collo suo admovit. Atque nihil ille conspectu tunc primùm à se visi conterritus, cervicem ejus manibus amplectitur: motus ergo rex constantiâ pueri, Hephæstionem intuens : Quam vellem, inquit, Darius aliquid ex hâc indole hausisset! Tum tabernaculo egressus. Tribus aris, in ripâ Pinari amnis, Jovi atque Herculi Minervæque sacratis, Syriam1 petit; Damascum' ubi regis gaza erat, Parmenione præmisso.

1 Syriam, a region of Ancient Syria, or Assyria to the west, and bordering upon the sea of Syria, is now called Souria or Sourestan, a province of Asiatic Turkey.

2 Damascum, formerly the capital of Syria, to the east of Sidon, now called Scam-Damaser, and under the dominion of the Turks.

NARRATION XVII.

The siege of Tyre, A. C. 382.

(Anc. Hist. Q. Cur. book 4.)

AFTER the battle of Issus2 all yield to Alexander. Tyre alone dares to oppose the rapidity of his conquests. Its siege is one of the most memorable of antiquity.

JAM tota Syria, jam Phonice quoque, exceptâ Tyro, Macedonum erant; habebatque rex castra in continenti, à quo urbem angustum fretum dirimit. Tyrus, et claritate et magnitudine ante omnes urbes Syriæ Phonicesque memorabilis, faciliùs societatem Alexandri acceptura videbatur quàm imperium. Coronam igitur auream legati donum afferebant; commeatusque largè et hospitaliter ex oppido adduxerant. Ille dona, ut ab amicis, accipi jussit; benignèque legatos allocutus, Herculi, quem præcipuè Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit: Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere; se verò ut id faceret etiam oraculo monitum. Legati respondent, esse templum Herculis extra urbem, in eam sedem

1 Tyre, a city of Phoenicia. It had been built upon the main land, but after it had been taken by Nebuchadnezzar it was rebuilt upon an island to the south of Sidon.

2 Issus. See page 51.

quam Paletyron ipsi vocant; ibi regem deo sacrum ritè facturum. Non tenuit iram Alexander, cujus alioquin potens non erat. Itaque vos quidem, inquit, fiduciâ loci, quòd insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis: sed brevi ostendam in continenti vos esse: proindè sciatis licet, aut intraturum me urbem, aut oppugnaturum. Cum hoc responso dimissos monere amici cœperunt, ut regem, quem Syria, quem Phonice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur. At illi, loco satis fisi, obsidionem ferre decreverunt.

Urbem Tyrum à continenti quatuor stadiorum fretum dividit, Africo maximè objectum, crebros ex alto fluctus in littus evolvens. Nec, accipiendo operi quo Macedones continenti insulam jungere parabant, quidquam magis quàm ille ventus obstabat. Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt; Africus verò prima quæque congesta pulsu illisa mari subruit: nec ulla tam firma moles est, quàm non exedant undæ per nexus operum manantes, et, ubi acrior flatus extitit, summi operis fastigio superfusæ. Præter hanc difficultatem, haud minor alia erat. Muros turresque urbis præaltum mare ambiebat: non tormenta, nisi è navibus procul excussa, emitti; non scalæ mœnibus applicari poterant: præceps in salum murus pedestre interceperat iter: naves nec habebat rex ; quas si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant. Inter

quæ parva dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum anniversarium sacrum more patrio tunc venerant; quippe Carthaginem1 Tyrii condiderunt, semper parentum loco culti. Hortari ergo Pœni cœperunt, ut obsidionem forti animo paterentur; brevi Carthagine auxilia ventura: namque eâ tempestate magnâ ex parte punicis classibus maria obsidebantur.

Igitur bello decreto, per muros turresque tormenta disponunt; arma junioribus dividunt; opificesque, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt: omnia belli apparatu strepunt. Ferreæ quoque manus (Harpagonas vocant) quas operibus hostium injicerent, corvique, et alia tuendis urbibus excogitata, præparabantur. Sed quum fornacibus ferrum quod excudi oportebat impositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur; idque omen in Macedonum metum verterunt Tyrii. Apud Macedonas quoque, quum forte panem quidam militum frangeret, manantis sanguinis

1 Carthaginem. Carthage was built in Africa by Dido, sister of Pygmalion king of Tyre, A. C.890. It was destroyed by the Romans in 148, and is now no more than a heap of stones, in the middle of which we perceive a tower called Almenare or the Rocca de Martinaces. It is three leagues west of Tunis, on the coast of Barbary.

F

guttas notaverunt: territoque rege, Aristander, peritissimus vatum, respondit, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum; contrà, quum ab interiore parte manaverit, urbi quam obsidere destinassent exitium portendere. Alexander, quum et classem procul haberet, et longam obsidionem magno sibi ad cetera impedimento videret fore; caduceatores, qui ad pacem eos compellerent, misit: quos Tyrii contra jus gentium occisos præcipitaverunt in altum. Atque ille, suorum tam indignâ nece commotus, urbem obsidere statuit.— Sed antè jacienda moles erat, quæ urbem continenti committeret: ingens ergo animos militum desperatio incessit, cernentium profundum mare, quod vix divinâ ope posset impleri; quæ saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium aggeraretur; et exæstuare semper fretum; quòque arctius volutetur inter insulam et continentem, hoc acriùs furere. At ille, haudquaquàm rudis tractandi militares animos, speciem sibi Herculis in somno oblatam esse pronunciat, dextram porrigentis; illo duce, illo aperiente in urbem intrare se visum inter hæc, caduceatores interfectos, gentium jura violata, referebat; unam esse urbem quæ cursum victoris morari ausa esset. Ducibus deindè negotium datur, ut suos quisque castiget satisque omnibus stimulatis, opus

orsus est.

« IndietroContinua »