Immagini della pagina
PDF
ePub

2

L. Tarquinium Superbum, cum scelerata conjuge et omni liberorum stirpe, ferro, igni, quacumque dehinc vi possim, exsequuturum1; nec illos, nec alium quemquam regnare Romæ passurum. Cultrum deinde Collatino tradit; inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut præceptum erat, jurant : totique ab luctu versi in iram, Brutum jam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem. Elatum domo Lucretia corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ atque indignitate homines: pro se quisque3 scelus regium ac vim queruntur. Movet tum patris moestitia, tum Brutus, castigator lacrymarum atque inertium querelarum, auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest sequitur et cætera juventus. Inde, pari præsidio relicto Collatiæ ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, cæteri armati, duce Bruto, Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit. Rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romæ tam atrox res facit, quam Collatiæ fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum

CAP. LIX. 1. Me, L. Tarquinium... exsequuturum, persequuturum, expulsurum, vel vindicaturum, ulturum; nisi malis cum Gron. reponere exacturum, quoniam exsequi de rebus tantum, non de hominibus adhibetur. -Exsequi inusitatum quidem de personis, sed vetant libri omnes, teste ipso Gronovio, quidquam mutari. ED. -Ferro, igni, quacumque vi possim plane ut II, 10. Copula et omissa.

4

2. Ut præceptum erat a Bruto, et secundum formulam jurisjurandi, quam præiverat.

3. Pro se quisque queruntur, v. ad cap. 41, n. I.

4. Pari præsidio, satis firmo, sufficiente, scil. ad impetus regis arcendos, verhältnissmåsige, hinlängliche. Sed egregie emend. Gron. Inde pars præsidio relicti Collatiæ, ad portas custodibus datis, etc. Ita pars, quod

C. 532-507

C. 220-245

curritur. Quo simul ventum est, præco5 ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita, nequaquam ejus pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sext. Tarquinii, de stupro infando Lucretia et miserabili cæde, de orbitate Tricipitini, cui morte filiæ causa mortis indignior ac miserabilior esset addita superbia ipsius regis, miseriæque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersæ. Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Serv. Tullii regis memorata cædes, et invecta corpori patris nefando vehiculo filia; invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quæ præsens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subjicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse juberet L. Tarquinium cum conjuge ac liberis. Ipse junioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum, Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, præfecto urbis jam ante ab rege instituto , relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo

etiam in uno MS legitur, et cæteri bene sibi opponuntur. Gron. emendatio Creverio multum blanditur et mihi. ED.

5. Præco ad tribunum Celerum populum advocavit, non ad præfectum urbi, Lucretium, quia hic magistratus minor fuisse videtur (cf. ad c. 15, n. 5, et 56, n. 9), vel quia Lucretius tum forte erat Collatiæ, non Romæ : nam comitia certe consularia a præfecto urbis habita fuisse scribit Livius cap. 60 extr. sed a Lucretio interrege, non præfecto urbis, rectius tradit Dionysius.

6. Tricipitini Lucretii. Cf. ad c. 58,

n. 2.

7. Aliis, quæ præsens rerum indignitas subjicit, quas cogitationes injicit seu injicere solet scil. animo seu oratori; ut quæ dolor querentibus subjicit III, 48 ext. idem subjecit mihi ratio XXVI, 41, n. 9; et has mihi spes subjicit, injicit, dat, fortuna XXVIII, 44. Conf. ad XXIX, 15,n. 1; XXX, 32, n. 2; XL, 9, n. 4; XLIV, 24, n. 1. Sed h. 1. forte legendum subjecit.

8. Præfecto urbis, de quo v. ad III, 3, n. 1. — ·Invocantibus parentum

C. 532-50%

U. C. 220-245. profugit, exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

2

LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum re nova trepidus rex pergeret' Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus, senserat enim adventum ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam, venerunt. Tarquinio clausæ portæ, exsiliumque indictum; liberatorem Urbis læta castra accepere; exactique inde liberi regis. Duo patrem sequuti sunt, qui exsulatum Care in Etruscos ierunt. Sext. Tarquinius3 Gabios, tanquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse cædibus rapinisque conciverat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum 4 Romæ ab condita urbe ad liberatam, annos ducentos quadraginta quatuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a præfecto urbis ex commentariis 5 Serv. Tullii creati sunt, L. Junius Brutus, et L. Tarquinius Collatinus.

furias, vindices parricidii. Conf. ad XL, 10, n. 1.

CAP. LX. 1. Pergeret Romam, v, ad c. 6, n. 6.- Flexit viam Brutus, de via deflexit. Mox accepere pro excepere, ut V, 21 pr. XXXVIII, 25, n. 5, al.

2. Exsulatum Cære ivit rex VI Kal. Mart. qui dies Regifugium, dictus est; vid. Interpp. Ovid. Fast. II, 686, et Macrob. Sat. I, 12.

3. Sextus Tarquinius Gabios, tanquam in suum regnum etc. Cf. c. 53, et ad II, 19, u. 4.

4. Regnatum Romæ est, reges imperium tenuere.

5. Ex commentariis Servii Tullii, secundum rationem comitiorum babendorum et centuriarum, a Servio institutam et descriptam in commentariis, h. e. libris, in quibus memoriæ causa res perscribuntur memorabiles. Ex formula imperii regendi, descripta fortasse a Servio, quum deponere imperium in animo haberet; de quo v. cap. 48 extr. ei in animo esset, imperio se abdicare (v. c. 48 extr. ); Ern.

T. LIVII PATAVINI.

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER SECUNDUS.

BREVIARIUM.

[ocr errors]

CAP. I; Brutus, libertatis tempestive reipub. assertæ non acrior vindex quam custos, populum jurejurando adigit, se neminem Romæ passuros regnare; et senatum ad summam ccc explet, primoribus equestris gradus lectis.-II; Rex sacrificulus. Tarquinius Collatinus, ob regium genus nomenque invisus, cogitur Urbe cedere, et consul ei sufficitur P. Valerius. III; Conjuratio juvenum de recipiendis regibus. - IV; Capita ejus sunt Aquillii, filii sororis Collatini, Vitellii, quorum soror Bruto nupta erat, hujusque filii, Titus Tiberiusque. Servus rem ad consules defert. V; Tarquiniorum bona direpta, et ager consecratus. Marti. Campus Martius. Insula Tiberina. Supplicium a proditoribus sumtum. Servus ille, Vindicius, primum vindicta liberatus, -VI; Tarquinii, contractis Veientium Tarquiniensiumque copiis, in agrum rom. veniunt. Brutus et Aruns Tarquinius infestis animis concurrunt et duabus hærentes hastis moribundi ex equis labuntur. Pugna atrox et dubia.- VII; Nocte Etrusci domos suas abeunt. Publica moestitia ob mortem Bruti. Valerius, regnum affectare creditus, submissis fascibus in concionem venit populi et crimen diluit. — VIII; Leges fert de provocatione ad populum, et adversus regni occupandi consilium : unde ei datur cognomen Publicolæ, s. Poplicola. Bruto sufficitur Sp. Lucretius, et huic, intra paucos dies mortuo, M. Horatius Pulvillus. Huic sorte evenit dedicatio ædis Capitolinæ. - IX; Tarquinii ad Porsenam, Clusinum regem, perfugerant ; is eorum precibus X; motus, romanum agrum cum infesto exercitu invadit.

-

Horatius Cocles, Sp. Lartius et T. Herminius hostes, pontem sublicium transituros, repellunt.-XI; Urbs obsidetur. — XII; Magnum audaxque facinus C. Mucii Scævolæ. - XIII; Virtus Cloeliæ. Pax. XIV; Porsena cum parte copiarum Aruntem filium Ariciam oppugnatum mittit; sed omnes fere pereunt, et pauci perfugiunt Romam. His locus ad habitandum datus, qui dictus deinde Tuscus vicus. —XV; Porsena legatos frustra mittit de reducendo in regnum Tarquinio, isque exsulatum abit Tusculum ad generum. - XVI; Bellum cum Sabinis. Attus Clausus Sabinus, cui postea Ap. Claudio fuit Romæ nomen, cum magna clientium manu ab Regillo Romam transfugit et inter Patres legitur. Vetus Claudia tribus. Mors Valerii. Bellum cum Auruncis, ad quos Pometia et Cora defecerant. XVII; Pometia oppugnatur et diruitur.-XVIII; Bellum Sabinis indictum et Latinis, quorum xxx populos concitaverat Octavius Mamilius. Primus dictator T. Lartius vel M'. Valerius. Tacitæ induciæ cum Sabinis. -XIX; A. Postumius dictator et T. Æbutius magister equitum ad lacum Regillum in agro Tusculano occurrunt Latinis, quorum duces sunt Tarquinius Sup. ejusque gener; et omnes ferme proceres, præter dictatorem rom., vulnerantur. - XX; M. Valerii, Mamilii et T. Herminii mors. Ingens Latinorum clades. XXI; Ædes Saturni et Saturnalia. Tarquinius moritur Cumis. Romæ tribus XXI factæ.-XXII; Bellum cum Volscis. Fœdus cum Latinis factum.-XXIII; Seditio ob æs alienum. - XXIV; Comprimitur pollicitationibus P. Servilii cos. ac terrore, quem adventus Volscorum incutit : et omnes nexi dant nomina. - XXV; Pulsi hostes castrisque exuti. Suessa Pometia capta et prædæ data. — XXVI; Victi Sabini, et mox Aurunci. —XXVII; Recrudescit seditio plebis propter nexos ob æs alienum, et malum augetur timore sabini belli. Dedicatio ædis Mercurii M. Lætorio, primi pili centurioni, data. Servilius fidem præstare non potest, contra nitente Ap. Claudio collega omnique factione nobilium. Clamores aperti; secessio occultaque colloquia. XXVIII; Cœtus nocturni in Esquiliis et Aventino. Trepidatio novorum consulum, A. Virginii et T. Vetusii. Clamores et indignatio Patrum. Delectu indicto ad nomen nemo respondet. — XXIX; Repulsi lictores, missi a consulibus, delectum habentibus. Tumultus in senatu, et variæ sententiæ. XXX; Volsci, Æqui et Sabini arma parant. Dictator M. Valerius dicitur, vir mansueti ingenii. Volsci et qui funduntur. XXXI; Sabinis magna infertur clades. Valerius frustra ad senatum refert de nexis, et dictatura

« IndietroContinua »