Immagini della pagina
PDF
ePub

53

sub furca diu virgis cæsus est, et sestertio nummo veniit. Tribuni plebis, quia non impetrarent, ut sibi denos, quos vellent, milites eximere liceret, consules in carcerem duci jusserunt. Junius Brutus consul in Hispania iis, qui sub Viriatho militaverant, agros et oppidum dedit, quod Valentia vocatum est. M. Popillius a Numantinis, 55 cum quibus pacem factam senatus irritam fieri censuerat, cum exercitu fusus fugatusque est. C. Hostilio Mancino consule sacrificante, pulli ex cavea evolaverunt. conscendenti deinde navim, ut in Hispaniam proficisceretur, accidit vox, Mane, Mansine: quæ auspicia tristia fuisse, eventu probatum est. Victus enim a Numantinis et castris exutus, quum spes nulla servandi exercitus esset, pacem cum eis fecit ignominiosam, quam ratam esse senatus vetuit. Triginta millia Romanorum a Numantinorum millibus quatuor victa erant. D. Junius Lusitaniam, triginta urbium expugnationibus, usque 54 ad occasum et oceanum perdomuit: et, quum 55 fluvium Oblivionem transire nollent milites, ereptum signifero signum ipse transtulit, et sic, ut transgrederentur, persuasit. Alexandri filius, rex Syria, decem annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est; conruptis medicis, qui, eum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, occiderunt.

LVI.

D. Junius Brutus in Hispania ulteriore feliciter adversus Gallæcos pugnavit. dissimili eventu M. Æmilius Lepidus proconsul adversus Vaccæos rem gessit, clademque similem Numantinæ passus est. Ad exsolvendum Numantini fœderis religione populum, Mancinus, quum hujus rei auctor fuisset, deditus Numantinis, non est receptus. Lustrum a censoribus conditum est. 56 Censa sunt civium capita trecenta viginti tria millia. Fulvius Flaccus consul Vardæos in Illyrico subegit. M. Cosconius prætor in Thracia cum Scordiscis prospere pugnavit. Quum bellum Numantinum vitio ducum non sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni Africano a senatu populoque Romano consulatus: quem quum illi capere 57 ob legem, quæ vetabat,

53 Cum quibus pacem factam senatus irritam fieri censuerat] Sigonius immisit rò fieri: quod tamen abesse maluerimus, et revera ignorant Andreas, et Campanus.

54 Ad Occasum et Oceanum] Andreas, Campanus, Hearnii codices, Sigonius omittunt rà Occasum et.

55 Fluvium Oblivionem] Legendum Oblivionis. Nam is fluvius, non Obli

vio, sed Oblivionis nominabatur. Is. Casaubonus ad Strab. 1. III. p. 153.

56 Censa sunt] Sic plerique scripti et vett. editi. In vulgatis deest sunt. Sed et in numero civium censorum variant libri. Verum operæ pretium non videtur in his minutis tricis immorari.

57 Ob legem quæ vetabat quemquam iterum consulem fieri] Olim legebatur

quemquam iterum consulem fieri, non liceret, sicuti priori consulatu, legibus solutus est. Bellum servile, in Sicilia ortum, quum obprimi a prætoribus non potuisset, C. Fulvio consuli mandatum est. hujus belli initium fuit Eunus servus, natione Syrus ; qui, contracta agrestium servorum manu, et solutis ergastulis, justi exercitus numerum inplevit. Cleon quoque, alter servus, ad septuaginta millia servorum contraxit; et, copiis junctis, 58 contra populum Romanum exercitumque ejus bellum sæpe ges

serunt.

LVII.

Scipio Africanus Numantiam obsedit, et conruptum licentia luxuriaque exercitum ad severissimam militiæ disciplinam revocavit. omnia deliciarum instrumenta recidit ; duo millia scortorum a castris ejecit; militem quotidie in opere habuit, et triginta dierum frumentum 59 ad septenos vallos ferre cogebat. ægre propter onus incedenti dicebat, Quum gladio te vallare scieris, vallum ferre desinito. 60 Alii, scutum parvum habiliter ferenti, scutum amplius justo ferre jussit: neque id se reprehendere, quando melius scuto, quam gladio, uteretur. Quem militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, vitibus; si extraneus, 62 fustibus cecidit. Jumenta omnia, ne exonera

quemquam intra decem annos iterum consulem. Trigam hanc verborum, intra decem annos, omitti jussit Sigonius, auctore vetere libro, cui adstipulatur Pithoeus apud Hearnium, et Campanus. Sane decennalis intervalli mentio nibil huc attinet, quum inter utrumque Scipionis Æmiliani consulatum toti duodecim anni effluxerint. Legem quæ vetabat quemquam bis consulem fieri, Pighius existimat latam esse primo anno tertii Punici belli. Certe Festus in voce Pavimenta refert verba quædam ex oratione M. Catonis, Ne quis consul bis fieret. Eamdem orationem laudat quoque Priscianus. Hæc fere Sigonius in nota ad hunc locum. Vid. et Pighium ad annum 603.

58 Contra populum Romanum exercitumque ejus] Brevius et aptius duoscripti Grutero inspecti, Pithoeus apud Hearnium, et Campanus: adversus exercitum Romanum.

59 Ad septenos vallos] Super, vel præter septenos vailos. Sigonius legi jusserat ac. Sed veterem lectionem ex

suis libris Gronovius asseruit.
60 Alii scutum parvum habiliter

61

ferenti] Hæc lectio a Grutero prodita est. Nobis satis placeret ea quam monstrat apud Hearnium Pithoeus; alii scutum parum habiliter ferenti. Nec nos offendit apud hunc epitomatorem alii..jussit: quam locutionem Sanctius in Minerva I. II. c. 4. et ibi Perizonius summa vi tuentur, et Latinam esse contendunt. Quod etiamsi iis non concedatur in aurei ævi scriptoribus, apud posteriorem certe ætatem invaluisse negari non potest.

61 Neque id se reprehendere] Suspicatur non immerito Gronovius aliquid hic excidisse, quod esset affine ei narratiunculæ quam ex Frontino habet Freinshemius infra c. 6. de milite ornatum elegantius scutum habente: quod se non reprehendere Scipio dixerit, quoniam ille melius scuto quam gladio uteretur.

62 Virgis cecidit] Virgæ enim inhonestius supplicium, et ideo a civium tergo remotum. Gronovius ex quibusdam libris edidit fustibus cecidit. Sed fustuarium, militare supplicium, usitatum fuit etiam in cives, etiam Ciceronis ævo, ut patet ex Phil. III. c. 6.

rent militem, vendidit. Sæpe adversus eruptiones hostium feliciter pugnavit. Vaccæi obsessi, liberis conjugibusque trucidatis, ipsi se interemerunt. Scipio amplissima munera, missa sibi ab Antiocho rege Syriæ, quum celare aliis imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali accepturum se esse dixit, omniaque ea referre quæstorem in publicas tabulas jussit: ex iis se viris fortibus dona daturum. Quum undique Numantiam obsidione clausisset, et obsessos fame videret urgueri; hostes, qui pabulatum exierant, vetuit occidi; quod diceret, velocius eos absumturos, frumenti quod haberent, si plures fuissent.

LVIII.

Ti. Sempronius Gracchus tribunus plebis, quum legem agrariam ferret adversus voluntatem senatus et equestris ordinis, ne quis ex publico agro plus, quam 65 quingenta jugera, possideret, in eum furorem exarsit, ut M. Octavio collega, caussam diversæ partis defendenti, potestatem lege lata abrogaret: 64seque, et Gracchum fratrem, et Ap. Claudium socerum, triumviros ad dividendum agrum crearet. Promulgavit et aliam legem agrariam, 65 qua sibi latius agrum patefaceret, ut iidem triumviri judicarent, qua publicus ager, qua privatus esset. deinde, quum minus agri esset, quam quod dividi posset sine obfensa etiam plebis, (quoniam eos ad cupiditatem 66 amplum modum sperandi incitaverat) legem se promulgaturum ostendit, ut iis, qui Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia, quæ regis Attali fuisset, divideretur. Hæredem autem populum Romanum reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius. 67 Tot indignitatibus commotus graviter senatus, ante omnes 68 T. Annius consularis, qui, quum in senatu in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum, delatusque plebi, rursus in eum pro rostris concionatus est. Quum iterum

63 Quingenta jugera] Certa emendatio Sigonii, nixa Plutarcho et Appiano. Nec dubium est quin Gracchus revocare voluerit legem Liciniam de modo agrorum, de qua Liv. agit libro VI. extremo: quæ quidem lex illum ipsum numerum quingentorum jugerum præfiniebat. Plerique libri, tum scripti, tum editi, habebant decem jugera: Campanus centem: Pithoeus apud Hearnium mille.

64 Seque et fratrem Caium] Sic legi jussit Sigonius ex vet. lib. melius, ut nobis videtur, quam seque et Gracchum fratrem, quamvis pleraque librorum manus hoc præferat.

65 Qua sibi latius agrum pateface

ret] Hæc nobis paulo suspectiora sunt. Vid. infra c. 31. quem sensum ex iis exsculpere conetur Freinshemius.

66 Amplum modum] Amplum agri modum. Hæc vera est lectio, quam exhibent Andreas, Campanus, et scripti Gronovio inspecti. Quidam libri habent ampla modo,

67 Tot indignitatibus] Sic edidit Gronovius ex scriptis et vett. editt. quibus succinit Campanus. Quidam indignationibus.

68 P. Mucius consul] Libri omnes bic sunt mendosi. Plerique habent C. Antonius, alii T. Annius. Verum nomen consulis reposuit Sigonius.

tribunus plebis creari vellet Gracchus, auctore P. Cornelio Nasica, in Capitolio ab optimatibus occisus est, ictus primum fragmentis subselliorum, et inter alios, qui in eadem seditione occisi erant, insepultus in flumen projectus. Res præterea in Sicilia vario eventu adversus fugitivos gestas continet.

LIX.

Numantini, fame coacti, ipsi se per vicem tradentes trucidaverunt. Captam urbem Scipio Africanus delevit, et de ca triumphavit, quartodecimo anno post Karthaginem deletam. P. Rupilius consul in Sicilia cum fugitivis debellavit. Aristonicus, regis Eumenis filius, Asiam occupavit; quum, testamento Attali regis legata populo Romano, libera esse deberet. Adversus eum P. Licinius Crassus consul, quum idem pontifex maximus esset, (quod numquam antea factum erat) extra Italiam profectus, prælio victus et occisus est. M. Perperna consul victum Aristonicum in deditionem accepit. Q. Pompeius et Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt. Censa sunt civium capita trecenta septemdecim millia, octingenta viginti tria, præter pupillos et viduas. Q. Metellus censor censuit, ut omnes cogerentur ducere uxores, liberorum creandorum caussa. exstat oratio ejus, quam Augustus Cæsar, quum de maritandis ordinibus ageret, 69 velut in hæc tempora scriptam in senatu recitavit. C. Atinius Labeo tribunus plebis Q. Metellum censorem, a quo in senatu legendo præteritus erat, de saxo dejici jussit: quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio fuerunt. Quum Carbo tribunus plebis rogationem tulisset, 70 ut eumdem tribunum plebis, quoties vellet, creare liceret; rogationem ejus P. Africanus gravissima oratione dissuasit; in qua dixit, Ti. Gracchum jure cæsum videri. 71 Gracchus contra suasit rogationem: 72 sed Scipio tenuit. Bella inter Antiochum Syriæ, et Phraatem Parthorum regem gesta, nec magis quieta res Egypti referuntur. Ptolemæus, Euergetes cognominatus, ob nimiam crudelitatem suis invisus, incensa a populo regia,

69 Velut in hæc tempora scriptam] Ante Sigonium editi: velut eo tempore. Ille correxit ex vet. lib. cui adstipulatur Campanus. Recte in hæc tempora. Habetur enim ratio personæ Livii, qui Augusto æqualis fuit.

70 Ut eumdem tribunum plebis, quoties vellet, creari liceret] Emendat Gronovius: ut eumdem tribunum plebi, quoties vellet, creare liceret. Sane, ut vulgo legitur, vò vellet non potest re

ferri nisi ad tribunum, quod absurdum est. Creare habet Campanus.

71 Gracchus contra] Videtur excidisse prænomen: C. Gracchus contra. GRONOVIUS.

72 Sed Scipio tenuit] Hoc quis dederit, incertum. Sed Andreas, Campanus, MSS. Hearnii: censuit. Vulgatæ lectionis sensus commodus est: tenuit propositum, vicit.

clam 73 Cypron profugit. et, quum sorori ejus Cleopatræ, quam (filia ejus virgine per vim compressa, atque in matrimonium ducta) repudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus filium, quem ex illa habebat, Cypri occidit, caputque ejus et manus, et pedes matri misit. Seditiones a triumviris Fulvio Flacco, et C. Graccho, et C. Papirio Carbone, agro dividendo creatis, excitata: quibus quum P. Scipio Africanus adversaretur: fortisque ac validus de die domum se recepisset, mortuus in cubiculo inventus est. Suspecta fuit, tamquam ei venenum dedisset, Sempronia uxor, hinc maxime, quod soror esset Gracchorum; cum quibus simultas Africano fuerat.-de morte tamen ejus nulla quæstio acta. Eo defuncto, seditiones triumvirales acrius exarserunt. C. Sempronius consul contra Japydas primo rem male gessit: mox victoria cladem acceptam emendavit virtute D. Junii Bruti, ejus, qui Lusitaniam subegerat.

LX.

L. Aurelius consul 74 rebellantes Sardos subegit. 75 M. Fulvius Flaccus primus Transalpinos Ligures bello domuit, missus in auxilium Massiliensibus adversus Salluvios Gallos, qui fines Massiliensium populabantur. L. Opimius prætor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem accepit, Fregellas diruit. Pestilentia in Africa ab ingenti locustarum multitudine, et deinde necatarum strage, fuisse traditur. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt civium capita trecenta nonaginta millia septingenta triginta sex. C. Gracchus, Tiberii frater, tribunus plebis, eloquentior quam frater, perniciosas aliquot leges tulit: inter quas frumentariam, ut 76 semisse et triente frumentum plebi daretur: alteram legem agrariam, quam et frater ejus tulerat: tertiam, qua equestrem ordinem, tunc cum senatu consentientem, conrumperet: 77ut sexcenti ex equitibus in curiam sublegerentur: et quia illis temporibus

78 Cypron profugit] Sic edidit Gronovius ex membranis. Vulgo in Cyprum. Campanus quoque omittit præpositionem.

74 Rebellantes Sardos] Hanc scripturam, quam Gronovius a Pighii conjectura profectam ait, tuetur Pithoeus quoque apud Hearnium. Plerique MSS. bellantes.

75 M. Fulvius Flaccus primus omnium Transalpinos Ligures bello domuit] At in Epit. XLVII. Q. Opimius consul Transalpinos Ligures... subegisse dicitur. Majus autem est subegisse, quam domuisse. Hæc observat Perizonius Animadv. Hist. c. 8. Legamus

igitur hoc loco Transalpinos Gallos.

76 Semisse et triente] Id est, dextante, sive decem assis partibus, quales duodecim totum assem æquant.

77 Ut sexcenti ex equitibus] Rualdus, Animadv. 26. in Plut. multis probat hoc tulisse C. Gracchum, ut judicia ab senatoribus ad Equites transferrentur: cetera quæ hic narrantur, vana et futilia esse. Non absurda Freinshemii conjectura est, infra c. 66. hoc tentasse vel certe cogitasse Gracchum, quod narrat auctor epitomes, sed perficere non potuisse, atque adeo ad transferenda ad solos Equites judicia animum adjecisse.

« IndietroContinua »