Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 377. in Prytaneum, (id est penetrale urbis, ubi publice, quibus A. C. 175. is honos datus est, vescuntur) vasa aurea mensæ unius posuit. Rhodiis, 87 ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quæque usus eorum postulaverunt, dona dedit. Magnificentiæ vero in Deos vel Jovis Olympii templum Athenis, unum in terris inchoatum pro magnitudine Dei, potest testis esse. 88 Sed et Delon aris insignibus statuarumque copia exornavit: et Antiochiæ Jovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lamina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni ejus fuit, non perfecit. SpectaculoLudi. rum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit; 89 reliquorum sui moris, et copia Græcorum artificum. Gladiatorum munus Romanæ consuetudinis primo majore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate, dedit: deinde sæpius dando, et 90 modo vulneribus tenus, modo sine missione etiam, et familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque juvenum accendit. Itaque, qui primo ab Roma magnis præmiis paratos gladiatores arcessere solitus erat, jam suo

[blocks in formation]

XXI. *** pio inter peregrinos. M. Atilio prætori provincia Sardinia obvenerat: sed cum legione nova, quam consules conscripserant, quinque millibus peditum trecentis equitibus, in Corsicam jussus est transire. dum is ibi bellum gereret, 91 Cornelio prorogatum imperium, ubi obtineret Sardiniam. Cn. Servilio Cæpioni in Hispaniam ulteriorem, et

sive publico sumptu ali solitos, qui-
bus is honos datus est, id de Athe-
nis notissimum est omnibus. Sed et
in aliis quoque Græcis urbibus eumdem
morem servatum esse, hic locus testi-
monio est.

87 Ut] Particula ut adjecta est ex
Freinshemii et Gronovii sententia.

88 Sed et Delon aris insignibus] Hic olim legebatur Delon maris. Correxere Vossius et Gronovius. Quæ emendatio si vera est, hic Livius paulum discessit a Polybio, qui loquitur tantummodo de statuis circa Deli aram ab Antiocho positis.

89 Reliquorum sui moris] Vox reliquorum pendet a præcedenti nomine spectaculorum. Dicit Livius ab Antiocho superatos esse superiores reges magnificentia spectaculorum omnis generis, ex quibus cetera moris Græci erant, et cum copia Græcorum artificum; unum Romanæ consuetudinis,

nempe gladiatorium munus: quod quidem primo majore cum terrore.. Artifices hic intelligendi sunt, ut 1. V. supra, c. 1. ii quorum opera ludi peraguntur, puta histriones, saltatores, tibicines, &c.

90 Modo vulneribus tenus, modo sine missione etiam] Modo ita ut vulnerarentur tantum gladiatores, non interficerentur; modo ad necem usque. Missio erat gratia deserendi pugnam, quæ dabatur aliquando victis gladiatoribus. Quum autem placeret, ut eousque pugnaretur donec alteruter occumberet, dicebatur pugna sine missione. Sic Flor. 1. III. c. 20. de Spartaci militibus: dignam viris obiere mortem: et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Vide plura apud Lips. Saturn. II. 21.

91 Cornelio prorogatum imperium] Hinc apparet Cornelium superiore anno prætorem fuisse.

e

P. Furio Philo in citeriorem tria millia peditum Romano- U. C. 578. rum, equites centum quinquaginta, et sociûm Latini nomi- A. C. 174. nis quinque millia peditum, trecenti equites: Sicilia L. Claudio sine supplemento decreta. Duas præterea legiones consules scribere jussi, cum justo numero peditum equitumque, et decem millia peditum sociis imperare, et sexcentos equites. Delectus consulibus eo difficilior erat, quod pesti- Pestilentia. lentia, quæ priore anno in boves ingruerat, 92 eo verteret in hominum morbos. qui inciderant, haud facile septimum diem superabant: qui superaverant', longinquo, maxime quartanæ, inplicabantur morbo. Servitia maxime moriebantur. eorum strages per omnes vias insepultorum erat. Ne liberorum quidem funeribus 95 Libitina subficiebat. Cadavera, intacta a canibus ac vulturibus, tabes absumebat: satisque constabat, nec illo, nec priore anno, in tanta strage boum hominumque vulturium usquam visum. Sacerdotes publici ea pestilentia mortui sunt, Cn. Servilius Cæpio pontifex, pater prætoris, et Ti. Sempronius Ti. F. Longus decemvir sacrorum, et P. Ælius Pætus augur, et Ti. Sempronius Gracchus, et C. Mamilius Vitulus curio maximus, et M. Sempronius Tuditanus pontifex. 95 pontifices subfecti sunt, C. Sulpicius Galba *** in locum Tuditani. Augures subfecti sunt, in Gracchi locum T. Veturius Gracchus Sempronianus, in P. Ælii Q. Ælius Pætus. Decemvir sacrorum C. Sempronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio subficitur. Quum pestilentiæ finis non fieret, senatus decrevit, uti decemviri libros Sibyllinos adirent. Ex decreto eorum diem unum supplicatio fuit. et, 96 Q. Martio Philippo verba præeunte, populus in foro votum concepit: Si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum ferias ac supplicationem se habiturum. In Veienti agro biceps natus puer, Prodigia. et Sinuessæ unimanus, et Auximi' puella cum dentibus; et arcus interdiu sereno cœlo super ædem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt: et 97 faces eadem nocte plures per cœlum lapsæ sunt in Lanuvino: Cæf superabant Eæd.

e verterat Gron. Crev. habest signum lacunæ Gron. Crev.

92 Eo] Anno.

98 Libitina] Vid. not. 67. ad 1. XL.

c. 19.

94 Ti. Sempronius Ti. F. Longus] Hæc est vetus scriptura, quam male mutaverat Sigonius, legique jusserat Ti. Sempronius C. F. Vid. supra 1. XXVII. c. 6.

95 Pontifices suffecti sunt C. Sulpicius Galba in locum Tuditani] Hic excidit nomen ejus qui in locum Cæ

i Oximi Eæd.

& Ti. F. 1. C. F. Gron.

pionis pontifex suffectus est.

96 Q. Marcio Philippo] Decemviro
sacrorum. Vid. supra 1. XL. c. 42.
97 Faces.. lapse sunt in Lanuvi-
no. Caritesque] Priscianus I. IV. citat
hunc locum sic: Lanuvini Cæritesque
anguem jubatum. Itaque legendum
est hoc modo: lapsæ sunt. Lanuvini
Caritesque. SIGONIUS. Faces sunt stel.
læ facem ducentes.

A. C. 174.

U. C. 578. ritesque anguem in oppido suo jubatum, aureis maculis sparsum, adparuisse adfirmabant. et, in agro Campano bovem locutum esse, satis constabat.

k

XXII. Legati 98 Nonis Juniis ex Africa redierunt, qui, convento prius Masinissa rege, Karthaginem ierant: ceterum certius aliquanto, quæ Karthagine acta essent, ab rege rescierant, quam ab ipsis Karthaginiensibus. compertum. tamen adfirmaverunt, legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in æde Esculapii datum esse. ab Karthagine legatos in Macedoniam missos, et rex adfirmaverat, et ipsi parum constanter negaverant. In Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Lælius, M. Valerius Messalla, Sex. Digitius. Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant, et, de quibus ambigebatur rebus, disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus, sub jus judiciumque suum Persei iter totam coëgit gentem. Inde, per Etæos montes transgressus, religionibus quibusdam animo objectis, oraculum aḍiturus Delphos adscendit. Quum in media repente Græcia adparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem præbuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenem nuncius tumultus ejus venit. Triduum, non plus, Delphis moratus, per 99 Phthiotidem Achaiam, Thessaliamque, sine damno injuriaque agrorum, per quos iter fecit, in regnum rediit. Nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; "aut' legatos, aut literas dimisit, petens, ne diutius simultatum, quæ cum patre suo fuissent,. meminissent. nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint, ac debuerint, finiri. Secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam. Cum Achæorum maxime gente reconciliandæ gratiæ viam quærebat.

Delphos.

Achæorum

tentat.

XXIII, Hæc una ex omni Græcia gens, et Athenienanimos sibi sium civitas, eo processerat irarum, ut finibus interdiceret reconciliare Macedonibus. Itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat: quia, quum finibus suis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. Id quum Perseus animadvertisset, comprehensis omnibus, literas ***. ceterum, ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse. Recitatis his literis per Xenarchum prætorem, qui privatæ gratiæ aditum apud regem

k Junii Gron. Crev.

98 Nonis Junii] Sic reposuit Sigonius, quum prius legeretur Julii. Nimirum Julii mensis nomen nondum in usu erat.

99 Phthiotidem Achaiam] Vid. not. 63. ad I. XXXIII. c. 32.

1 sed aut Gron.

1 Aut legatos, aut litteras] Adjecerat Sigonius de suo sed ante prius illud Videntur pluscula deesse. Dederat fortasse Livius: sed circa omnes Græciæ civitates, aut legatos..

aut.

3

quærebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse U. C. 578. censentibus literas, atque his maxime, qui præter spem A. C. 174. recepturi essent amissa mancipia; Callicrates ex iis, qui Callicratis in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis adversus reinviolatum fœdus servaretur, Parva, inquit, aut medio-gem oratio. cris res, Achæi, quibusdam videtur agi; ego maxime gravissimam omnium non agique tantum arbitror, sed quodam modo actam esse. Nam qui regibus Macedonum, Macedonibusque ipsis, finibus interdixissemus, *manereque id decretum, 5 scilicet, ne legatos, ne nuncios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur; ii concionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si Diis placet, orationem ejus probamus. Et, quum fera bestia cibum ad fraudem suam positum plerumque adspernentur et refugiant, nos cæci, specie parvi beneficii, inescamur: et, servulorum minimi pretii recipiendorum spe, nostram ipsorum libertatem subrui et tentari patimur. Quis enim non videt, viam regiæ societatis quæri, qua Romanum fœdus, quo nostra omnia continentur, violetur? Nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse, et, quod vivo Philippo exspectatum, morte ejus interpellatum est, id post mortem Philippi futurum. Duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. Genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum, longe præstitit Demetrius. Sed quia in Romanos odii regnum posuerat præmium, Demetrium nullo alio crimine, quam Romanæ amicitiæ initæ, occidit: 7 Persea, quem populus Romanus prius pana, quam regni, hæredem futurum sciebat, regem fecit. Itaque quid hic post mortem patris egit aliud, quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam inmisit: qui si sedem eam tenuissent, graviores eos adcolas

2 Callicrates, ex iis qui in eo verti Hic Callicrates non tam bonorifice tractatur a Polybio, qui eum traducit tanquam proditorem publicæ Achæorum libertatis, et iusignem ejus perfidiam notat, Legat. 58.

3 Maxime gravissimam omnium, non agique tantum] Emendat Gronovius : maximam et gravissimam omnium, neque agi tantum. Quod concinnius

est et magis ex solito loquendi more.
4 Manereque id decretum] Hoc vel
vitiatum, vel mancum, vel superfluum
est.

Resecto hoc membro, sua orationi integritas constat, sua sententiæ perspicuitas. +Corrigit Gronovius : Nam quum regibus Macedonum Macedonibusque ipsis, finibus interdixissemus, maneretque id decretum .... hic concionantem. Sed vix dubitari potest, quin totius hujus periodi structura, qualis vulgo exhibetur, et duo illa

6

membra sibi mutuo respondentia, qui
regibus Macedonum... ii concionan-
tem, a Livii manu sint.

5 Scilicet, ne legatos] Hic non re-
feruntur ipsa decreti verba, sed mens
explicatur. Regibus Macedonum, in-
quit, Macedonibusque ipsis, finibus
nostris interdixeramus, id scilicet præ-
caventes, ne legatos, ne nuncios...

6 Viam regiæ societatis quæri] Magis placeret societati.

7 Persea, quem populus Romanus prius pænæ Lege vel cum Gronovio, quem in populum Romanum prius odii, quam regni hæredem futurum sciebat : vel cum Rubenio, quem belli in populum Romanum prius pene, quam regni.

8 In Dardaniam immisit] Hic admisimus, auctore Gronovio, particulam in, quam orationis Latinæ ratio postulabat.

t

m

9

U.C. 578. Græcia habuisset, quam Asia Gallos habeat. Ea spe depulA. C. 174. sus, non tamen belli consilia omisit: immo, si vera volumus dicere, jam inchoavit bellum. Dolopiam armis subegit, 9 nec provinciis de controversis ad disceptationem populum Romanum adivit. inde, transgressus Etam, ut repente in medio umbilico Græciæ conspiceretur, Delphos adscendit. Hæc usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit. quod sine ullius eorum, quos oderat, noxia, hoc magis tentationem metuo. Inde literas ad nos cum muneris specie misit, et cogitare jubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus; hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus; rursus legatos regios, et hospitia cum principibus, et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis (quantum enim interluit fretum?) trajicientem in Peloponnesum videamus, 10 inmisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos. Ego nihil novi censeo decernendum, servandaque omnia integra, 11 donec ad certum dirigatur, vanusne hic timor noster, an verus fuerit. Si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit: nunc de eo cogitare periculosum et inmaturum videtur.

Arco Calli

crati re

spondet.

XXIV. Post hunc Arco, frater Xenarchi prætoris, ita disseruit: Difficilem orationem Callicrates, et mihi, et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: agendo enim Romanæ societatis caussam ipse, tentarique et obpugnari dicendo, quam nemo neque tentat, neque obpugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur. Ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret, aut regum arcanis interesset, omnia scit et nunciat, quæ occulte facta sunt. 12 Divinat etiam, quæ futura fuerant, si Philippus vixisset: quid ita Perseus regni hæres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani. Nos autem, qui, nec ob quam caussam, nec quemadmodum perierit Demetrius, scimus; nec quid Philippus, si vixisset, facturus fuerat, ad hæc, quæ palam geruntur, consilia nostra adcommodare oportet. 13 Ac scimus, Persea, regno accepto, ad legam populi Romani Gron. nec provocantes de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit. Crev. ° redigatur Ead. P fuerit Gron. Crev.

9 Nec prov cantes] Supple, Dolo. pas. Vulgo hic habetur nec provinciis. Probabilem Gronovii conjecturam in textum recepit Clericus, nec nos exturbare sustinuimus.

10 Immisceamur] Sic dedit Sigo nius pro immiscemur.

11 Donec ad certum redigatur] Donec certum fiat, donec certo sciatur. Sic 1. XLIV. c. 15. Et, si id ante dubium fuisset, legatorum . verba ad certum redegisse. Ceterum legebatur

hic ad certum dirigatur. Correxit
Gronovius.

12 Divinat etiam quæ futura fue-
rant] Hoc mutat Gronovius, tanquam
granimaticæ legibus absonum, jubet-
que reponi fuerint. Sed sexcentis in
locis quum Livii, tum probatissimo-
rum scriptorum, reperire facile est si-
milium locutionum exempla. Vid.
Novam Methodum linguæ Latinæ.

13 Ac scimus Persea ... ad legatos Romanos venisse, ac regem Persea]

« IndietroContinua »