Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Istricum bellum.

U. C. 574. 'a patre in pace habitam armasse, eoque juventuti prædandi
A. C. 178. cupidæ pergratus esse dicebatur.

1. Consilium de Istrico bello quum haberet consul, alii gen
rendum extemplo, antequam contrahere copias hostes pos-
sent, alii consulendum prius senatum censebant. Vicit sen-
tentia, quæ diem non proferebat. Profectus ab Aquileia
consul castra ad lacum Timavi posuit; (inminet mari is
lacus) eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis ve-
nit. Adversus Illyriorum classem creati duumviri navales
erant, 'qui tuendam viginti navibus mari superiore Anco-
nam, velut a cardinem haberent: inde L. Cornelius dextra
litora usque ad Tarentum, C. Furius læva usque ad Aqui-
leiam tueretur. Eæ naves ad proximum portum in Istriæ
fines cum onerariis et magno commeatu missæ : secutusque
cum legionibus consul quinque ferme millia a mari posuit
castra. In portu emporium brevi perfrequens factum, om-
niaque hinc in castra subportabantur. et, quo id tutius
fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatæ
sunt: in Istriamque suum præsidium stativum, repentina

а

[ocr errors][ocr errors]

a veluti Gron. Crev.

1 A patre in puce habitam] Quinque ginti navibus maris Superi ore Anco-
horum librorum fragmenta quæ ha- nam velut cardinem haberent. Sic l.
bemus, publici juris fecit Simon Gry- XL. C. 18. Inter duumviros ita divisa
Dæus in Helvetiis anno 1531. reperta tuenda denis navibus maritima ora, ut
apud monasterium Laurissenum, vulgo promontorium iis Minervæ velut cardo
Lorssense, e regione Borbetonagi : in medio esset.
nec alius postea erui potuit codex, 3 In Istriamque suum] Rescribit
quocum illa conferrentur. Ex unici. Gronovius : in istriam versum stati.
igitur illius exemplaris fide descripti. vum præsidium. Repentina cohors vi-
sunt hi libri.

detur exponi debere cobors ex eo mili-
2 Qui tuendam viginti navibus mari tum genere, qui subitarii passim a Li-,
superiore Anconam] Hunc locum feli- rio nominantur. Sic infra c. 10. re-
citer emendavit sive Florebellus, sive pentinus et tumultuarius exercitus.
Muretus, hoc modo: qui tuenda vi-

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

с

in castris

cohors Placentina obposita inter mare et castra: et, ut idem U. C. 574. aquatoribus ad fluvium esset præsidium, M. Æbutius tri- A. C. 178. bunus militum secundæ legionis duos manipulos militum adjicere jussus est. T. et C. Ælii tribuni militum legionem tertiam, quæ pabulatores et lignatores tueretur, via, quæ Aquileiam fert, duxerant. Ab eadem regione mille ferme passuum castra eranı Gallorum: * Catmeluso pro regulo erat tribus haud amplius millibus armatorum.

II. Istri, ut primum ad lacum Timavi castra sunt Roma- Istri tumulna mota, ipsi post collem occulto loco consederunt; et tum creant. inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem oc- Romanis. casionem intenti: nec quidquam eos, quæ terra marique agerentur, fallebat. Postquam stationes invalidas esse pro castris, 5 eorum turba inermis frequens inter castra et mare mercantium, sine ullo terrestri aut maritimo munimento, viderunt; duo simul præsidia, Placentinæ cohortis, et manipulorum secundæ legionis, adgrediuntur. Nebula matutina texerat inceptum : qua dilabente ad primum teporem solis, perlucens jam aliquid, incerta iamen, ut solet, lux, speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo majorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit. qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu quum in castra confugissent, haud paullo ibi plus, quam quod secum ipsi adtulerant, terroris fecerunt. Nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant: et clamor in portis (ut ubi nulla esset statio, quæ sustineret inpetum) audiebatur: et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra vallum esset. Una vox audiebatur ad mare vocantium. Id forte temere ab uno exclamatum Fugiunt ad totis passim personabat castris. Itaque primo, velut jussi mare Roid facere, pauci armati, major pars inermes, ad mare decurrunt: dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul; quum, frustra revocare fugientes conatus, nec imperio, nec auctoritate, nec precibus ad extremum, valuisset. Únus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum tertiæ legionis, ?cum tribus signis ab legione sua relictus. Hunc, in 7

b Carmelus Gron. Crev. caut Gron. 4 Carmelus pro regulo erat] Hæc Gronovius : forum turba inermi frenobis suspecta sunt. Possis tamen ut- quens inter castra et mare mercantium. cunque explicare: Carme!us quidam Forum intellige emporium illud, quod loco reguli, qui ipse non aderat, in iis brevi perfrequens factum fuisse dixit castris erat cum tribus haud amplius supra Livius. millibus armatorum. Haud amplius 6 Perlucens jam aliquid, incerta ta. legi jusserunt Florebellus et Gronovius men, ut solet, lux] Lux jam aliqua ex pro aut amplius.

parte perrumpens obstantia, incerta 5 Eorum turba inermis frequens] tamen, ut solet esse, quum nebulis Egregie Jos. Scaliger forum pro eo- dilabentibus oriri incipit. Totam periodum sic format 7 Cum tribus signis] Cum tribus.

mani.

rum.

A.

Istri epu.

castris Rom.

Romanorum.

U. C. 574. vacua castra inpetu facto, Istri, quum alius armatus jis A. C. 178 nemo obviam isset, in prætorio instruentem atque adhor

tantem suos obpresserunt. Prælium atrocius, quam pro paucitate resistentium, fuit: nec ante finitum est, quam tribunus militum, quique circa eum constiterant, interfecti

sunt. Prætorio dejecto, direptis, quæ ibi fuerunt, & ad lantur in quæstorium forum quintanamque hostes pervenerunt. Ibi, ,

quum omnium rerum paratam expositamque copiam, et stratos lectos in quæstorio invenissent, regulus adcubans epulari cæpit. mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt: et, ut quibus insuetus liberalior victus

esset, avidius vino ciboque corpora onerant. Trepidatio III. Nequaquam eadem est tum rei forma apud Roma

nos: terra, mari trepidatur: nautici tabernacula detendunt, commcatumque in litore expositum in naves rapiunt: milites in scaphas et mare territi ruunt: nautæ, metu ne compleantur navigia, alii turbæ obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et cæde in vicem militum nautarumque oritur, donec jussu consulis procul a terra classis submota est. Secernere inde inermes ab armatis cæpit. vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt, cetera deformis

turba, velut lixarum calonumque, præda vere futura, si Redeunt ad belli hostes meminissent. 'Tunc demum nuncius ad tercastra reci- tiam legionem revocandam, et Gallorum præsidium : et sipienda.

mul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. Tribuni militum tertiæ legionis pabulum lignaque projicere jubent: centurionibus

d Tum Crev.

c. ).

1

manipulis. Vid. not. 2. ad 1. XXXIII. fronte castrorum ad prætorii latus.

Ideo bostes prætorio. dejecto ad quæ8 Ad quæstorium førum Quintanam- storium perveniunt. Quæstorio igitur que] Duo fuere in castris Romanis fora translato in partem superam castrorerum venalium : aiterum ad præto- rum, simul et forum quæstoris eodem rium, sive tabernaculum ducis, de quo translatum est. Quin et via proxima diserte Polybius, libro sexto : alterum quæstorio Quintana quoque vocitata ad quæstorium, sive tabernaculum est a similitudine veræ Quintanæ, in quæstoris. Ceterum et quæstorium, qua olim quæstorium positum fuerat. et hoc proinde forum quæstoris olim Et hæc in loco quem explicamus intelversus portam Decumanam fuisse jam ligenda est Quintana, non illa altera annotavimus ad l. XXXIV. C. 47. Si- vetus, quæ nimium longe abest a prætum erat nempe in media Quintana, torio. Hæc ita explicare conamur, quæ via transversa erat, secans longi. ut brevitati simul et claritati consutudinem castrorum, parallela Pripci. lamus. Sed qui totam rem apertius piis. Atque hinc forum ipsum quæ- perspicere volet, adeat Lips. 1. V. de storis sæpissime Quintana dicebatur. Mil. Rom. Dial. 3. Quintana dicta a quintis cohortibus 9 Tum demum nuntius į Supple misjuxta eam tendentibus. Apparet ex sus est : et intellige Gallorum præsihoc Livii loco jam nunc mutatum fu- dium de quo hic agitur, cujusque menisse situm quæstorii, ita ut illud tam tio facta est supra c. 1. stetisse a parte esset, quo loco Polybius statuit, in Romanorum.

[ocr errors]

mors

imperant, ut graviores ætate milites binos in ea jumenta, U. C. 574.
ex quibus onera dejecta erant, inponant: equites ut singulos A. C. 176.
e juvenibus pedites secum in equos tollant. Egregiam glo-
riam legionis fore, si castra, metu secundanorum amissa, sua
virtute recipiant : et recipi facile esse, si in præda occupati
barbari subito obprimantur : sicut ceperint, posse capi. Sum-
ma militam alacritate adhortatio audita est. Ferunt citati
signa, nec signiferos armati morantur: priores tamen con-
sul copiæque, quæ a mari reducebantur, ad vallum accesse-
runt. L. Atius, tribunus primus secundæ legionis, non hor-

.
tabatur modo milites, sed docebat etiam, Si victores Istri,
quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo
haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos
fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros. vino somnoque
derisimile esse mersos jacere.

IV. Sub hæc A. Bæculonium signiferum suum, notæ
fortitudinis virum, inferre signum jussit. 10 Ille, si unum
se sequerentur, quo celerius fieret, facturum e dixit: conni-
susque, quum trans vallum signum trajecisset, primus om- Recuperant
nium portam intravit. Et parte alii T. et C. Ælii, tribuni castra.
militum tertiæ legionis, cum equitatu adveniunt. confestim,
et quos binos oneraria in jumenta inposuerant, secuti, et
consul cum toto agmine. At Istrorum pauci, qui modice
vinosi erant, memores fuerunt fugæ; aliis somno
continuata est: integraque sua omnia Romani, præterquam
quod vini cibique absumtum erat, receperunt. Ægri quo-
que milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra
vallum suos senserunt, armis arreptis, cædem ingentem fa-
cerunt. Ante omnes insignis opera fuit C. Popillii equitis.
Sabello cognomen erat. is, pede saucio relictus, longe plu-
rimos' hostium occidit. Ad octo millia Istrorum sunt
cæsa, captus nemo, quia ira et indignatio inmemores prædæ
fecit. Rex tamen Istrorum, temulentus ex convivio, rap-
tim a suis in equum inpositus, fugit. Ex victoribus ducenti
triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga,
quam in recipiendis castris.

V. Forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii, 11 novelli Aqui-
leienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta
castra ab Istris inciderent. Ii, quum Aquileiam, relictis Terror Ro-
inpedimentis, refugissent, omnia terrore ac lumultu, non mæ.

e jacturum Crev. f plurimum Gron. Crev.
10 Ille, si unurn se sequerentur .. jabebatur, sed jacturum signum in cas.
jacturum dixit] Nihil apertius est, tra, quo celerius res perageretur, ac-
quam legi debere, non facturum, quo« censis periculo ignominiæ, si signum
modo scriptus habuit, sed jacturum, amitteretur, militibus.
quæ Gronovii emendatio est. Dicit 11 Novelli Aquilcienses] Qui eraut
igitur signifer, si ceteri unum sc sequi e colonis ante triennium Aquileiam de-
vellent, non modo illatarum se, quod ductis. Supra l. XL. C. 34.

[merged small][ocr errors]

e

[ocr errors]

U. C. 574. Aquileiæ modo, 12 sed Romæ quoque post paucos dies, im-
A. C. 178. pleverunt: quo, non capta tantum castra ab hostibus, nec

fuga, quæ vera 13 erant, sed perditas res deletumque exerci-
tum omnem, adlatum est. Itaque, 14 quod in tumultu fieri
solet, delectus extra ordinem, non in urbe tantum, sed tota
Italia, indicti. Duæ legiones civium Romanorum conscrip-
tæ, et decem millia peditum cum equitibus quingentis sociis
nominis Latini imperata. M. Junius consul transire in
Galliam et ab civitatibus provinciæ ejus, quantum quæque
posset, militum exigere jussus. Simul decretum, ut 15 Ti.
Claudius prætor militibus legionis quartæ, et sociûm Latini
nominis quinque millibus, equitibus ducentis quinquaginta,
Pisas ut convenirent, ediceret; eamque provinciam, dum
consul inde abesset, tutaretur: M. Titinius prætor legionem
primam, parem numerum sociorum peditum equitumque,
Ariminum convenire juberet. Nero paludatus Pisas in pro-
vinciam est profectus. Titinius, C. Cassio tribuno militum

.
Ariminum, qui præesset legioni, misso, delectum Romæ
habuit. M. Junius consul, ex Liguribus in provinciam
Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliæ
16 militibusque colonis imperatis, Aquileiam pervenit. Ibi
certior factus, exercitum incoluinem esse, scriptis literis
Romam, ne tumultuarentur, ipse, remissis auxiliis, quæ
Gallis imperaverat, ad collegam est profectus. Romæ
magna ex necopinato lætitia fuit: delectus omissus est:
exauctorati, qui sacramento dixerant: et exercitus, qui
Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. Istri,
magnis copiis quum castra haud procul consulis castris ha-
berent, postquam alterum consulem cum exercitu novo ad-
venisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt: consules
Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.

VI. Sedato tandem Istrico tumultu, senatusconsultum
factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad
comitia habenda Romam rediret. Quum absentem Man-
liun tribuni plebis, 17A. Licinius Nerva et C. Papirius

[ocr errors]
[ocr errors]

12 Sed Romæ quoque ... impleve- esse debebant.

Quum autem c. seq. runt] Non quod Romam profecti sint M. Titinius dicatur senatum dedisse hi Gavillii, sed quod rumor ab illis Sempronio et Postumio, quod munus sparsus Aquileia Romam brevi perlatus est prætoris urbani absentibus consufuerit. DUJATIUS.

libus, judicavit idem Pighius urbanam
13 Erant] Sic recte Gronovii edi- jurisdictionem Titinio obtigisse, Clau-
dere. Alii erat, teste Hearnio.

dio Neroni inter cives et peregrinos.
14 Quod in tumultu fieri solet] Vid. 16 Militibusque colonis imperatis]
not. 52. ad l. VII, c. 9. supra.

Non sine causa optaret Dujatius colo-
15 Ti. Claudius prætor] Ex hoc loco niis. Quum milites coloniis imperas-
recte colligit Pighius hunc et M. Titi- set. Magis adhuc placeret, per colo-
nium, qui ipfra nominatur, juri in nias.
urbe dicundo præfuisse. Ceteri enim 17 A. Licinius Nerva] Adjecit huic
prætores tunc in provincias profecti tribuno prænomen Sigonius,

[ocr errors]
« IndietroContinua »