Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Turdus, in concionibus lacerarent, rogationemque promul- u. C. 574. garent, ne Manlius post Idus Martias (prorogatæ namque A. C. 178. consulibus jam in annum provinciæ erant) imperium retineret, uti caussam extemplo dicere, quum abisset magistratu, posset; huic rogationi Q. Ælius collega intercessit, magnisque contentionibus obtinuit, ne perferretur. Per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam quum revertissent, senatus iis a M. Titinio prætore datus in æde Bellona 18 ad disserendas' res, quas gessissent, postulandosque honores meritos, 19 ut Diis inmortalibus haberetur honos. Eodem tempore et 20 in Sardinia magnum tumultum esse, literis T. Æbutii prætoris Sardinia cognitum est, quas filius ejus ad senatum adtulerat. Ilien- tumultus. ses, adjunctis Balarorum auxiliis, pacatam provinciam invaserant: nec eis invalido exercitu, et magna parte pestilentia absumto, resisti poterat. Eadem et Sardorum legati nunciabant; orantes, ut urbibus saltem (jam enim agros deploratos esse) opem senatus ferret. Hæc legatio, totumque quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos magistratus rejectum est. Æque miserabilis legatio Lyciorum, qui Lyciorum crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione querela. adtributi erant, querebantur: Fuisse sub ditione Antiochi: eam regiam servitutem, conlatam cum præsenti statu, præclaram libertatem visam. non publico tantum se premi imperio, sed singulos 21 justum pati servitium. 22juxta se conjuges liberosque vexari: in corpus, in tergum sæviri: famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique: et palam res odiosas fieri, 23 juris etiam usurpandi caussa; ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. 24 Motus his senatus, literas Lyciis ad Rhodios dedit: 25 nec Lycios

f edisserendas Crev.

18 Ad edisserendas] Vulgo disserendas. Correxit Gronovius. Supra 1. XXXIV. c. 52. Senatus extra urbem Quintio ad res gestas edisserendas da

tus est.

19 Et ut Diis immortalibus] Adjecimus voculam et, auctore itidem Gronovio. Et sic solet Livius. Supra 1. XXVIII. c. 9. In senatu quum more omnium imperatorum, expositis rebus ab se gestis, postulassent... ut et Diis immortalibus haberetur honos, et ipsis triumphantibus urbem inire liceret. Et alibi passim.

20 In Sardinia magnum tumultum esse, litteris T. Ebutii prætoris] Hic habemus et nomen et provinciam unius e prætoribus hujus anni, cujus mentio interciderat cum iis quæ ex initio hujus libri deperdita sunt.

g et ut Ead.

21 Justum... servitium] Veram ac plenam servitutem. Sic alibi apud nostrum, ab justo exercitu, et duæ legiones cum suo justo equitatu.

22 Juxta se conjuges] Sese pariter conjugesque ac liberos vexari. Ante Sigonium legebatur, procul dubio mendose, justos conjuges.

28 Juris etiam usurpandi causa} Non fructus alicujus aut emolumenti spe, sed plane ut dominos sese probarent.

24 Motus his senatus] Sie recte Sigonius, quum legeretur motus is.

25 Nec Lycios Rhodiis] Polybius Excerpt. Legat. 60. tradit hoc decretum multis nequaquam placuisse: propterea quod Romani viderentur id agere, ut committerent inter se Rhodios Lyciosque, ad exhauriendos ap

U, G. 574. Rhodiis, nec ullos alicuiquam, qui nați liberi sint, in servituA. C. 178. tem dari placere. Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in ditione populi Romani civitates sociæ sint.

Triumphi VII. Triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. de Hispanis. Prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum; postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque ejusdem regionis Hispanis triumphavit, 26 quadraginta millia pondo argenti Ti. Gracchus transtulit, viginti millia Albinus. Militibus 27 denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt: sociis tantumdem, quantum Romanis. Per eosdem forte dies M. Junius consul ex Istria comitiorum caussa Romam venit, Eum quum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Lici nius de his, quæ in Istria essent acta, in concionem quoque produxerunt. Ad quæ quum consul, se dies non plus undecim in ea provincia fuisse, responderet; quæ se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere; exsequebantur deinde quærentes, Quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Istriam transisset? 28 quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus Romanus jussisset? At, Hercule, privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. Immo, utrum susceptum sit nequius, an inconsultius gestum, dici non posse. Stationes duas necopinantes ab Istris obpressas, castra Romana capta, 29 quod peditum, quod equitum in castris fuerit. ceteros inermes 30 fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse, Privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.

Comitia.

VIII. Comitia deinde habita, consules creati, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus: et postero die prætores facti, P. Ælius Tubero iterum, C. Quinctius Flamininus, C. Numisius, 31 C. Mummius, Cn. Cornelius

1

[ocr errors]

h C. 1. L. Crev.

paratus et thesauros Rhodiorum, quo-
rum cum Perseo amicitia suspecta jam
iis erat. Et re quidem vera idem auc-
tor est, Legat. 61. Lycios, qui jam vic-
ti acquieverant Rhodiorum imperiis,
audito Romanorum responso rursus
tumultuari cœpisse.

26 Quadraginta millia pondo argen-
ti] Marcas nostrates 62500. Viginti
millia. Marcas 81250.

27 Denarios quinos vicenos] Amplius ternas uncias argenti nostrates.

28 Quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus] Male profecto iteratur id bellum. Tolle ingratam repetitionem, auctore Grono. vio.

[ocr errors]
[ocr errors]

29 Quod peditum, quod equitum in castris fuerit] Videtur adjici debere, cæsum. Nemo enim captus in castris esse dicitur supra c. 2. Sed M. Licinius Strabo cum trium signorum militibus cæsus. Nisi forte hic intelligendi sunt ægri relicti in castris, quorum mentio fit c. 4.

30 Fusosque] Sparsos, nullo ordine dilabentes. Sic 1. II. c. 54. Sicut acies funditur duce occiso. Et Cicero pro Sextio, n. 91. fusi per agros ac dispersi.

31 L. Mummius] Prænomen aberat in prima editione. Vulgo nunc legitur C. Mummius. Sed vocatur L. infra c. 9. et supra 1. XXXVIII. c. 54. mentio

Provinciæ.

C. Claudio,

Scipio, C. Valerius Lævinus. Tuberoni urbana jurisdictio, U. C. 574. Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sar. A. C. 178. dinia: sedea propter belli magnitudinem provincia consu laris facta. Gracchus eam sortitur, Istriam Claudius; Scipio et Lævinus Galliam, in duas divisam provincias, sortiti sunt. Idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque U. C. 575. consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia A. C. 177. Istriaque 32 et utriusque hostibus fuit, qui in his provin-Ti. Semprociis bellum concivissent, Postero die 33 legati Sardorum, qui nio Coss. ad novos magistratus dilati erant, L. Minucius Thermus, qui legatus Manlii consulis in Istria fuerat, in senatum venit. Ab his edoctus est senatus, quantum belli eæ provinciæ haberent. Moverunt senatum et legationes sociûm nominis Latini, quæ et censores et priores consules 34 fatigaverunt', Latinorum tandem in senatum introductæ. Summa querelarum erat, querela. Cives suos Romæ censos plerosque Romam commigrasse. Quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri, nullum militem dare possent. Fregellas quoque millia quatuor familiarum transisse ab se, Samnites Pelignique querebantur: neque eo minus 35 aut hos aut illos in delectum militum dare. Genera autem fraudis duo mutandæ viritim civitatis inducta erant. Lex 36 sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo, alii sociis, alii populo Romano injuriam faciebant. Nam et, ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam conditionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent: 37 et quibus stirpes" deesset, quam i C. I. P. Gron. Crev. k et L. Crev. 1 fatigaverant Ead. m illos plus Gron. n stirps Ead.

fit L. Mummii tribuni plebis, qui idem videtur esse cum hoc prætore.

32 Et utriusque hostibus.. qui in his provinciis bellum conscivissent] Hoc totum, qui in his provinciis bellum conscivissent, non videtur esse Livii: cui suffecerat utriusque hostibus, id est, hostibus qui in utraque provincia erant. 33 Legati Sardorum.. ... et L. Minucius Thermus.. in senatum venit] Gronovius mallet venerunt. Sed nihil videtur esse mutatione opus. Verbum refertur ad eum qui ultimo nominatus est, et intelligendum relinquitur in primo membro. Sie Horatius, Quem juvat clamor, galeæque leves: et rursus: Sic te Diva potens Cypri, sic fratres Helena, lucida sidera, ventorumque regat pater. Complura si milia ex Horatio exempla collegit Bentleius in not. ad Hor. Od. I. 24.

34 Fatigaverant] Sic legendum

censuit Gronovius. Vulgo fatigave

runt.

35 Aut hos, aut illos] Aut Samnites, aut Pelignos.

36* Sociis ac nominis Latini] Sic infra c. 9. Qui socii ac nominis Latini, Nimirum supplendum est populis vel populi, prout ratio structuræ postulat.

37 Et quibus stirpes deesset... ut cives Romani fiebant] Primo reposuimus stirpes, quomodo fuisse in membranis testatur Gronovius: et sic quoque primos editos habuisse monet Hearuius. Sane non video, inquit Gronovius, cur non æque antiquitus stirpes dici potuerit, cur non usurpari a Livio, quam plebes. Recentiores editi habent stirps. Deinde Sigonius legi jubet ii cives. Sed majus hic videtur esse vulnus, quam ut tam leniter curari possit. Itaque quamvis aliquot editi emendationem Sigonii receperint,'

U. C. 575. relinquerent, ut cives Romani fiebant. Postea, his quoque A. C. 177. imaginibus juris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe, in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant. Hæc ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in civitates juberent socios; deinde ut lege caverent, 58 ne quis quem civitatis mutandæ caussa suum faceret, neve alienaret: et, si quis ita civis Romanus factus esset 39**. Hæc impetrata ab se

natu.

que

40

IX. Provinciæ deinde, quæ in bello erant, Sardinia atIstria decreta. In Sardiniam duæ legiones scribi jusExercitus. sæ; quina millia in singulas et duceni pedites, treceni equites; et duodecim millia peditum sociorum ac Latini nominis, et sexcenti equites, et decem quinqueremes naves, 10 si deducere ex navalibus vellet. Tantumdem peditum equitumque in Istriam, quantum in Sardiniam, decretum. Et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque millia peditum sociorum, et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium jussi. PriusProdigia. quam consules provincias sortirentur, prodigia nunciata sunt. Lapidem in agro Crustumino in lacum Martis de cœlo cecidisse. 12 Puerum trunci corporis in agro Romano natum, et quadrupedem anguem visum: et Capuæ multa in foro ædificia de cœlo tacta: et Puteolis duas naves fulminis ictu concre

out 1. ii Gron.

veterem scripturam revocavimus, ne
hic locus specie sanitatis imponeret.
Perspicuum est deesse aliquid. Duo
enim genera fraudis supra explicanda
proponuntur, alterum quo sociis, alte-
rum quo populo Romano fieret injuria.
In priore hujus periodi membro prius
fraudis genus et injuriam sociis factam
intelligimus. Hic igitur exposuerat
procul dubio Livius et alterum quod-
dam genus fraudis ab iis inductum
quibus stirps deesset, et injuriam fac-
tam populo Romano. Suspicamur
fraudem in eo positam fuisse, quod,
quibus stirps deesset, ii adoptarent
quosdam cives suos, quos fortasse post-
ea emancipatos domi relinquerent, ut
ipsi, quasi stirpem relinquentes in pa-
tria sua, cives Romani fierent. Hac re
fiebat populo quoque Romano injuria,
in quem inquilini nullo jure et adver-
sus legis mentem sese immiscebant.
Itaque crediderimus nullum vitium
inesse in vocula ut, Liviumque scrip-
sisse ut cives Romani fierent... Re-
liqua explere sine libris non possumus.

38 Ne quis quem .. suum faceret,
neve alienaret] Prior pars est, ut recte
observat Gronovius, contra accipien-
tem mancipio, posterior contra dan-

41

tem. Ille enim recte dicitur suum facere cum quem mancipio accipit; hic alienare eum quem tradit. Ceterum, si ea conjectura quam superiore nota exposuimus vana non est, videtur et hic excidisse aliquod hujus legis caput, nimirum contra fraudulentas illas adoptiones.

39 Civis ne esset] Hoc adjectum est ex mente Sigonii, ut expleretur sensus : nisi quod, quum ille scribi voluerit, civis non esset, maluimus sequi Dujatium, qui observat formulam in sanctionibus hujusmodi receptam exigere potius ne, quam non.

40 Si deducere ex navalibus vellet] Quænam illa dubitatio est? aut cur nollet consul naves e navalibus deducere? Gronovius legit, quas deduceret ex quibus navalibus vellet.

[ocr errors]

41 Mittere in Hispaniam .. ad M. Titinium] Ex hoc loco collegit Pighius fuisse superiore anno, præter M. Titinium prætorem urbis, etiam alterum M. Titinium prætorem, cui Hispaniam citeriorem obtigisse apparet ex c. 26. infra.

42 Puerum trunci corporis] Brachiisne carentem, an capite? Vox enim trunci ambigua est.

[ocr errors]

matas esse. Inter hæc, quæ nunciabantur, lupus etiam u. o. 875. Romæ interdiu agitatus, quum Collina porta intrasset, per A. C. 177. Esquilinam magno consectantium tumultu evasit. Eorum prodigiorum caussa consules majores hostias inmolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. Sacrificiis rite perfectis, provincias sortiti sunt: Claudio Istria, Sempronio Sardinia obvenit. 43 Legem dein de sociis Lex de LaC. Claudius tulit senatusconsulto, et edixit: qui socii ac no- tinis. minis Latini, ipsi majoresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio censoribus, postque ea, apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante Kalendas Novembres redirent. Quæstio, qui ita non redissent, L. Mummio prætori decreta est. ad legem et edictum consulis senatusconsultum adjectum est: 44 ut, dictator, consul, interrex, censor, prætor, qui nunc esset, apud eorum quem manumitteretur, in libertatem vindicaretur, ut jusjurandum daret, qui eum manumitteret, civitatis mutande caussa manu non mittere: qui id non juraret, eum manumittendum non censuerunt. Hæc in posterum caussa jurisque dictio C. Claudio consuli decreta est.

P deinde conjunctim Gron. **Gron.

t

9 Novembris Crev. r tunc Ead. t post quem additum [qui] Crev.

43 Legem dein de sociis C. Claudius tulit senatusconsulto] Dein de divisim edi jussimus, quomodo habet prima editio, teste Hearnio. Sed et lege cum Gronovio ex senatusconsulto. Sic enim solet Livius.

44 Ut dictator, consul] Vulgo hic legitur, Ut dictator prætor qui nunc esset apud forum, quem manumitteretur. Nos repræsentamus veterem hujus loci lectionem, qualem Lambecius, citante Hearnio, exhibet Comm. de Biblioth. Vindob. 1. II. c. 8. p. 495. depromptam ex unico codice, qui hodie in Bibliotheca Cæsarea asservatur. Id solum mutavimus, quod pro qui nunc esset edidimus qui tunc esset ex mente Gronovii, et inseruimus voculam qui ante manumitteretur. Nam ceteræ mutationes et leviusculæ sunt, et evidenti de causa jam olim factæ a Simone Grynæo, ab omnibusque deinceps editoribus approbatæ manumitteret pro manumittere, mutandæ pro multanda, juraret pro jurare, etc. Hujus igitur senatusconsulti hunc esse sensum credimus, ut qui manumitteretur, vel in libertatem vindicaretur apud aliquem magistratum, puta dictatorem, vel cousulem, vel censorem, vel interregem, vel prætorem, qui tunc esset, id est, qui munere dictato

s forum

rio, vel consulari, etc. fungeretur eo
tempore quo perageretur manumissio,
ut is, inquam, qui manumitteretur,
jusjurandum daret, non eam esse men-
tem manumittentis, ut ipse, id est, is
qui manumittebatur, civitatem muta-
ret. Apud eorum quem idem est atque
apud eorum aliquem, nempe apud ali-
quem eorum magistratuum qui initio
nominati sunt. Qui tunc esset om-
nino legendum putamus. Hujus enim
S. C. vis non in præsentem modo an-
num, sed et in futuros pertinebat.
Præterea nullus erat Romæ, tunc
quum S. C. illud daretur, nec dictator,
nec interrex, neque etiam, ut videtur,
censor. Denique id moram facere non
debet, quod ab eo qui manumittitur,
jusjurandum exigitur de mente et
consilio manumittentis. Nam primo
ita se rem habuisse invicte probant ea
quæ proxime sequuntur verba: qui id
non juraret, eum manumittendum non
censuerunt. Jam vero, quum illa
fraus, quæ hoc S. C. cavetur, in manu-
missi præcipue commodum cederet,
ille habebatur totius rei caput: atque
ideo ab eo jusjurandum exigitur.

45 Hæc... causa jurisque dictio]
Testatur Lambecius, Commentar. de
Biblioth. Vindob. 1. II. c. 8. unicum
exemplar habere: hæc ... causa jussi-

« IndietroContinua »