Immagini della pagina
PDF
ePub

menta haec habeo, quod in bellō saepius vindicatum est in eōs, qui contrā imperium in hostem pugnāverant, quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relin- 170 quere aut pulsi loco cedere ausī erant; in pace vērō, quod beneficiis quam metū imperium agitābant et acceptā iniūriā ignoscere quam persequi mālēbant.

10. Sed ubi labōre atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs magni bellō domitī, nātiōnēs ferae et populi ingentēs vi 175 subāctī, Carthāgō, aemula imperī Rōmānī, ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant, saevīre fortūna ac miscēre omnia coepit. Qui labōrēs, perīcula, dubiās atque asperās rēs facile toleraverant, eis ōtium, divitiae, optanda aliās, oneri miseriaeque fuere. Igitur primō imperī, deinde pe- 180 cuniae cupidō crēvit; ea quasi māteriēs omnium malōrum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem cēterāsque artis bonās subvortit; prō his superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. Ambitiō multōs mortālis falsōs fieri subēgit, aliud clausum in pectore, 185 aliud in linguā prōmptum habēre, amīcitiās inimicitiasque non ex re sed ex commodō aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec prīmō paulātim crescere, interdum vindicārī; post, ubi contagiō quasi pestilentia invasit, cīvitās immūtāta, imperium 190 ex iūstissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

11. Sed prīmō magis ambitiō quam avāritia animōs hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavos 195 aequē sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia

Ch. 9: 170, revocātī, 177. Ch. 10 179, eīs . . . onerī, 41; 184, neglegere, 21; 187, ex rē, 68; 187-191, aestumāre

[blocks in formation]

voltum . . . iūstissumō Ch. 11: 194, quod, 7;

200

bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venēnīs malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infīnīta, īnsatiābilis est, neque cōpia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis receptā rē pūblicā, bonīs initiis malōs ēventūs habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agrōs cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habere, foeda 205 crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Huc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asiā ductāverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem maiōrum lūxuriōsē nimisque liberāliter habuerat. Loca amoena, voluptăria facile in ōtiō ferōcīs militum animōs mollīverant. Ibi prīmum însuēvit 210 exercitus populī Rōmānī amāre, pōtāre; signa, tabulās pictās, vāsa caelāta mīrārī; ea privātim et publicē rapere, dēlūbra spoliare, sacra profānaque omnia polluere. Igitur ei militēs, postquam victōriam adepti sunt, nihil reliqui victīs fēcēre. Quippe secundae res sapientium animōs 215 fatigant: nē illi corruptis moribus victōriae temperarent.

12. Postquam divitiae honōrī esse coepere et eās glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, paupertās probrō habērī, innocentia prō malivolentiā dūcī coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum 220 superbiā invāsēre; rapere, cōnsūmere; sua parvī pendere, aliēna cupere; pudōrem, pudicitiam, dīvīna atque hūmāna promiscua; nihil pensi neque moderāti habere. Operae pretium est, cum domōs atque villas cognōverīs in urbium modum exaedificātās, visere templa deōrum, quae nostri 225 maiōrēs, religiōsissumī mortālēs, fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōriā decorābant, neque

Ch. 11: 198, concupīvit, 105; 202, bonīs initiīs, 79; 206, quō. . . faceret, 140, V3(12); 210, amāre polluere, 95, 186, V4(1); 213, reliqui, 51.

[ocr errors]

Ch. 12 220, parvi, 59; 223, cognōveris, 147; 224, visere, 161.

victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hī contrā, ignāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victōrēs reliquerant; proinde quasi iniūriam facere id dēmum esset imperiō ūtī. 230 13. Nam quid ea memorem, quae, nisi eis quī vidēre, nēminī credibilia sunt, ā privātīs compluribus subvorsōs montis, maria constrāta esse? Quibus mihi videntur lūdibrio fuisse divitiae; quippe, quās honestē habēre licēbat, abūti per turpitudinem properabant. Sed lubidō 235

stuprī, gāneae ceterique cultūs nōn minor incesserat: virī muliebria pati, mulierēs pudicitiam in prōpatulō habere; vescendi causā terrā marīque omnia exquirere; dormire prius quam somni cupīdō esset; non famem aut sitim, neque frīgus neque lassitudinem opperīrī, sed ea omnia 240 lūxū antecapere. Haec iuventutem, ubi familiārēs opēs defecerant, ad facinora incendebant; animus imbūtus malis artibus haud facile lubidinibus carēbat; eo profūsius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

14. In tanta tamque corruptă civitāte Catilina, id quod 245 factu facillumum erat, omnium flāgitiōrum atque facinorum circum sẽ tamquam stīpātōrum catervās habēbat. Nam quicumque impudicus, adulter, gāneō, manū, ventre, pēne, bona patria laceraverat, quique aliēnum aes grande cōnflaverat, quō flagitium aut facinus redimeret, praetereā 250 omnēs undique parricidae, sacrilegī, convicti iūdiciīs aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periūriō aut sanguine cīvīlī alēbat, postrēmō omnēs quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumī familiārēsque erant. Quod si quis etiam 255

Ch. 12 227, victīs, 32; 230, esset, 155; 230, ūtī, 163. Ch. 13: 231, memorem, 134; 238, terra marique, 62; 241, lūxū, 72; 243, lubīdinibus, 77. Ch. 14: 249, laceraverat, 125; 252, ad hōc, V2(5) h; 255, quod si, 102; 255, quis, 90.

ā culpă vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano ūsū atque illecebris facile pār similisque ceteris efficiēbātur. Sed maxumē adulescentium familiāritātēs appetēbat: eōrum animī mollēs etiam et fluxi dolis haud difficulter 260 capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetāte flagrābat, aliis scorta praebere, aliis canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illōs obnoxiōs fīdōsque sibi faceret. Sciō fuisse nōn nullōs, qui ita exīstumārent, iuventutem, quae domum 265 Catilinae frequentābat, parum honestē pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fāma valēbat.

15. Iam primum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nōbilī, cum sacerdōte Vestae, alia 270 huiusce modī contrā iūs fãsque. Postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timēns privīgnum adultā aetāte, prō certō creditur necātō filiō vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causa fuisse facinus mātūrandi. Namque animus impūrus, dis hominibusque infēstus, neque vigiliis neque quietibus sēdārī poterat; ita cōnscientia mentem excitam vāstābat. Igitur colōs ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; 280 prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

275

16. Sed iuventutem, quam, ut suprā dīximus, illexerat, multis modis mala facinora ēdocebat. Ex illis testīs signātōrēsque falsōs commodāre; fidem, fortūnās, perīcula vilia habere, post, ubi eōrum famam atque pudōrem attrī285 verat, maiōra alia imperābat: si causa peccandi in praesēns minus suppetēbat, nihilō minus īnsontīs sīcuti sontīs

...

Ch. 14 263, dum . . . faceret, 148; 265, frequentābat, 127; 267, foret, VI(6). Ch. 15: 270, modi, 49; 274, quae rēs, 8; 278, colōs, VI(2).

...

Ch. 16 286, nihilō, 75.

circumvenire, iugulāre: scilicet, nē per ōtium torpēscerent manūs aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis

erat.

Eis amīcīs sociisque confīsus Catilina, simul quod aes 290 alienum per omnīs terrās ingēns erat et, quod plerique Sullānī mīlitēs, largius suō ūsī, rapīnārum et victoriae veteris memorēs civile bellum exoptābant, opprimundae reī pūblicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum 295 petenti magna spēs; senātus nihil sānē intentus; tūtae tranquillaeque rēs omnēs, sed ea prōrsus opportūna Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendās Iūniās L. Caesare et C. Figulō cōnsulibus prīmō singulōs appellāre, hortārī aliōs, aliōs 300 temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in ūnum omnīs convocat, quibus maxuma necessitūdō et plūrumum audaciae inerat. Eō convenēre senātōrii ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autrōnius, L. Cas- 305 sius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bēstia, Q. Cūrius; praeterea ex equestrī ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. Cornēlius; ad hōc multi ex colōniis et municipiis, domi nōbilēs. Erant praeterea 310 complūrēs paulo occultius consili huiusce participes nōbilēs, quos magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēterum iuventus pleraque, sed maxumē nobilium Catilinae inceptis favēbat; quibus in ōtiō vel magnificē vel molliter vivere cōpia erat, incerta prō certis, 315 bellum quam pacem mālēbant. Fuêre item ea tempestāte

Ch. 16 288, torpēscerent, 139; 292, rapīnārum . . . veteris, 54; 293, opprimundae, V1(5); 296, nihil, 20. Ch. 17 299, Kalendās, 81; 303, convocat, 103, V3(14); 303, necessitūdō, V1(7); 313, ceterum, V3(15); 313, plēraque, V2(4)f; 315, vivere, 164; 315, incerta · pācem, V2(5)j.

« IndietroContinua »