Immagini della pagina
PDF
ePub

coniūrātiōnis erant, parātīs ut vidēbātur magnis cōpiīs, 790 constituerant utī, cum Catilina in agrum Faesulānum cum exercitu vēnisset, L. Bēstia tribūnus plēbis, cōntiōne habitā, quererētur dē āctiōnibus Cicerōnis bellīque gravissumī invidiam optumō cōnsulī impōneret; eō sīgnō proxumā nocte cētera multitūdō coniūrātiōnis suum quisque negotium ex795 sequeretur. Sed ea divisa hōc modō dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magnā manu duodecim simul opportūna loca urbis incenderent, quō tumultu facilior aditus ad cōnsulem cēterōsque, quibus īnsidiae parābantur, fieret; Cethegus Cicerōnis iānuam obsideret eumque vi aggrede800 retur, alius autem alium; sed filii familiarum, quōrum ex nōbilitāte maxuma pars erat, parentīs interficerent; simul caede et incendiō perculsīs omnibus ad Catilīnam ērumperent. Inter haec parāta atque decrēta Cethegus semper querēbātur dē ignavia sociōrum: illōs dubitando et dies 805 prōlātandō magnās opportūnitātēs corrumpere; factō, nōn cōnsultō in tālī periculō opus esse, sēque, si paucī adiuvārent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Nātūrā ferōx, vehemēns, manu prōmptus erat; maxumum bonum in celeritāte putabat.

810 44. Sed Allobrogēs ex praeceptō Ciceronis per Gabinium cēterōs conveniunt; ab Lentulo, Cethegō, Statiliō, item Cassio postulant iūs iūrandum, quod signātum ad civis perferant; aliter haud facile eōs ad tantum negōtium impelli posse. Cēterī nihil suspicantēs dant, Cassius sēmet 815 eō brevi ventūrum pollicētur ac paulo ante lēgātōs ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotōniensem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum

Ch. 43 790, constituerant, 4; 792, belli, 46; 798, quibus, 31; 798, parābantur and 801, erat, 127; 805, corrumpere. opus esse... facturum, 167; 805, facto, 72; 806, periculō, 65. Ch. 44: 813, perferant, 156.

...

[graphic][merged small]

pergerent, cum Catilīnā, data atque accepta fidē, societatem confirmarent. Ipse Volturciō litteras ad Catilinam dat, quārum exemplum infrā scriptum est:

"Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognoscēs. Fac cōgitēs in quantā calamitāte sīs, et meminerīs tē virum esse: considerēs, quid tuae ratiōnēs postulent: auxilium petās ab omnibus, etiam ab infumis.”

820

Ad hoc mandāta verbīs dat: cum ab senātū hostis iūdi- 825 cātus sit, quō consiliō servitia repudiet? in urbe parāta esse quae iusserit; nē cunctetur ipse propius accedere.

45. His rēbus ita āctīs, cōnstitūtā nocte qua proficiscerentur, Cicerō per lēgātōs cuncta ēdoctus L. Valeriō Flacco et C. Pomptinō praetoribus imperat, ut in ponte 830 Mulvio per insidiās Allobrogum comitātūs deprehendant; rem omnem aperit, cuius grātiā mittebantur; cētera, utī factō opus sit, ita agant, permittit. Illi, hominēs mīlitārēs, sine tumultu praesidiis collocãtīs, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsīdunt. Postquam ad id locī lēgātī cum 835 Volturciō vēnērunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli, cito cognitō cōnsiliō, sine morā praetōribus sē trādunt. Volturcius primo cohortātus cēterōs gladiō sē ā multitudine defendit, deinde, ubi ā lēgātīs desertus est, multa prius dē salūte suā Pomptīnum obtestātus, quod ei nōtus erat, 840 postrēmō timidus ac vitae diffidens velut hostibus sēsē praetoribus dedit.

46. Quibus rebus confectis omnia properē per nuntiōs cōnsuli declarantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupāvēre; nam laetābātur intellegēns coniūrātiōne 845 patefactă civitātem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat dubitans, in maxumō scelere tantis civibus

Ch. 44: 818, pergerent, 149; 822, cōgitēs, 135; 823, considerēs... petās, 132; 825, ad hōc, V2(5)h; 825, jūdicātus sit, 151; 826, repudiet, 137. Ch. 45: 832, cuius, 53; 835, loci, 51.

deprehensis, quid facto opus esset: poenam illōrum sibi oneri, impunitātem perdundae rei publicae fore credebat. 850 Igitur confiīrmātō animō vocārī ad sēsē iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabīnium, itemque Caepārium Tarracīnēnsem, qui in Apūliam ad concitanda servitia proficisci parābat. Ceteri sine mora veniunt; Caepārius, paulō ante domō ēgressus, cognitō indiciō ex urbe profūgerat. 855 Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manū tenēns in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. Eō senātum advocat magnãque frequentia eius ordinis Volturcium cum lēgātīs introducit, Flaccum praetōrem scrīnium cum litteris, quās ā lēgātīs 860 acceperat, eodem afferre iubet.

47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postrēmō quid aut quā dē causa cōnsili habuisset, prīmō fingere alia, dissimulāre dē coniūrātiōne; post, ubi fidē publică dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, 865 docetque se paucis ante diebus ā Gabīniō et Caepāriō

socium adscitum, nihil amplius scire quam lēgātōs; tantum modo audire solitum ex Gabīniō P. Autrōnium, Ser. Sullam L. Vargunteium, multōs praeterea in eā coniūrātiōne esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coargu870 unt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllīnīs rēgnum Rōmae tribus Cornēliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, sẽ tertium esse, cui fatum foret urbis potīrī; praeterea ab incēnsō Capitōliō illum esse vicēsumum annum, quem saepe ex prodigiis 875 haruspicēs respondissent bello civili cruentum fore.

Igitur perlectis litteris, cum prius omnēs signa sua cognovissent, senātus decernit utī, abdicātō magistrātū, Lentulus itemque ceteri in liberis custōdiis habeantur. Itaque

Ch. 46: 852, concitanda, 182; 852, proficisci, 162; 853, parabat, 127. Ch. 47: 864, gesta erant, 128; 865, diebus, 75; 869, eadem, 13; 872, cui, 35.

« IndietroContinua »