Immagini della pagina
PDF
ePub

regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus,

erat civitas.

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit, V. c. 82. Inde Tullum Hoftilium, nepotem Hoftilii, cujus in a. C. N. 670. infima arce clara pugna adverfus Sabinos fuerat, regem populus juffit. Patres auctores facti. Hic non folum proximo regi disfimilis, fed ferocior etiam Romulo fuit, tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum ftimulabat. Senefcere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit, ut agreftes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albae. utrimque legati fere fub idem tempus ad res repetendas miffi. Tullus praeceperat fuis, ne quid prius, quam mandata, agerent. fatis fciebat, negaturum Albanum; ita pie bellum indici poffe. Ab Albanis focordius res acta: excepti hofpitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant, tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigefimum diem indixerant. haec renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi poteftatem, quid petentes venerint, facit. illi, omnium ignari, primum purgando terunt tempus; Se invitos quidquam, quod minus placeat Tullo, difturos; fed imperio fubigi; res repetitum fe veniffe. Ni reddantur, bellum indicere juffos. Aḍ haec Tullus: Nunciate, inquit, regi veftro, regem Romanum Deos facere teftes, uter prius populus res repetentes legatos ad/pernatus dimiferit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.

C. N,

667.

XXIII. Haec nunciant domum Albani, Etv. c. 85. bellum utrimque fumma ope parabatur, civili fi a. millimum bello, prope inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum ftirpe regum oriundi Romani effent, Eventus tamen belli minus miferabilem dimicationem fecit: quod nec acie certatum eft; et, tectis modo dirutis alterius

urbis, duo populi in unum confufi funt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum inpe tum fecere. caftra ab urbe haud plus quinque mil lia paffuum locant, foffa circumdant: foffa Cluilia ab nomine ducis per aliquot fecula adpellata eft, donec cum re nomen quoque vetuftate abolevit. In his caftris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipfo capite orfum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum in pium dictitans, nocte, praeteritis hoftium caftris, infefto exercitu in agrum Albanum pergit, Ea res ab ftativis excivit Mettum. ducit, quam proxime ad hoftem poteft; inde legatum praemiffum nunciare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus effe conloquio: fi fecum congreffus fit, fatis fcire, ea fe adlaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud adfpernatus Tullus, tametfi vana adferebantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Poftquam inftrućti utrimque ftabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: Injurias et non redditas res ex foedere, quae repetitae fint, et ego regem noftrum Cluilium, cauffam hujusce effe belli, audiffe videor: nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. fed, fi vera potius, quam diftu fpeciofa, dicenda funt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma ftimulat. Neque, rete, an perperam, interpretor: fuerit ifta ejus deliberatio, qui bellum fuscepit. me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res, quanta circa nos teque maxime fit, quo propiores vos, hoc magis fcis. multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor efto, jam, quum fignum pugnae dabis, has duas acies Spectaculo fore; ut fellos confe Etosque, fimul victorem ac viftum, adgrediantur.

f) fuos in aciem Gron.

Itaque,

Itaque, fi nos Dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in dubiam imperii fervitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, fine magna clade, fine multo fanguine utriusque populi, decerni poffit. Haud displicet res Tullo, quamquam, tum indole animi, tum fpe victoriae, ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipfa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuiffe, fatis conftat; nec ferme res antiqua alia eft nobilior. tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent. hos ut fequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro fua quisque patria dimicent ferro. ibi imperium fore, unde vi&toria fuerit. nihil recufatur: tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos eft his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine viciffent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetuftior foederis memoria eft. Fecialis regem Tullum ita rogavit: Jubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? jubente rege, Sagmina, inquit, te, Rex, pofco. Rex ait, Puram tollito. Fecialis ex arce graminis herbam puram adtulit. poftea regem ita rogavit: Rex, facisne me tu regium nuncium populi Romani Quiritium? vafa, comitesque meos? Rex refpondit: Quod fine fraude mea populique_Romani Quiritium fiat, facio. Fecialis erat M. Valerius. patrem patratum Sp. Fufium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id eft, fanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae eft referre, pera

git. Legibus deinde recitatis: Audi, inquit, Jupiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus; ut illa palam prima poftrema ex illis tabulis cerave recitata funt fine dolo malo, utique ea hic hodie reftiffime intellecta funt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico confilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum fic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Id ubi dixit, por. cum faxo filice percuffit. Sua item carmina Albani fuumque jusjurandum per fuum dictatorem fuosque facerdotes peregerunt.

XXV. Foedere icto, trigemini, ficut convenerat, arma capiunt. Quum fui utrosque adhortarentur, Deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu fit, illorum tunc arma, illorum intueri manus: feroces et fuopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Confederant utrimque pro caftris duo exercitus, periculi magis praefentis, quam curae, expertes. quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna pofitum. itaque ergo erecti fuspenfique in minime gratum fpectaculum animo intenduntur. Datur fignum. infeftisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec illis periculum fuum; publicum imperium fervitium. que obverfatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipfi feciffent. Út primo ftatim concurfu increpuere arma, micantesque fulfere gladii, horror ingens fpectantes perftringit: et, neutro inclinata fpe, torpebat vox fpiritusque. Confertis deinde manibus, quum jam non motus tantum -corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, fed vulnera quoque et fanguis fpectaculo effent; duo Romani, fuper alium alius, vulneratis tribus Albanis, exfpirantes conruerunt. ad quorum cafum quum conclamaffet gaudio Albanus exerci

tus,

tus, Romanas legiones jam fpes tota, nondum tamen cura, deferuerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumfteterant. Forte is integer fuit, ut univerfis folus nequaquam par, fic adver fus fingulos ferox. ergo, ut fegregaret pugnam eorum, capeffit fugam, ita ratus fecuturos, ut quemque vulnere adfe&tum corpus fineret. Jam aliquantum fpatii ex eo loco, ubi pugnatum eft, aufugerat, quum refpiciens videt magnis intervallis fequentes: unum haud procul ab fefe abeffe. in eum magno inpetu rediit 8). Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti h) opem ferant fratri, jam Horatius, caefo hofte victor, fecundam pugnam petebat. tum clamore, qualis ex infperato faventium folet, Romani adjuvant militem fuum: et ille defungi proelio feftinat. Prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, confequi poffet, et alterum Curiatium conficit. Jamque, aequato Marte, finguli fupererant; fed nec spe, nec viribus pares. alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant: alter, feffum vulnere, feffum curfu trahens corpus, victusque fratrum ante fe ftrage, victori objicitur hofti. nec illud proelium fuit. Romanus exfultans, Duos, inquit, fratrum manibus dedi: tertium cauffae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. Male fustinenti arma gladium fuperne jugulo defigit: jacentem fpoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium ac cipiunt; eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad fepulturam inde fuorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe impe rio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulcra exftant, quo quisque loco cecidit. duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam verfus; fed diftantia locis, et ut) pugnatum eft.

redit Gron. Crev.
ut Eaed,

i) ut et Gron.

XXVI.

« IndietroContinua »