Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

querent, quid fecum ferrent, deficiente confilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus ftarent, nunc errabundi domos fuas, ultimum illud vifuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium inftabat, jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex diftantibus locis ortus, velut nube inducta omnia inpleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque effet, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium inpleverat vias: et confpectus aliorum mutua miferatione integrabat lacrimas. vocesque etiam miferabiles exaudiebantur; mulierum praecipue, quum obfeffa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egreffis urbem Albanis, Romanus paffim publica privataque omnia tecta adaequat folo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba fteterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deum (ita enim ediétum ab rege fuerat) temperatum eft.

XXX. Roma interim crefcit Albae ruinis, duplicatur civium numerus. Coelius additur urbi mons; et, quo frequentius habitaretur, eam fedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicae crefceret, legit Tullios ), Servilios, Quinctios ), Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini ab fe aucto curiam fecit, quae Hoftilia usque ad patrum noftrorum aetatem adpellata eft. et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem fup- V. c.100. plemento explevit, et novas fcripfit. Hac fiducia a. C. N. virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tem652. peftate fecundum Etrufcos opulentiffimae viris armisque. Utrimque injuriae factae, ac res nequidquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos conprehenfos

9) Julios Gron. Crev.

r) Quintios Eaed.

henfos querebatur. Sabini fuos prius in lucum confugiffe ac Romae retentos. hae cauffae belli fere bantur. Sabini, haud parum memores, et fuarum virium partem Romae ab Tatio locatam, et Roma. nam rem nuper etiam adjectione populi Albani au&tam, circumfpicere et ipfi externa auxilia. Etru ria erat vicina, proximi Etrufcorum Vejentes. Inde, ob refiduas bellorum iras maxime follicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere. et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti funt. valuit. que apud Vejentes (nam de ceteris minus mirum eft) pacta cum Romulo induciarum fides. Quum bellum utrimque fumma ope pararent $), vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugną atrox ad filvam Malitiofam fuit. ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines funt Sabinorum: nec pugna deinde illis conftare, nec fuga explicari fine magna caede potuit.

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana effet, nunciatum regi Patribusque eft, in monte Albano lapidibus pluiffe. Quod quum credi vix poffet, miffis ad id vifendum prodigium, in confpectu, haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere coelo lapides. Vifi etiam audire vocem ingentem ex fummi cacuminis luco, ut patrio ritu facra Albani facerent, quae, velut Diis quoque fimul cum patria relictis, oblivioni dederant: et aut Romana facra fusceperant, aut, fortunae, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale facrum publice fusceptum eft: feu voce coelefti ex Albano monte miffa, (nam id quoque traditur) feu arufpicum monitu. manfit certe follemne, ut, quan

s) pararetur Gron.

doque

doqué idem prodigium nunciaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo poft peftilentia laboratum eft. unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicofo rege, falubriora etiam credente militiae, quam domi, juvenum corpora effe: donec ipfe quoque longinquo morbo eft implicitus. Tunc adeo fracti fimul cum corpore funt fpiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus effet minus regium, quam facris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque fuperftitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum inpleret. vulgo jam homines, eum ftatum rerum, qui fub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, fi pax veniaque ab Diis impetrata effet, credebant. Ipfum regem, tradunt, volventem commentarios Numae, quum ibi quaedam occulta follemnia facrificia Jovi Elicio facta inveniffet, operatum his facris se abdidiffe: fed non rite initum aut curatum id facrum effe; nec folum nullam ei oblatam coeleftium fpeciem, fed ira Jovis, follicitati prava religione, fulmine ictum cum domo conflagraffe. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut inftitutum V.c. 114. jam inde ab initio erat, ad Patres redierat: hique a. C. N. interregem nominaverant. quo comitia habente, 638. Ancum Marcium regem populus creavit: Patres fuere auctores. Numae Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. qui, ut regnare coepit, et avitae gloriae memor, et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud fatis profperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longe t) antiquiffimum ratus, facra publica, ut ab Numa inftituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis pontificem ") in album relata, proponere in publico jubet. inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta fpes, in avi mores atque inftituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo

t) longeque Gren.

regnanu) add. maximum Gron.

regnante, ictum foedus erat, fustulerant animos: et, quum incurfionem in agrum Romanum fecisfent, repetentibus res Romanis fuperbe refponfum reddunt; defidem Romanum regem inter fa cella et aras acturum effe regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae, et Romuli memor: et, praeterquam quod avi regno magis necesfariam fuiffe pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigiffet otium, ▾ fine injuria id fe haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni: temporaque effe Tullo regi aptiora, quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones inftituiffet, a fe bellicae ceremoniae proderentur; nec gererentur folum, fed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc feciales habent, defcripfit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen eft) Audi, Jupiter; inquit, audite, fines; (cuiuscumque gentis funt, nominat) audiat fas. Ego fum publicus nuncius populi Romani, jufte pieque legatus venio, verbisque meis fides fit. Peragit deinde poftulata. Inde Jovem teftem facit: Si ego injufte inpieque illos homines illasque res dedier nuncio populi Romani mihi expofco, tum patriae compotem me numquam firis effe. Haec, quum fines fuprafcandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec, portam ingrediens, haec, forum ingreffus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. fi non deduntur, quos expofcit, diebus tribus et triginta (tot enim follemnes funt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, Diique omnes coeleftes, vosque terrestres, vosque inferni audite. Ego vos teftor, populum illum, (quicumque eft, nominat) injuftum esse, neque jus perfolvere. Sed de iftis rebus in patria majores natu confulemus, quo pacto jus noftrum adipifcamur. Cum his nuncius Romam ad confulen

x) finas Gron. Crev.

dum

dum redit. Confeftim rex his ferme verbis Patres confulebat: Quarum rerum, litium, caufarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato prifcorum Latinorum hominibusque prifcis Latinis, quas res dari, fieri, folvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec folverunt, dic, inquit ei, quem primum fententiam rogabat, quid cenfes? Tum ille: Puro pioque duello quaerendas cenfeo, itaque confentio, confcifcoque. Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum, qui aderant, in eamdem fententiam ibat, bellum erat confenfu y). Fieri folitum, ut fecialis haftam ferratam aut fanguineam praeuftam ad fines eorum ferret, et, non minus tribus puberibus praefentibus, diceret: Quod populi prifcorum Latinorum hominesque prisci Latini adverfus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum prifcis Latinis juffit effe, fenatusque populi Romani Quiritium cenfuit, confenfit, confcivit, ut bellum cum prifcis Latinis fieret; ob eam rem ego populusque Romanus populis prifcorum Latinorum hominibusque prifcis Latinis bellum indico facioque. id ubi dixiffet, haftam in fines eorum emittebat. Hoc tuin modo ab Latinis repetitae res, ac bellum indictum: moremque eum pofteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandata cura facrorum flaminibus facerdotibusque aliis, exercitu novo confcripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; fecutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hoftibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. et, quum circa Palatium, fedem veterum Romanorum 2), Sabini Capitolium atque arcem, Coelium montem Albani inpleffent; Aventinum novae multitudini datum. additi eodem haud ita multo poft,

y) confenfum. Crev. Gronoviana tollit interpunctionem majorem poft confenfu.

z) veteres Romani Gron. Crev,

« IndietroContinua »