Immagini della pagina
PDF
ePub

cepit. multa alia caftella vicique, aut deleta hoftili- V.c.444. ter, aut integra in poteftatem venere. Per idem a. C. 380. tempus et claffis Romana a P. Cornelio, quem fe natus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta, quum adpulfa Pompejos effet; focii inde na. vales ad depopulandum agrum Nucerinum profeeti, proximis raptim vaftatis, unde reditus tutus ad naves effet, dulcedine (ut fit) praedae longius progreffi, excivere hoftes. Palatis per agros nemo obvius fuit, quum occidione occidi poffent : redeuntes agmine incauto haud procul navibus adfecuti agreftes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt: quae fuperfuit caedi, trepida multitu do ad naves compulfa eft. Profectio Q. Fabii trans Ciminiam filvam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hoftes tulerat: interclufum Romanum exercitum obfideri, cladisque imaginem Furculas Caudinas memora bant. eadem temeritate avidam ulteriorum fem. per gentem in faltus invios deduftam, jeptam non hoftium magis armis, quam locorum iniquitatibus effe. Jam gaudium invidia quadam mifcebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etrufcos avertiffet. itaque armis virisque ad obte rendum C. Marcium confulem concurrunt; proti nus inde Etruriam per Marfos ac Sabinos petituri, fi Marcius dimicandi poteftatem non faciat. Obə vius iis conful fuit. dimicatum proelio utrimque atroci, atque incerto eventu eft. et quum anceps caedes fuiffet, adverfae tamen rei fama in Roma nos vertit, ob amiffos quosdam equestris ordinis, tribunosque militum, atque unum legatum, et (quod infigne maxime fuit) confulis ipfius vulnus. Ob haec etiam aucta fama (ut folet) ingens terror Patres invafit, dictatoremque dici placebat: nec quin Curfor Papirius diceretur, in quo tum fumma rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat: fed nec in Samnium nuncium perferri, omnibus in feftis, tuto poffe; nec vivere Marcium confulem fatis fidebant. Alter conful Fabius infeftus priva

i

V.c. 444-tim Papirio erat: quae ne ira obftaret bono publico, C308·legatos ex confularium numero mittendos ad eum

2.

fenatus cenfuit: qui fua quoque eum, non publica folum, auctoritate moverent, ut memoriam fimultatium patriae remitteret. Profecti legati ad Fabium quum fenatusconfultum tradidiffent, adjeciffentque orationem convenientem mandatis, conful, demiffis in terram oculis, tacitus ab incertis, quidnam acturus effet a), legatis receffit. notte deinde filentio (ut mos es) L. Papirium dictatorem dixit: cui quum ob animum egregie viétum legati gratias agerent, obftinatum filentium obtinuit, ac fine refponfo ac mentione facti fui legatos dimifit, ut adpareret, infignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius C. Junium Bubulcum magiftrum equitum dixit: atque ei, legem curiatam de imperio ferenti, trifte omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus infignis cladibus, captae urbis, et Caudinae pacis: quod utroque anno eadem curia b) fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta eft, abominandam eam curiam facit.

XXXIX. Dictator poftero die, aufpiciis repetitis, pertulit legem: et, profectus cum legionibus, ad terrorem traducti filvam Ciminiam exercitus nu. per fcriptis, ad Longulam pervenit: acceptisque a Marcio confule veteribus militibus, in aciem copias eduxit. nec hoftes detrectare vifi pugnam. inftru. ctos deinde armatosque (quum ab neutris proelium inciperet) nox obpreffit. Quieti aliquamdiu, nec fuis diffidentes viribus, nec hoftem fpernentes, ftativa in propinquo habuere. Interea res in Etruria geftae. nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum eft; (fufi tamen magis, quam caefi, hoftes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam) et ad Vadimonis lacum Etrufci, lege facrata coacto exerci tu, quum vir virum legiffet, quantis numquam alias antea fimul copiis, fimul animis, dimicarunt: tantoque

a) esset acturus Gron. Crev......... b) ejusdem curiae Eaed.

toque irarum certamine gefta res eft), ut ab neu- V.c.444. tra parte emiffa fint tela. gladiis pugna coepit, et, a. C. 30%. acerrime commiffa, ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accenfa eft: ut non cum Etrufcis toties victis, fed cum aliqua nova gente, videretur dimicatio effe. Nihil ab ulla parte movetur fugae: cadunt antefignani: et, ne nudentur propugnatoribus figna, fit ex fecunda prima acies. Ab ultimis deinde fubfidiis cietur miles: adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum eft, ut equites Romani, omiffis equis, ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint: ea velut nova inter feffos exorta acies turbavit figna Etrufcorum. Secuta deinde inpetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hoftium. Tunc vinci pertinacia coepta, et averti manipuli quidam: et, ut femel dedere terga, etiam certiorem capeffere fugam. Ille primum dies fortuna veteri abundantes Etrufcorum fregit opes. caefum in acie, quod roboris fuit; caftra eo inpetu capta direptaque.

XL. Pari fubinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat; qui, praeter ceteros belli adparatus, ut acies fua fulgeret novis armorum infignibus, fecerunt. Duo exercitus erant: fcuta alterius auro, alterius argento caelaverunt. Forma erat fcuti: fummum latius, qua pectus atque humeri teguntur, faftigio aequali; ad imum cuneatior, mobilitatis cauffa. fpongia pectori tegumentum: et finistrum crus ocrea tectum. galeae criftatae, quae fpeciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus verficolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum: illi in finistro confiftunt. Notus jam Romanis adparatus infignium armorum fuerat; doctique a ducibus erant, horridum militem effe debere; non caelatum auro et argento, jed ferro et animis fretum. quippe illa praedam verius, quam arma, effe; nitentia ante rem, deformia inter fanguinem

c) res gefta eft Gron. Crev.

et

V.c.444. et vulnera.

Virtutem effe militis decus, et omnia a. C. 308 illa victoriam fequi; et ditem hoftem quamvis pau peris villoris praemium effe. His Curfor vocibus inftinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu confiftit; finistro praefecit magiftrum equi

Simul eft concurfum, ingens fuit cum hofte certamen; non segnius inter dictatorem et ma. giftrum equitum, ab utra parte victoria inciperet. Prior forte Junius commovit hoftem, laevo dex. trum cornu, facratos more Samnitium milites, eoque candida vefte et paribus candore armis infignes. eos fe Orco maltare Junius di&titans, quum intuliffet figna, turbavit ordines, et haud dubie inpulit aciem. Quod ubi fenfit dictator, Ab laevone cornu victoria incipiet? inquit, et dextrum cornu, diftatoris acies, alienam pugnam, sequetur, non partem maximam victoriae trahet? Concitat milites. nec peditum virtuti equites, aut legatorum ftudia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo confula. res ad equites in cornibus pofitos evehuntur: adhortatique eos, ut partem fecum capefferent decoris, in transverfa latera hoftium incurrunt. Is novus additus terror quum ex parte utraque circum. vafiffet aciem, et ad terrorem hoftium legiones Romanae, redintegrato clamore, intuliffent grà. dum, tum fuga ab Samnitibus coepta. Jam ftrage hominum armorumque infignium campi repleri; ac primo pavidos Samnites caftra fua accepere: deinde ne ea quidem retenta. captis direptisque an. te noctem injectus ignis. Dictator ex fenatusconfulto triumphavit. cujus triumpho longe maximam fpeciem captiva arma praebuere, tantum magnificentiae vifum in iis, ut aurata fcuta dominis argentaria. rum d) ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, quum tenfae ducerentur. Et Romani quidem ad honorem Deum infignibus armis hoftium ufi funt: Campani, ab fuperbia et odio Samnitium, gla.

d) argentariorum Gron.

diato

diatores (quod fpectaculum inter epulas erat) eo V. c.444. ornatu armarunt, Samnitiumque nomine compel. a. C. 308. larunt. Eodem anno cum reliquis Etrufcorum ad Perufiam, quae et ipsa induciarum fidem ruperat, Fabius conful nec dubia nec difficili victoria dimicat. ipsum oppidum (nam ad moenia victor acceffit) cepiffet, ni legati dedentes urbem exiffent. Praefidio Perufiae inpofito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae fe Romam ad fenatum miffis, conful, praeftantiore etiam, quam dictator, victoria triumphans, urbem eft invectus. Quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, eft verfum: quos populus proximis comitiis ingenti confenfu confulem alterum, alterum praetorem declaravit.

XLI. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam V.c.445. continuatur confulatus; Decius collega datur. Va. a. C. 307. lerius praetor quartum creatus. Confules partiti provincias. Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam, tum pacem petentes, quod uti ea, quum daretur, noluiffent, adfpernatus, obpugnando ad deditionem fubegit. Cum Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hoftes victi: neque ejus pugnae memoria tradita foret, ni Marfi eo primum proelio cum Romanis bellaffent. Secuti Marforum defectionem Peligni, eamdem fortunam habuerunt. Decio quoque alteri confuli fecunda belli fortuna erat. Tarquinien-fem metu fubegerat frumentum exercitui praebere, atque inducias in quadraginta annos petere. Volfinienfium caftella aliquot vi cepit: quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hoftibus effent: circumferendoque paffim bello, tantum terrorem fui feçit, ut nomen omne Etrufcum foedus ab confule peteret. Ac de eo quidem nihil inpetratum. induciae an nuae datae. ftipendium exercitui Romano ab hofte in eum annum penfum, et binae tunicae in mili tem exactae. ea merces induciarum fuit. Tranquillas res jam Etrufcis turbavit repentina defectio T.Liv. P.I.

N n

[ocr errors]
« IndietroContinua »