LECTORI A EQ VO ET DOCTO Non putaram, post trium luftrorum in 1 teruallum Liuii denuo edendi necessitatem mihi venturain effe. Nam et fraude famelici hominis editio mea repetita erat, et aliae Liuii editiones, cura virorum doctorum deinceps comparuerunt paranturque quum maxime. Atque, vt verum fatear, ne optaram quidem, vt recudendi Liuii opera mihi rursus imponeretur; non, quod laborem fubterfugerem, aut ceffator effe folerem : Ammiano enim ante hos duodecim annos, excitatus fauore illo, quo Gloffarium Liuianum exceptum fuerat, eamdem operam |