Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

U. C. 549.

inde, seu ipsi staret jam sententia, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret. Tempus esse, aut pacem componi, aut bellum naviter geri. Dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses; et speculatores omnia visendi, et Scipio ad comparanda ea, quæ in rem erant 4, tempus habuit. Et ex mentione ac spe pacis negligentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur. Tandem relatum responsum, quibusdam (quia nimis cupere Romanus pacem videbatur) iniquis per occasionem adjectis: quæ peropportune cupienti tollere inducias Scipioni causam præbuere; ac nuntio regis, quum relaturum se ad consilium 5 dixisset, postero die respondit, Se uno frustra tendente, nulli alii pacem placuisse. Renuntiaret igitur, nullam aliam spem pacis, quam relictis Carthaginiensibus, Syphaci cum Romanis esse. Ita tollit inducias, ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus 6 (et jam veris principium erat machinas tormentaque, velut a mari aggressurus Uticam, imponit, et duo millia militum ad capiendum, quem antea tenuerat, tumulum super Uticam mittit; simul ut ab eo, quod parabat, in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, quum

staret sententia; vide ad IV, 13, n. 6.

Supplendum censet Creverius: daret statim responsum, vel aliud quid ́ simile: verbum enim consuleret hic locum non habet. ED.

4. Quæ in rem erant; vide ad I, 27, n. 5. — Iniquis conditionibus per occasionem adjectis, ob pacis, quam Scipio præ se ferebat, cupiditatem ; Doering.

5. Relaturum se ad consilium; vide ad VIII, 6, n. 6, et XXVI, 2, n. 3.

[ocr errors]

Se (Scipione) uno frustra tendente, sc. ut pax componeretur. Conf. ad IV, 7, n. 6. Nulli alii, sc. legatorum aliorumque, qui in consilio affuissent. Libera fide, ea liberatus, solutus. Conf. Polyb. XIV, 2 extr.

6. Deductisque navibus (vid. VIII, 26, n. 1), etc. Cf. Polyb. XIV, 2 pr. -Ad...tumulum super Uticam mittit; vide ad XXIX, 35, n. 6, et XXXI, 47, n. 3. Τὸν ὑπὲρ τὴν πόλιν κείμενον λópov, Polyb. XIV, 2.

U. C. 549.

LIB. XXX. CAP. IV. V.

II

ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua, relicta cum levi præsidio, fieret.

V. His præparatis advocatoque consilio1, 1. edicere exploratoribus jussis, quæ comperta afferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant; postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit. Tribunis edicit, ut, ubi, prætorio dimisso, signa concinuissent 2, extemplo educerent castris legiones. Ita, ut imperaverat, signa sub occasum solis efferri sunt cœpta3: ad primam ferme vigiliam4 agmen explicaverunt; media nocte (septem enim millia itineris erant) modico gradu ad castra hostium perventum. Ibi Scipio partem copiarum Lælio Masinissamque ac Numidas attribuit; et castra Syphacis invadere, ignesque conjicere jubet. Singulos deinde separatim, Lælium ac Masinissam, seductos obtestatur, ut, quantum nox providentiæ adimat, tantum diligentia expleant curaque. Se Hasdrubalem punicaque castra aggressurum: cæterum non ante cœpturum, quam ignem in regiis castris conspexisset. Neque ea res morata diu est nam ut proximis casis 5 injectus ignis hæsit, ex

::

[ocr errors]

CAP. V. 1. Advocato consilio; vide ad VIII, 6, n. 6. Edicere, exponere, palam facere, dicere. Conf. ad XXI, 63, n. 1; Gron. et Drak. ad h. 1. Cort. ad Sall. B. C. 48, et Ern. Clav. Cic.

2. Tribunis edicit, ut, ubi, prætorio dimisso (vide ad XXI, 54, n. 3), signa concinuissent (vide ad VII, 40, n. 4), extemplo, etc. conf. ad Tac. Ann. XV, 30, n. 3; Polyb. XIV, 3; Lips. Mil. Rom. V, 2; Schel. ad Polyb. cap. 2.

3. Efferri sunt cœpta signa; vide ad XXV, 41, n. 2.

4. Ad primam ferme vigiliam (vid. ad VII, 35, n. 2), ἄρτι ληγούσης τῆς πρώτης φυλακῆς, media nocte, περὶ τὴν τρίτην φυλακὴν λήγουσαν. septem enim millia (vide supra ad lib. IX, cap. 24, n. 2) itineris erant, Tepi Enxovтα σradious, Polyb. XIV, 4, qui et conf. ad seqq. Terția vigilia signum tuba datum dicit Appian. Pun. 21. Modico gradu; vide ad VIII, 8, not. 6.

5. Proximis casis, mapalibus, tentoriis Numidarum. Conf. ad XXV, 39, n. 2; XXIX, 31, n. 3, et Sil. XVII, 88. Proximis casis, at proxima

templo proxima quæque et deinceps continua amplexus, totis se passim dissipavit castris. Et trepidatio quidem, quanta necesse erat, in nocturno effuso tam late incendio orta est: cæterum fortuitum, non hostilem ac bellicum, ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi, in armatos incidere hostes, maxime Numidas, ab Masinissa notitia regiorum castrorum6 ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. Multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma multi in præcipiti fuga, ruentes super alios alii, in angustiis portarum obtriti sunt.

VI. Relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu quum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum. Et clamor inter cædem et vulnera sublatus, an ex trepidatione nocturna esset, confusus, sensum veri adimebat. Igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset,

[blocks in formation]

les Carthag. in vicinis castris Hasdrubalis, etc. conf. Polyb. XIV, 5. Confusus, incertus, h. e. qui an ex trepidatione, quæ nocturnum incendium comitari solet, ortus esset, incertum erat; Crev. Cum trepid. noct. confusus conj. Gron. Sed omnino cum Rhen. leg. confusis, hoc sensu: clamor...sublatus cæteris militibus, an ille ex trepid. noct. oriretur, incertis et ambigentibus sensum veri adimebat, ut confusus atque incertus animi, I, 7, et inf. cap. 15 pr. confusus, fluctuans et dubitans, quid faciat; Doer. Clamoris hujus nullam mentionem facit Polyb.; at Appian. Pun. 21, βοῇ δὲ τότε παμμιγεῖ καὶ σάλπιγξιν ἀθρόαις καὶ βυκανήμασιν ἐς κατάπληξιν χρώμενοι, sc. Ρωμαῖοι.

2. Pro se quisque inermes, ut quibus, etc. vide ad I, 59, n. 3, et VIII,

C. 203

C. 549

omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quæ restinguendo igni forent, portantes, in agmen romanum ruebant. Quibus cæsis omnibus, præterquam hostili odio3, etiam ne quis nuntius effugeret, extemplo Scipio neglectas, ut in tali tumultu, portas invadit : ignibusque in proxima tecta conjectis, effusa flamma primo veluti sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens, uno repente omnia incendio hausit. Ambusti homines jumentaque foeda primum fuga, dein strage, obruerant itinera portarum : quos non oppresserat ignis, ferro absumpti; binaque castra clade una deleta. Duces tamen ambo et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et quingenti equites 5 semiermes, magna pars saucii afflatique incendio, effugerunt. Cæsa aut hausta flammis quadraginta millia hominum sunt, capta supra quinque millia: multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores, signa

6

Quæ restinguendo

VIII, 30, n. 7. ·
igni forent; vide ad III, 35, n. 1. ——
In agmen romanum, quod Scipio ipse
castris admoverat punicis seu Hasdru-
balis, quæ sibi incendenda sumpserat,
quum primum ignem in regiis con-
spexisset castris. Hunc rerum ordinem
invertit Appian. Pun. 21, 22.

3. Præterquam quod ex hostili odio fieri solet, præter odium h., etiam ne, etc., tum odio, tum eam ob causam ne, etc. Conf. simill. loc. X, 20, et ad lib.V, cap. 14, n. 5; lib. XXII, cap. 3, n. 8. In proxima tecta; vide ad cap. 3, not. 5, et ad cap. 5,

not. 5.

4. Dein per continua serpens; vide ad IV, 22, n. 4. Paulo ante sparso (scil. incendio) optimi MSS, prob. Gronovio.

5. Duo millia peditum et D equites, ut ap. Polyb. XIV, 6. Equites D ćum

Hasdrubale effugisse tradit Appian.

Pun. 24.

6. Cæsa aut hausta flammis XL millia h., etc. Polybius numerum non addit, et Appian. Pun. 23, alium. Dukeri nota est : « Si his addas 2500, quos effugisse dicit, sunt in universum 47500. Sed XXIX, 35, Hasdrudalem 30000 ped. 3000 equit., et Syphacem 50000 ped. 10000 eq. habuisse scribit, quæ sunt 93000. Et sic Polyb. XIV, 1. Si jam perierunt 40000 et supra 5000 capti sunt, effugit paulo plus dimidia parte ex 93000, Polybius, XIV, 1, alio Hasdrubalem, alio Syphacem fugisse, et Hasdrubalem equites ad 500, pedites circiter 2000 secum habuisse. Hi ergo sunt, quos effugisse dicit Livius. Sed tamen, quum ambos duces et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et 500 equites effugisse scribit, ita loquitur,

C. 203

C. 549

militaria centum septuaginta quatuor, equi numidici supra duo millia septingenti, elephanti sex capti, octo flamma ferroque absumpti, magnaque vis armorum capta. Ea omnia imperator Vulcano sacrata incendit.

VII. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam1 petierat; eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes, se contulerant : metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. Mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quidquam hostile, quia voluntate concesserant in ditionem, factum : duæ subinde urbes capta direptæque. Ea præda, et quæ castris ex incensis et igne rapta erat, militi concessa est. Syphax octo millium ferme inde spatio loco com munito consedit2. Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur: quo tantus primo terror est allatus, ut, omissa Utica, Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. Senatum itaque sufetes (quod velut consulare imperium3 apud eos erat) vocaverunt. Ibi e tribus (una de pace legatos ad Scipionem decernebat: altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat tertia romanæ in adversis rebus constantiæ erat; reparandum exercitum, Syphacemque hortandum, ne bello absisteret, censebat), hæc sen

[merged small][ocr errors][merged small]

una de pace... vicit: hæc edidit Drak. ex emend. Gron. pro vulg. Ibi tribus dictis sententiis, una de pace, etc. Optimi MSS non habent à dictis sententiis, et scitam hanc brevitatem sermonis firmavit multis exemplis Gron. ad h. 1., ad Stat. Theb. I, 112, et Obss. IV, 4. E tribus, sc. sententiis, quod e seqq. intell., ut passim alia, vide ad XXI, 43, n. 4.

4. Tertia romanæ in a. r. constantiæ erat; vide ad III, 62, n. 5. Mox

« IndietroContinua »