Immagini della pagina
PDF
ePub

tentia, quia Hasdrubal præsens Barcinæque omnes factionis 5 bellum malebant, vicit. Inde delectus in urbe agrisque haberi cœptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, quum uxor non jam, ut ante, blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrymarum obtestans, ne patrem suum patriamque proderet, iisdemque flammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret. Spem quoque opportune oblatam afferebant legati, quatuor millia Celtiberorum circa urbem nomine Abbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiæ juventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem affore cum manu haudquaquam contemnenda. Igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem juventutem affirmat exciturum ex regno. Scire incendio, non prælio, cladem acceptam : eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur. Hæc legatis responsa: et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias junxerunt. Is omnis exercitus fuit triginta ferme millium armatorum.

VIII. Scipionem, velut jam debellato, quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Utica oppugnandæ intentum, jamque machinas admoventem muris, avertit fama redintegrati belli; modicisque præ

verbum censebat del. forte; Crev. et Drakenb. Quibus et ego etiam invitis codd. meis assentior. ED.

5. Hasdrubal præsens omnesque Barcinæ factionis; vide ad XXI, 2, n. 5. De Hasdrubale longe alia tradit Appian. Pun. 24, 29, 30, 36, 38. 6. Urbem nomine Abbam e Polyb.

XIV, 6, 7. Obbam MSS. Olbam edd. vett. Vox nomine importune ab aliquo videtur intrusa: nam Abba nota erat Syphaci, nec probabile est, legatos apud illum de ea, tanquam de illi ignota, loquutos esse; Duker. Sigonius, qui legebat Olbam, jungebat conducta cum circa Olbam, quam pu

C. 203

C. 549

sidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis, ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. Primo in tumulo, quatuor ferme millia distante ab castris regiis, consedit: postero die cum equitatu in Magnos (ita vocant) campos, subjectos ei tumulo, degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus præliis diem absumpsit; et per insequens biduum, tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem, nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die utrimque in aciem descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit; equitatum italicum ab dextro cornu, ab lævo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque, Numidicis adversus italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis, Celtiberos in mediam aciem in adversa signa legionum accepere: ita instructi concurrunt. Primo impetu simul utraque cornua, et Numidæ et Carthaginienses pulsi: nam neque Numidæ, maxima pars agrestes, romanum equitatum, neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam, recenti super cætera

tabat esse Hispaniæ urbem: male. Abbam in Africa victus modo Syphax se contulerat. ED. Conquisitoribus; vide tamen ad librum XXI, cap. 11,

not. 10.

-

[ocr errors]

CAP. VIII. I. Primo in tumulo.... in Magnos campos, etc. conf. Polyb. XIV, 7, 8, et intpp. Cic. de Orat. III, 42. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis, etc. conf. ad VIII, 8, et II, 20, n. 2. Post principes hast. perperam omnes et MSS et edd. ante Sigon. Cf. Lips. de Mil. Rom. IV, 1.

2.Syphax Hasdrubalque Numidicis, scil. equitibus; ita MSS: at Numidis

2

edd. ante Gron. qui etiam mox ex optimis codd. malebat Celtiberos, mediam aciem, et pro in adversa conj. adversa, vel adversam, vel adversos : quorum tamen nihil satis aptum est. Forte leg. Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum (rom.) accepere. Eumdem vulgatæ lect. sensum eumque planum esse, non mihi persuasit Doer. Vulgatam omni ope tuetur Creverius, cujus explicatio est : «Celtiberos accepere in mediam aciem in adversa, id est, contra adversa legionum; oppositos signis legionum, quæ proinde adversa Celtiberis erant. Sic vulgo dicunt in adversum mon

U. C. 549.

LIB. XXX. CAP. VIII. IX.

17

victoria terribilem, sustinuere. Nudata utrimque cor-
nibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus
ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniæ ab
Scipione erat; quem, bene meritum de se et gente
sua, mercenariis armis in Africam oppugnatum ve-
nissent. Igitur, circumfusis undique hostibus, alii su-
per alios cadentes, obstinati moriebantur; omnibusque
in eos versis, aliquantum ad fugam temporis Syphax
et Hasdrubal præceperunt. Fatigatos cæde diutius,
quam pugna, victores nox oppressit.

IX. Postero die Scipio Lælium Masinissamque cum

omni romano et numidico equitatu expeditisque mili-

tum1 ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem

mittit. Ipse cum robore exercitus urbes circa, quæ

omnes Carthaginiensium ditionis erant, partim spe,

partim metu, partim vi subegit. Carthagini quidem

erat ingens terror, et circumferentem arma Scipio-

nem, omnibus finitimis raptim perdomitis, ipsam

Carthaginem repente aggressurum credebant. Itaque

et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur,

et pro se quisque, quæ diutinæ obsidioni tolerandæ

sunt 3, ex agris convehit. Rara mentio est pacis, fre-

quentior legatorum ad Hannibalem arcessendum

mittendorum. Pars maxima classem, quæ ad com-

meatus excipiendos parata erat, mittere jubent ad op-

primendam stationem navium ad Uticam, incaute

tem, vel fluvium niti.» Attamen locu-

tio mihi impedita videtur. Ed.

CAP. IX. 1. Expeditisque militum;

vide ad XXII, 30, n. 2.

2. Urbes circa, quæ omnes C. ditio-
nis erant,...subegit; vid. I, 4, n. 11;
III, 62, n. 5; XXI, 30, n. 5. Conf.
Polyb. XIV, 9. Carthagini; vide
ad XXVIII, 26, n. 1. — Circumfc-

-

Ex

3. Quæ diutinæ obsidioni tolerandæ

sunt; vide ad III, 35, n. 1.
agris convehit omnes MSS et edd.
ante Frob. qui reposuit convehebat :
et videtur illud festinationem trepi-
dantium magis exprimere, quam len-
tum hoc verbum; Gron.

[blocks in formation]

U: C. 549.

agentem; forsitan etiam navalia castra4, relicta cum levi præsidio, oppressuros. In hoc consilium maxime inclinant legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent. Quippe, classi ut felicissime gerantur 5 res, parte aliqua levari Utica obsidionem : Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium, quam Hannibalem, neque exercitum alium, quam Hannibalis, superesse. Deductæ ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti, raptimque omnia, stimulante fortuna, agebantur; et, in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur 6. Scipio, gravem jam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque præda in vetera castra ad Uticam missis, jam in Carthaginem intentus, occupat relictum fuga custodum Tuneta 8. Abest ab Carthagine quindecim millia ferme passuum locus, quum operibus, tum suapte natura tutus, et qui et ab Carthagine conspici, et præbere ipse prospectum, quum ad urbem, tum ad circumfusum mare urbi, posset.

I.

X. Inde, quum maxime vallum Romani jacerent, conspecta classis hostium est, Uticam Carthagine petens. Igitur, omisso opere, pronuntiatum iter,

4. Forsitan etiam navalia castra, stationem navium; vide ad XXIX, 35, n. 7. Distingui tamen ea h. 1. videntur, et forte leg. vetera castra, ut mox dicuntur, vel hiemalia castra, ut sint ea; de quibus vide ad XXIX, 35, n. 6.

5. Classi ut felicissime gerantur res ; vide ad II, 38, n. 3, et IV, 12, n. 8.

Deductæ naves ; vide supra ad VIII, 26, n. J.

6. In quo quisque cessasset...rebatur; vide ad II, 43, n. 5. Duk. suspicabatur, hoc sumptum esse a Thucyd. 1, 8, ἐν τούτῳ τε κεκωλύσθαι ἐδό

κει ἑκάστῳ τὰ πράγματα, ᾧ μή τις αὐτὸς παρέσται.

7. Vetera castra ad Uticam; vide ad XXIX, 35, n. 6 et 7.

8. Occupat Tuneta (ó Túvnç), etc. conf. Polyb. XIV, 10. — Hanc urbem Strabo quoque memoravit lib. ultimo: ab ea regnum Tunetanum nomen accepit, le royaume de Tunis. Ante Sigonium edebatur duodecim millia pass. primus ille ex Polybio veram restituit lectionem, assentientibus MSS. ED.

CAP. X. 1. Classis hostium C navium. Conf. ad hæc et seqq. Appian. Pun. 24, 25, et Polyb. XIV, 10.

U. C. 549.

LIBER XXX. CAP. X.

"

19

signaque raptim ferri' sunt cœpta; ne naves, in terram et obsidionem versæ, ac minime navali prælio aptæ, opprimerentur. Qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptæ et armatæ classi naves, tormenta machinasque portantes, et aut in onerariarum usum versæ, aut ita appulsæ ad muros, ut pro aggere ac pontibus præbere adscensus possent? Itaque Scipio, contra quam in navali certamine solet 3, rostratis, quæ præsidio aliis esse poterant, in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit; casque ipsas, ne in tumultu pugnæ turbari ordines possent, malis antennisque de nave in navem trajectis, ac validis funibus velut uno inter se vinculo illigatis, comprendit tabulasque superinstravit, ut pervium ordinem faceret : et sub ipsis pontibus intervalla fe

2. Signaque raptim ferri; vide ad III, 54, n. 5. Qui (quomodo) cnim restitissent agili et nautico in strumento apta classi (Pœnorum), etc. vide ad XXI, 22, n. 2, et XXII,

14, n. 13.

3. Itaque Scipio, contra quam (ut cap. 19, et advorsum quam apud Plaut. Trin. I, 2) in navali certamine fieri solet (in quo rostrate a fronte, onerariæ a tergo collocabantur), quum neque numero navium ad conserendum in aperto mari certamen par esset Pœnis, neque satis haberet temporis ad eas, quæ aderant, instruendas et educendas, rostratas, quæ præsidio aliis esse poterant, quæ primam impressionem in hostes facerent, si justum prælium tentandum foret, quæ tegere alias et propugnaculum onerariarum esse deberent, in postremam aciem recepit; onerarias in fronte collocavit, commodo inter ipsas re

4

licto intervallo, colligatas injectis trabibus ac velut ponte stratas, sub quo speculatoriæ procurrere atque infestare oppugnantem hostem possent : unde rostratarum in prælio pæne nullus usus fuit, nisi quod servatæ sunt et fortassis inde longinqua tormentis tela missa; Gronov. Conf. Polyb. et Appian. 11. 11.; Schweigh. ad Polyb. tom. V, pag. 40, et Scheffer. de Mil. Nav. III, 5.

4. Pro muro adversus h. opposuit, ἵνα ἀντὶ τείχους ή Appian. Malis antennisque de nave in navem trajectis, etc. conf. Polyb. XIV, 10 extr. et Polyæn. Strat. II, 22, n. 1. Comprendit, copulavit, conjunxit. Tabulasque superinstravit, tabulata, pontes, in quibus starent propugnatores telaque in hostes mitterent. Conf. ad XXII, 19, n. 4. Ut ordinem, scil. quadruplicem onerariarum pervium faceret, ita inter se jungeret, ut

[ocr errors]
« IndietroContinua »