Immagini della pagina
PDF
ePub

teraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret: et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos, qui Romæ in custodia essent, remitterent. Id sibi amplum apud populares futurum3 esse. Ad ea responsum legatis : Rerum gestarum in Africa prospere communem sibi cum rege gratulationem esse. Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit; et, quidquid aliud fecerit, quod cordi foret Masinissæ, ea Patres comprobare atque laudare. Munera, quæ legati ferrent regi, decreverunt : sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, et equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem, qualem præberi consuli mos esset. Hæc regi prætor mittere jussus. Legatis in singulos dona ne minus quinum millium, comitibus eorum millium æris; et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi. Ad hoc ædes liberæ, loca, lautia 5 legatis decreta.

XVIII. Eadem æstate, qua hæc decreta Romæ et in Africa gesta sunt, P. Quintilius Varus prætor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrium Gallorum cum

[blocks in formation]

I, n. 5.

et singulas lato clavo tunicas datas
esse; Duker.
Legatis in singulos
dona ne minus, etc. vide ad XXVIII,
39, n. 7; XXIX, 15, n. 5, et XLII,
Quinum millium. Si æs
grave cum Creverio intelligamus, qui-
na millia æris æstimari possunt mar-
cis argenti paris. 7 cum unciis sex et
semuncia; mille æris unciis argenti
duodecim itidem cum semuncia. ED.
5. Ad hoc ædes libera, loca, lau-
tia, etc. vide ad II, 23, n. 3; XXIV,
7, n. 3; XXVIII, 39, n. 8, et XLII,
I, not. 5.

[blocks in formation]

I

U. G. 549.

Magone pœno signis collatis pugnarunt. Prætoris legiones in prima acie fuerunt : Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus: proque duobus cornibus prætor ac proconsul milites ad inferenda in hostes signa summa vi hortabantur. Postquam nihil commovebant, tum Cornelio Quintilius : « Lentior, ut vides, fit pugna; et induratus præter << spem resistendo hostium timor; ac, ne vertat in au<< daciam, periculum est. Equestrem procellam 2 exci<< temus, oportet, si turbare ac statu movere volumus. « Ita vel tu ad prima signa prælium sustine, ego in«< ducam in pugnam equites: vel ego hic in prima acie «<rem geram, tu quatuor legionum equites in hostem « emitte3». Utram vellet prætor, muneris partem proconsule accipiente, Quintilius prætor cum filio, cui Marco prænomen erat, impigro juvene, ad equites pergit, jussosque escendere in equos repente in hostem emittit. Tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus; nec stetisset hostium acies, ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in prælium induxisset. Ad quorum stridorem odoremque et adspectum territi equi vanum equestre

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

3. Equites in hostem emitte; vide ad II, 56, n. I. Utram vellet prætor, scil. accipere proconsulem, accipiente, dicente, se paratum esse accipere. Cum filio, cui Marco prænomen erat: nescio, cur tam notabile visum fuerit Livio, huic Marco prænomen fuisse, ut id posteritati non invidendum putaverit; nam sufficiebat utique cum filio Marco, et raro utitur voce prænomen, qua et VI, 20 dedita opera abstinuisse videtur; Duk. Sic et VII, 22. Drak. Tumultum equestrem; vide ad X, 5, n. 4. Stridorem, barritum, ut XLIV, 5.

[ocr errors]

--

auxilium fecerunt : et ut permixtus, ubi cuspide uti et cominus gladio posset, roboris majoris romanus eques erat, ita in ablatum paventibus procul equis melius ex intervallo Numidæ jaculabantur. Simul et peditum legio duodecima, magna ex parte cæsa, pudore magis, quam viribus, tenebat locum; nec diutius tenuisset, ni ex subsidiis tertia decima legio, in primam aciem inducta, prælium dubium 5 excepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integræ legioni opposuit: quibus haud magno certamine fusis, hastati legionis undecimæ conglobant sese, atque elephantos jam peditum aciem turbantes invadunt. In quos quum pila confertos conjecissent, nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum averterunt: quatuor gravati vulneribus corruerunt. Tum prima commota hostium acies: simul omnibus peditibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis, sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes ordines tenorem pugnæ servabant; postquam femine transfixo cadentem, auferrique ex prælio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. Ad quinque millia hostium eo die cæsa, et signa militaria duo et viginti capta: nec Romanis

4. Roboris majoris romanus eques erat, majorem vim habebat ; plus perficere poterat, permixtus hostium equitatui et elephantis. Ablatum paventibus equis, abreptum (græce pepóμevov, gall. emporté) a consternatis equis. Conf. ad Sil.V, 633.

5. Prælium dubium excepisset; vide ad IV, 43, n. 4. Expetisset multi bonique MSS, et hinc Gron. Conf. ad I, 25, n. 7. Jam peditum aciem tur

bantes. Putean. liber et unus ex Gronovianis omittunt etiam, quod inse

ritur post jam; quare illud nos abjecimus: quod si recipias, cum Creverio puta hic ideo additum, quia primo equitatum romanum elephanti turbaverant. ED.

6. Tum prima (f. primum; Duk.) commota hostium acies (cf. not. 1), effusis (vide ad I, 14, n. 7) simul omnibus peditibus romanis, ut aversos ab hastatis illis videre elephantos. Non est itaque, quod egere pro videre legas cum Gronov. - Tenorem pugnæ servabant, pugnandi ardorem.

[blocks in formation]

U. C. 549.

incruenta victoria fuit; duo millia et trecenti de exercitu prætoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Mænius; tertiæ decimæ quoque legionis, quæ postremo prælio affuerat, Cn. Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit, et duo et viginti ferme equites illustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt: et longius certamen fuisset, ni vulnere ducis concessa victoria esset.

XIX. Mago, proxima noctis silentio profectus, quantum pati viæ per vulnus poterat, itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. Ibi eum legati ab Carthagine, paucis ante diebus in sinum Gallicum appulsis navibus, adierunt, jubentes, primo quoque tempore in Africam trajicere. Idem et fratrem ejus Hannibalem (nam ad eum quoque isse legatos eadem jubentes) facturum. Non in eo3 esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago, non imperio modo senatus periculoque patriæ motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Pœnis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, deficerent, simul sperans leniorem in

[merged small][ocr errors][merged small]

non minus inter equites merere potuerunt, quam sua voluntate milites facti sunt octoginta senatores, etc. XXII, 49. Alibi Livius viros illustres vocat eos, qui gradu ac dignitate militari ante alios eminebant, ut XXXIII, 36; forte et XXXIII, 25». Duker. Conf. ad Tac. Ann. I, 73, n. 1.

CAP. XIX. I. Per vulnus poterat ; vide ad V, 12, n. 6.

2. Legati ab Carthagine, ut cap. extr. Conf. ad X, 14, n. 2.

3. Non in eo, scil. loco, statu esse

U. C. 549.

4

39

LIBER XXX. CAP. XIX. navigatione, quam in via, jactationem vulneris fore, et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia, ex vulnere moritur naves quoque aliquot Poenorum disjectæ in alto a classe romana, quæ circa Sardiniam erat, capiuntur. Hæc terra marique in parte Italiæ, quæ jacet ad Alpes, gesta. Consul C. Servilius, nulla memorabili re in provincia Etruria et Gallia (quoniam eo quoque processerat 5) gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextumdecimum annum receptis, qui ad vicum Tanetum a Boiis capti fuerant, hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis, privato magis, quam publico decore insignis, Romam rediit. Latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre, qui sella curuli

C.res (forsan rem); vide supra ad II,

17, n. 2.

4. Jactationem vulneris; vide ad XXI, 48, n. 5.

5. Quoniam eo quoque processerat, quidam MSS et edd. ante Gron. nam eo q. p., non male: sed emendationem sapit. Patre C. Servilio et C. Lutatio Catulo ex servitute post XVI annum receptis, qui...capti fuerant a. U. 534; vide ad XXI, 25, et ad cap. 44 pr. Servilium fuisse prætorium et Lutatium consularem, docet Polyb. III, 40, 9, ad vicum Tanetum; vide ad XXI, 25, n. 9. Sed ibidem et XXVII, 21 extr. Livius, alios forte auctores sequutus, eos Mutina evocatos captosque dixit. In edd. ante Drak. post Lutatio additur patruo, et mox pro Catulo legitur patruo, adversantibus optimis MSS. Quorum consensus nisi obstaret, Catulum potuisse fratrem uterinum esse C. Servilii, patris consulis, et ita recte patruum consulis dici, monet Duk. Idem pro qui ad vicum conj. quam ad v.

6. Latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset (vide ad I, 24, n. 8), quod patre, qui sella curuli sedisset (conf. not. 5), vivo, quum id ignoraret, tribunus plebis atque ædilis plebis fuisset, contra quam (vide ad cap. 10, n. 3) sanctum legibus erat : de qua re hæc leguntur XXVII, 21 extr.: Servilium negabant vulgo homines tum viventes jure aut tribunum. plebis fuisse, aut ædilem plebis nunc esse, quod patrem ejus, quem triumvirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per decem annos fuerat (vide ad XXI, 25, n. 4), vivere atque in hostium potestate esse, satis constabat. Dukeri nota est : « Legis, qua hoc prohibebatur, nusquam alibi fit mentio. Manutius, de Leg. Rom. cap. 5, eam ad omnes magistratus pertinuisse existimat, et vetuisse magistratum ab illo capi, cujus pater in potestate hostium esset. Illius ferendæ hanc rationem addit, Romanos, sapientissimos viros judicasse, hominis non liberi filium rempublicam ad

« IndietroContinua »