Immagini della pagina
PDF
ePub

878
451

L54
V.6

Buhr

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXX.

BREVIARIUM.

[ocr errors]

CAP. I; Imperia nova et prorogata. II; Naves legionesque decretæ, et prodigia procurata. — III; Scipio, vestium, commeatus armorumque copia auctus, Uticam obsidet, et spem facit pacis, a Syphace petitæ, ut probabilis causa suis commeandi sit in castra hostium; quæ, quod lignea ferme tota sunt, per occasionem incendendi consilia agitat. IV; Legatos alios atque alios ad regem mittit, et satis omnibus exploratis tollit. inducias. V; Media nocte castra tum Syphacis a Lælio ac Masinissa, -VI; tum Hasdrubalis, illis propinqua, a Scipione incenduntur, et flamma ferroque absumuntur multi homines, equi et elephanti. — VII; Hasdrubal et Syphax summa ope reparant bellum et copias jungunt. VIII; Paulo post in aciem descendunt, et a Romanis vincuntur. IX; Scipio multas urbes expugnat; et Carthaginienses legatos ad Hannibalem arcessendum classemque ad levandam Uticæ obsidionem mittunt. — X; Hostes frustra aggrediuntur naves Romanorum, ad muros Utica appulsas. XI; Lælius et Masinissa in Numidiam perveniunt, novumque exercitum, a Syphace in regno suo conscriptum, profligant. XII; Rex ipse vivus capitur, et Cirta, caput regni ejus, a Masinissa occupatur. Is Sophonisbam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis, amore captus pollicitusque se prohibiturum, quo minus Romanis traderetur, matrimonio sibi jungit : quod Lælius, factis nuptiis superveniens, valde improbat. — XIII; Syphax, sermonibus circumstantium celebratus, in castra ad Sci

-

[ocr errors]

[ocr errors]

pionem perducitur, omnemque perfidiæ et belli causam confert in uxorem. - XIV; Masinissa, castigatus a duce rom. propter nuptias festinatas, - XV; venenum mittit Sophonisbæ, et eximiis a Scipione ornatur laudibus honoribusque. - XVI; Carthaginienses legatos mittunt Romam et ad Scipionem, qui pacis conditiones dicit datque inducias. XVII; Multis ante diebus Lælius cum Syphace aliisque captivis et legatis Masinissæ Romam venit, et ingenti urbem lætitia complet. Senatus supplicationem decernit, et confirmat regium nomen, regnum paternum aliaque munera, Masinissæ a Scipione data. XVIII; Interea Mago a P. Quintilio Varo prætore et M. Cornelio proc. in agro Insubrium Gallorum vincitur, et graviter vulneratus ex prælio aufertur prope exsanguis. - XIX; Inde ad mare in Ligures Ingaunos pervenit, et imperio senatus carthaginiensis, a legatis perlato, periculoque et patriæ et suo motus in Africam trajicit: sed, vixdum superata Sardinia, ex vulnere moritur, et naves aliquot disjectæ a classe rom. capiuntur. C. Servilius cos. patrem Catulumque, a Boiis olim captos, Romam reducit. Ad Cn. Servilium cos. multa Bruttiorum deficiunt oppida; idemque in agro crotoniensi acie confligit cum Hannibale. XX; Mox summus hic Pœnorum dux a legatis in patriam revocatur, inutili militum turba præsidii specie in oppida bruttii agri dimissa multisque italici generis in templo Junonis Laciniæ fœde interfectis, quod roboris in exercitu est, in Africam transvehit, moestissimo animo detractus ex diutina possessione Italiæ, et deos, homines seque ipsum accusans. - XXI; Legati saguntini Pœnos, ad conducenda auxilia in Hispaniam missos comprehensosque cum pecunia, Romam adducunt: et quinque ibi dies circa omnia pulvinaria supplicatur ex senatusconsulto. — XXII; Carthaginiensium legati, pacem petentes, punica fraude electi videntur senatui romano, XXIII; et pace infecta ac prope sine responso dimittuntur. XXIV; Cn. Servilius in Siciliam, inde in Africam discessurus, trajicit, sed a P. Sulpicio dictatore ad id ipsum creato in Italiam revocatur. Onerariæ Cn. Octavii naves, in conspectu Carthaginis tempestate per litora portusque dispersæ, a Pœnis per induciarum tempus capiuntur. Legati de injuria hac questum a Scipione missi Carthaginem prope violantur, et in reditu ex insidiis Pœnorum, ex alto repente eos aggredientium, vix incolumes ipsi evadunt. Scipio contra legatos Carthaginiensium, cum Lælio Fulvioque ab Roma

[ocr errors]

et

XXV;

supervenientes, dimittit salvos: et Hannibal mox ad Leptim appellit classem. XXVI; In Macedoniam legati mittuntur ad Philippum, qui adversus fœdus quædam facta videri Patribus nuntient. Romæ est incendium ingens et inundatio, sed annonæ vilitas. Mors, honores laudesque Q. Fabii Maximi. Ludi Romani ac plebeii. Comitia.-XXVII; Consules insequentis anni Ti. Claudius Africam (quæ provincia ex senatus decreto in sortem conjecta erat), et M. Servilius Etruriam sortiuntur. Prætorum comitia ac provinciæ. Ludi quinquennales. XXVIII; Curæ metusque Romanorum Pœnorumque, imminente supremo certamine. XXIX; Hannibal Adrumetum et inde Zamam venit: Scipio haud procul Naraggara urbe considet, et speculatores hostium per castra sua circumduci dimittique jubet; neque abnuit colloquium ab eorum duce petitum.-XXX; Hannibal prior alloquitur Scipionem; - XXXI; isque respondet. — XXXII; Duces infecta pace arma expediri jubent, et militibus animum incendunt hortando. - XXXIII; Tum acies instruunt singulari arte, et pugnant. XXXIV; Romani, et numero superiores et animo, ingentem hostium cladem edunt. — XXXV; Lælius ac Masinissa Pœnos fundunt, cum equitatu in aversam eorum aciem incurrentes, et Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum perfugit. XXXVI; Paulo post Scipio Numidas, duce Vermina, Syphacis filio, Pœnis auxilio venientes fundit, et Tunete de pace agit cum legatis Carthaginiensium. XXXVII; Hi conditiones ab eo dictas domum referunt, et Hannibal Gisgonem, pacem dissuadere conantem, arreptum manu sua ex superiore loco detrahit. XXXVIII; Induciæ Pœnis dantur, et Romam mittuntur legati. Prodigia, inundatio Tiberis, et ludi Apollinares. - XXXIX; Ti. Claudius cos., in Siciliam atque inde in Africam trajicere jussus, classem tempestate laceratam reficit Caralibus, et circumacto anni tempore privatus Romam reducit. Comitia a C. Servilio Gemino sæpe indicta perfici tempestates prohibent. Ludi Romani, plebeii, Cereales. Scribæ viatoresque ædilitii ob pecuniam ex ærario clam egestam damnantur. — XL; Legati Carthaginiensium et Philippi Romam veniunt. Supplicationes, comitia et provinciæ consulum prætorumque. Cn. Cornelius Lentulus cos. frustra cupiditate flagrat provinciæ Africa; quæ res multis contentionibus in senatu et ad populum agitur. XL1; Legiones classesque novis magistratibus decernuntur. XLII; Legati Phi

[ocr errors]

C. 203

549

lippi dimittuntur cum tristi responso, at Carthaginiensium fleetunt misericordia Patres. - XLIII; Scipio pacem cum Pœnis facere, et fetiales in Africam ad fœdus feriendum ire jubentur. Naves Carthaginiensium incenduntur, at de perfugis grave sumitur supplicium. - XLIV; Mostitiam fletumque Pœnorum, quibus prima collatio pecuniæ difficilis videtur, tanquam intempestivum absurdumque eorum, qui privata tantum, non publica sentiant mala, ridet Hannibal et increpat. Masinissa regno Syphacis ad paternum adjecto donatur. XLV; Scipio Romam invehitur triumpho omnium clarissimo, et primus nomine victæ ab se gentis nobilitatur.

I. CN. SERVILIUS CAPIO et C. Servilius Geminus consules, sextus decimus is annus belli punici erat, quum de republica belloque et provinciis ad senatum retulissent, censuerunt Patres, ut consules inter se compararent sortirenturve1, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet: cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet: P. Sempronius (ei quoque enim proconsuli imperium in annum prorogabatur) Licinio succederet: is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad2 cætera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis a natura fortunaque bonis. Nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat: facundissimus habe

CAP. I. F. Inter se compararent sortirenturve; vide ad III, 2, n. I.

2. Bello quoque bonus habitus ad, super, præter cætera illa, quæ viro principi necessaria sunt, præter cæteras laudes et ornamenta; Crev. et Drak. Sed ita Livius ad congestis adjecisset in eo: junge potius congestis (cumulate additis) omnibus humanis a natura fortunaque bonis ad cætera bona, h. e. virtutes; Doer. Quæ vero sunt cætera bona præter illa? Ne

quis ad cætera cum congestis conjun-
geret, volebat Walch. Emend. p. 111
sic interpungi: ... habebatur. Conge-
stis...bonis, idem, etc. sed vulgarem
distinctionem defendit Büttner, Obs.
p. 79, locum ita interpretatus : « Ad-
diderat tum bellicam quoque gloriam
ad cætera decora, quibus non alius ea
tempestate civis instructior habebatur,
quum omnia naturæ fortunæque mu-
nera in ipsum essent congesta. Quippe
nobilis ac dives erat, etc. »
Ita appa-

« IndietroContinua »