Immagini della pagina
PDF
ePub

deduxerunt eos, Q. Nævius, M. Minucius, M. Furius Crassipes. Quina dena jugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti 4. Bruttiorum proxime fuerat ager: Bruttii ceperant de Græcis. Romæ per idem tempus duo maximi fuerunt terrores; diutinus alter, sed segnior. Terra dies duodequadraginta movit. Per totidem dies feriæ in sollicitudine ac metu fuere. In triduum ejus rei causa supplicatio habita est. Ille non pavor vanus 5, sed vera multorum clades fuit. Incendio a foro Boario orto, diem noctemque ædificia in Tiberim versa arsere, tabernæque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

I

XLI. Jam fere in exitu annus erat; et in dies magis fama de Antiochi bello, et cura Patribus crescebat. Itaque de provinciis magistratuum designatorum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est. Decrevere, ut consulibus Italia, et quo senatus censuisset (jam esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant), provinciæ essent. Cujus ea sors esset, quatuor millia peditum civium romanorum, et trecenti equites, sex millia socium latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. Eorum delectum habere L. Quintius consul jussus, ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset. Item de provinciis prætorum decretum est: prima ut sors duæ2, urbanaque et in

4. Duplex equiti omnes MSS præter Mogunt. et edd. ante Ald. qui dedit equitibus. Diutinus alter. Multi diutius, et sic legebat Sigonius; sed plures diutinus, ipsa structuræ ratione flagitante. Sensus est: alter diu quidem duravit, sed non tam luctuosus, et minorem cladem intulit. ED. Terra movit se, mota est, ut XL, 59. Conf. ad II, 3, 11. 2.

5. Ille non pavor "., ed. Ascens. et al. alter pro ille. Sed elegantius ille et hic pro alter poni, docet Gron.

CAP. XLI. 1. Cujus ea sors esset, provincia, sorte accepta, sc. bellum adversus Antiochum. Conf. ad X, 26, n. 4.

2. Prima ut sors due provinciæ essent, vel duas contineret, urbanam et peregrinam præturam. Confer. ad X,

U. C. 56.

ter cives ac peregrinos jurisdictio esset; secunda, Bruttii; tertia, classis, ut navigaret, quo senatus censuisset; quarta, Sicilia; quinta, Sardinia; sexta, Hispania ulterior. Imperatum præterea L. Quintio consuli est, ut duas legiones civium romanorum novas conscriberet, et socium ac latini nominis viginti millia peditum, et octingentos equites. Eum exercitum prætori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt. Ædes duæ Jovi eo anno in Capitolio dedicatæ sunt. Voverat L. Furius 3 Purpureo prætor gallico bello unam, alteram consul. Dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. Judicia in feneratores eo anno multa severe sunt facta, accusantibus privatos ædilibus curulibus, M. Tuccio et P. Junio Bruto. De mulcta damnatorum quadrigæ inauratæ in Capitolio positæ in cella Jovis supra fastigium ædiculæ, et duodecim clypea inaurata; et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios 5 fecerunt.

XLII. Intentis in apparatum novi belli Romanis

26, n. 4; XXV, 3, n. 1; XXV, 41, n. 8. - Sensum sic Doering. exponit: ita ut, cui sors prima cecidisset, ei essent duæ jurisdictiones conjunctim, scil. tam urbana, quam inter cives ac peregrinos. In veteribus editionibus et quibusdam codicibus vox peregrina, ante urbana intrusa est, aperte ex interpretatione verborum int. civ. et per. ab inepto quodam homine in textum importata est. Ed.

3. Voverat L. Furius, etc. vide ad XXXIV, 35, n. 5. Dedicavit Q. Marcius R. duumvir; vide ad I, 53, n. 3, et XXIII, 30, n. 8.

4. In cella Jovis supra fastigium ædiculæ ; vide ad III, 19, n. 11. Ædicula Lipsio videbatur esse ipsa templi cella; Ryckio de Capit. cap. 23, minor

cella seu ædicula ( capellam vulgo vocant), quales in ipsa cella aut in cellæ alis fuerint, in quibus minora deorum simulacra ponerentur (in qua ædicula hic memorata consecratam fuisse putabat Victoriam auream, ab Hierone missam, de qua vid. XXII, 37); Crev. capsula aliqua, quæ forsan signum Jovis aut sacra incluserit. Positæ in cella Jovis et supra f. æd. duod. cl., vel positæ supra fastigium æd. et in cella Jovis duod. cl. conj. Drak. Clypea inaurata; vide ad XXV, 39, n. 7.

5. Inter lignarios, loco sic dicto ab ejusmodi opificibus lignariis ( ita Crever. et Marlian. in topograph. IV, 1 ), vel potius negotiatoribus ejus generis, ut inter falcarios apud Cic. Sull. 18,

[ocr errors]

ne ab Antiocho quidem cessabatur. Tres eum civitates tenebant, Smyrna et Alexandria Troas et Lampsacus; quas neque vi expugnare ad eam diem poterat, neque conditionibus in amicitiam perlicere, neque a tergo relinquere, trajiciens ipse in Europam, volebat. Tenuit eum et de Hannibale deliberatio. Et primo naves apertæ, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratæ sunt; deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoanta Ætolo, qui, omnibus in Græcia tumultu completis, Demetriadem afferebat in potestate esse, et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias ejus, erexerat multorum in Græcia animos, iisdem et regis spem inflabat: omnium votis eum arcessi. Concursum ad litora futurum, unde classem regiam prospexissent. Hic idem ausus de Hannibale est movere 2 sententiam prope jam certam regis. Nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat; neque, si mittendæ naves forent, minus quempiam ei classi, quam Hannibalem, præficiendum. Exsulem illum et Po

et Catil. I, 4. Ita Ernesti in clav. Cic. voc. falcarius.

CAP. XLII. 1. Ne ab Ant. quidem. Doer. suspecta est particula ne; qui si ne cessavit quidem, quidnam tandem fecit? et cur ne... quidem? num præter opinionem nunc haud cessasse visus est? nam ad ejusmodi sententiam referri omnino debent particulæ ne quidem. « Atqui, adjicit Doering., Antiochum in belli Romanis inferendi apparatu vere cessasse et cessare coactum fuisse, satis docent sequentia. Nam primum tres civitates quas frustra adhuc expugnare tentaverat, deinde deliberatio de Hannibale; denique apertæ naves eum remorabantur, et, ut cessaret, in causa erant.

Huc accedit quod ipse Antiochus, cap. 44, se non ulla re satis ad bellum paratum esse fatetur.» Quare particula ne, quæ sententiarum nexum plane turbare videtur, delendam existimat. ED. Alexandria Troas, Αλεξάνδρεια ἡ ἐπὶ Τρωάδος apud auctorem Chron. Alex. p. 171; Tpwas Alegάvopeta apud Polyb. V, 78, 111; XXI, 10, 11; quæ etiam simpl. Troas et Antogonia Troas dicebatur; vid. Petit. Var. Lect. I, 12; Cuper. Monum. ant. post Harpocr. p. 210, et Spanhem. ad Callim. H. in Cer. 135.-Naves apertæ ; vide ad XXII, 19, n. 4.

2. Movere sententiam; vid. XXV, 16, n. 3.

sua,

num esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna vel ingenium possit facere. Et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in præfecto regio esse. Regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. Si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur. Si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi, gloriam fore. Si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse, sub rege victurum Hannibalem uni subjectum, qui patriam prope non tulerit? Non ita se a juventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. Nihil opus esse regi Hannibale duce; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. Modicum fructum ex ingenio tali neque gravem, neque inutilem fore. Si summa petantur, et dantem, et accipientem prægravatura3.

XLIII. Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt, quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non æquant; quia virtutem et bonum alienum oderunt. Extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abjectum est. Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Ætolos elatus, non ultra differre profectionem

3. Accipientem prægravatura, ei incommoda et noxia futura; Ern. Prægravare proprie dicitur onus nimis grave, deinde numerus nimis crescens, ut V, 34, et XXXVIII, 25.

CAP. XLIII. 1. Quia virtutem et bon. al. oderunt. Creverius malit virtutem ut bon. hoc est, oderunt virtutem, tanquam bonum alienum, quod quum ad se nihil pertinere intelligant, in

aliis reperiri moleste ferunt. Sed eodem fere redit vulgata, quam sic exponunt: ægre ferunt, alios homines instructos et ornatos esse virtute et

bono, quod ipsi assequi nequeant. Cæterum, ut observat Doering., quod Noster in universum de hominum, ad invidiam proclivium, ingeniis dicit, id ad Antiochum nunc transferendum

esse facile apparet. ED. Ilium a

in Græciam constituit. Prius quam solveret naves, Ilium a mari adscendit, ut Minervæ sacrificaret. Inde ad classem regressus, proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta 2; et ducentæ onerariæ cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam tenuit 3: inde Sciathum trajecit; ubi, collectis in alto, quæ dissipatæ erant, navibus, ad Pteleum primum continentis venit. Ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt. Quorum frequentia lætus, die postero' in urbis portum navibus est invectus. Copias haud procul inde exposuit. Decem millia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti; vix ad Græciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum romanum bellum. Ætoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum allatum est, concilio indicto, decretum, quo arcesserent eum, fecerunt. Jam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat 5. Inde, decreto accepto, Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis, cum plausibus

4

mari (vide ad VIII, 17, n. 7) adscendit, ut Minervæ sacrificaret, cui præsidi arcis inclytum in ea fuit templum. Cf. XXXVII, 9 et 37, ad XLV, 28, n. 1; Heyn. Excurs. IX ad Virg. Æn. II, 293 seq. Appian. B. Mithrid. 53; Aurel. Vict. de Viris ill. 70; Strab. 13, pag. 591, 593, 597; unde etiam patebit, Ilium recentius a prisco diversum et mari propius fuisse. Adscendit Ilium, ut XXXVII, 9, 37, et apud Herodot. VII, 43, és tò τοῦ Πριάμου Πέργαμον ἀνέβη, Drak. Descendit multi MSS, unde escendit conj. Jac. Gron.

2. XL tectis navibus, apertis LX;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »