Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

U. C. 550.

Ad hoc dictu parva, sed magni eadem in re gerenda momenti res1, congruens clamor a Romanis, eoque major et terribilior; dissonæ illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces 2: pugna romana stabilis3, et suo et armorum pondere incumbentium in hostem : concursatio et velocitas illinc major, quam vis. Igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani: ala deinde et umbonibus pulsantes, in submotos gradu illato, aliquantum spatii, velut nullo resistente, incessere; urgentibus et novissimis primos, ut semel motam aciem sensere: quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. Apud hostes, auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos cædendo ad se perveniret hostis, pedem referrent. Igitur auxiliares terga dant repente, et, in suos versi, partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes cædere, uti paulo ante non adjuti, et tunc exclusi. Et prope duo jam permixta prælia erant, quum Carthaginienses simul cum hostibus, simul cum suis cogerentur conserere manus. Non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere; sed, densatis ordinibus, in cornua vacuumque circa campum extra prælium ejecere, ne pavidi fuga vulneribusque 5 milites sinceram

CAP. XXXIV. 1. Ad hoc (vide ad II, 23, n. 3) dictu parva...res: yox. res abest ab omnibus fere MSS; et recte, opinor, eam delevere Gron. et Doer. ut to parva referatur numero plur. ad omnia, quæ sequuntur, ad clamorem, voces, pugnam stabilem, etc. Conf. ad XXIV, 5, n. 2,

2. Congruens clamor...vaces; cf. ad IV, 37, n. 7, et Polyb. XV, 12, 9.

3. Pugna rom. stabilis, etc. conf.

ad IV, 19, n. 4; IX, 41, n. 11, et Polyb. XV, 13 pr. Rem gladiis quidem cominus gestam a Romanis, sed pugna fere finita, tradit Appian, Pun. 45 extr.

4. Auxiliares cedentes, Ligures, Gallos, Baliares Maurosque, qui in prima hostium acie erant.

5. Ne pavidi fuga vulneribusque milites sinceram (vide ad c. 11, n. 5) et, etc. MS Reg. probb. Gronov. et

C.

G. 550.

6

et integram aciem miscerent. Cæterum tanta strages hominum armorumque locum, in quo steterant paulo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior transitus esset, quam per confertos hostes fuerat. Itaque, qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem, et signa et ordines confuderunt. Principum quoque signa fluctuari cœperant vagam ante se cernendo aciem. Quod Scipio ubi vidit, receptui propere canere" hastatis jussit, et, sauciis in postremam aciem subductis, principes triariosque in cornua inducit; quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. Ita novum de integro prælium ortum est: quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere, et usu militiæ, et fama rerum gestarum, et magnitudine vel spei vel periculi pares. Sed et numero Romanus superior erat, et animo; quod jam equites, jam elephantos fuderat, jam, prima acie pulsa, in secundam pugnabat.

I

XXXV. In tempore Lælius ac Masinissa, pulsos. per aliquantum spatii sequuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere is demum equitum impetus fudit hostem. Multi circumventi in acie

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

U. C. 550.

cæsi; multi per patentem circa campum fuga sparsi, tenente omnia equitatu, passim interierunt. Carthaginiensium sociorumque cæsa eo die supra millia viginti par ferme numerus captus est, cum signis militaribus centum triginta tribus, elephantis undecim. Victores ad duo millia cecidere2. Hannibal, cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum perfugit; omnia et in prælio, et ante aciem, prius quam excederet pugna, expertus 3, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiæ illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse. Elephantos in prima fronte; quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines (in quo plurimum spei ponerent) Romanos prohiberet. Deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex colluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugæ haberent; simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes [fatigarent4, ac, nihil aliud,] vulneribus suis ferrum hostile hebetarent. Tum, ubi omnis spes esset, milites carthaginienses afrosque, ut, omnibus rebus aliis pares, eo, quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent, superiores es

2. Carthaginiensium sociorumque cæsa...cecidere; cf. Polyb. XV, 14 f. et Appian. Pun. 48. Hic et mira memorat cap. 45, 46, de singulari certamine, in quod Hannibal cum Scipione primum et deinde cum Masinissa descenderit.

3. Omnia ... expertus, vel potius ante aciem, et in prælio et p., etc. conj. Duker. ut tria designentur tempora et ante aciem dictum sit pro : prius quam concurrerent acies. Omnia et ante aciem et in prælio, prius quam, etc.

si

emend. Drak. coll. Oros. IV, 19. Elephantos in prima fronte, verba ab instruxisse pendentia, ut et seqq. Cf. Polyb. XV, 15, 16.

4. Fatigarent (sc. hostes) ac si nihil aliud: hæc ignorant MSS, tantum non omnes atque edd. ante Gryph. et ea exterantur sane; Gron. Excipientes alii missilibus, alii vulneribus multi MSS. Sed vulgatum et Livianum esse, et auctoritate tum cod. Reg., tum Polyb. XV, 16, 3, firmari, monet Drak. Si nihil aliud,

C.

G. 550.

sent: Italicos, intervallo quoque diremptos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem submotos. Hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal, quum Adrumetum refugisset 5, accitusque inde Carthaginem sexto ac trigesimo post anno, quam puer inde profectus erat, redisset, fassus in curia est, non prælio modo se, sed bello victum, nec spem salutis alibi, quam in pace impetranda esse.

XXXVI. Scipio, confestim a prælio' expugnatis hostium castris direptisque, cum ingenti præda ad mare ac naves rediit; nuntio allato, P. 2 Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus, ad Uticam accessisse. Admovendum igitur undique terrorem perculsæ Carthagini ratus, misso Lælio Romam cum victoriæ nuntio,

sc. efficere possent, i. e. saltem, certe; v. Drak. ubi omnis spes esset, in quibus. Incertos socii an hostes essent:

[ocr errors]
[ocr errors]

verba hæc ita capi possent, ipsos Italicos incertos fuisse, utrum sibi expediret, esse Poenorum sociis an hostibus. Potius tamen est, ut credamus, ipsum Hannibalem incertum fuisse, quo loco habendi forent. Incertus igitur passive dicitur, de quo alii sunt incerti, de quo dubitatur, ut XXVII, 37, n. 4, et XXXI, 12, n. 5. Cf. ad Sil. II, 99. Id si cui minus placet, legat incertum; vide ad VIII, 17, n. 6». Drak. Incertos incertum facientes, de quibus incertum esset; Doer. et Ern. -«Passivam significationem

vocis incertus, si non certioribus co-
gnosceremus exemplis quam Draken-
borchii ad hunc locum et ad Silium,
dubia significatione, in promptu erat
scribere, incerto socii an hostes. Hoc
Livianum, lib. XXVIII, c. 36: Multi
adnantes navibus, incerto
præ, etc.

ubi id Ernestius pro adverbio accipit. Non meminerat ablativo adjectivorum absoluto et Livium sæpe uti et multo frequentius Tacitum ejusque æquales. Sed incertus passiva significatione habes in Sallust. Jugurtha, 49: Equi Numidæque...incerti quidnam esset, ubi vide Cortium. » Hæc Walchius, Emendat. p. 206; cf. quoque Sallust. nostræ edit. pag. 229, not. 7. ED.

5. Quum Adrumetum refugisset biduo et duabus noctibus, etsi longe a Zama abest; vid. Appian. Pun. 47; Nep. Hann. 6.

6. XXXVI post anno, quam puer, etc. vide supra ad librum XXI, cap. 3, not. 2.

CAP. XXXVI. 1. Confestim a prælio; vide ad I, I n. 5.

[ocr errors]

2. P. Lentulum; vide ad XXIX, 38, n. 2. Misso Lælio Romam cum victoriæ nuntio; cf. Appian. Pun. 48. -Vide ad cap. 38, n. 2. ED. -Tò cum forte del.; Jac. Gron.

[blocks in formation]

U. C. 550.

Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem jubet : ipse, ad suam veterem nova Lentuli classe adjuncta, profectus ab Utica portum Carthaginis petit. Haud procul aberat, quum velata infulis ramisque oleæ Carthaginiensium occurrit navis3. Decem legati erant principes civitatis, auctore Hannibale missi ad petendam pacem: qui quum ad puppim prætoriæ navis accessissent, velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem et misericordiam Scipionis; nullum iis aliud responsum datum, quam ut Tunetem venirent: eo se moturum castra. Ipse ab contemplato situ Carthaginis4, non tam noscendi in præsentia, quam deprimendi hostis causa, Uticam, eodem et Octavio revocato, rediit. Inde procedentibus ad Tunetem nuntius allatus, Verminam, Syphacis filium, cum equitibus pluribus, quam peditibus, venire Carthaginiensibus auxilio. Pars exercitus, cum omni equitatu 5 Saturnalibus primis agmen Numidas levi certamine fudit. Exitu quoque aggressa, fugæ intercluso, a parte omni circumdatis equitibus, quindecim millia hominum cæsa; mille et ducenti vivi capti sunt, et equi numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta. Regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. Tum ad Tunetem eodem, quo antea, loco castra posita, legatique triginta Carthagine ad Scipionem venerunt : et illi quidem multo

3. Velata infulis ramisque oleæ C. navis; vide ad II, 54, n. 6. Cf. Appian. Pun. 49 sq.

4. Ab contemplato situ C.; forte leg. ab contemplando situ; Gron. Cf. ad I, 53, n. 3. Deprimendi hostis, animi ejus frangendi, vel spernendi. Deprimere opponitur T extollere XXXVII, 53, n. 3, et ap. Cic. Pis. 18.

5. Pars exercitus cum omni equitatu; vide ad XXII, 37, n. 2. Saturnalibus primis; vide ad II, 21, n. 1. Est designatio temporis et diei, quo ea pugna pugnata: et circa id tempus post totannos finitum iri bellum punicum II, ejus rei omen datum paulo post principium lib. XXII, cap. 1 extr, narratur; Gronov.

« IndietroContinua »