Immagini della pagina
PDF
ePub

Vestæ perpetuum ac sempiternum, vobis omnia decrum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta, commendat. Pretereà de vestrâ vitâ, de conjugum vestrarum ac liberorum animâ, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris, hodierno die vobis judicandum est. Habetis ducem memorem vestri, (1) oblitum sui; quæ non semper facultas datur: habetis omnes ordines, omnes homines, universum populum Romanum (id quod in civili causâ hodierno die primùm videmus) unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quantâ virtute stabilitam libertatem, quantâ deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas, una nox pænè delêrit. Id ne unquam posthac non modò confici, sed ne cogitari quidem possit, vobis hodierno die providendum est. Atque hæc, non ut vos, qui mihi studio pænè præcurritis, (2) excitarem, locutus sum, sed ut mea vox, quæ debet esse in republica princeps, officio functa (3) consulari videretur. Nunc, antequàm P. C. ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est conjuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam esse judico turpem et infirmam, contemptam et abjectam. Quòd si aliquando alicujus furore et scelere concitata manus ista plùs valuerit quàm vestra ac reipublicæ dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum nunquam, P. C. pœnitebit. (4) Etenim mors, quam illi mihi fortassè minitantur, omnibus est parata: vitæ tantam laudem, quantâ vos me vestris decretis honestâstis, nemo est assecutus. Cæteris enim semper benê gestæ, mihi uni conservatæ, reipublicæ, gratulationem decrevistis. Sit Scipio (5) clarus, ille, cujus consilio atque virtute Hannibal in Africam redire, atque ex Italiâ decedere,

Of these deities, and of Vesta, see Lempriere.

1. Vestri. Genitive plural after memorem. [Rule: Adjectiva que significant, &c.] Oblitus also, part. perf. from obliviscor, governs a genitive. [Rules: Participia regunt &c. Reminiscor, obliviscor, &c.]

2. Mihi præcurritis. A compound verb with a dative. [Rule: Verba composita, &c.] Studio is the ablative of the manner.

3. Officio functa : scil. esse. The verb fungor governs an ablative. [Rule: Fungor, fruor, &c.]

4. Pænitebit. This is one of those impersonal verbs which govern both a genitive and an accusative. [Rule: His imperpersonalibus, &c.]

5. Sit Scipio &c. See Lempri- . ere under Hannibal, Carthage, and Scipio. Also under the other names which immediately follow.

coactus est: ornetur alter eximiâ laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit: habeatur vir egregius L. Paulus, ille, cujus currum (1) rex potentissimus quondam et nobilissimus, Perses, honestavit; sit in æternâ gloriâ Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit; anteponatur omnibus Pompeius, cujus res gestæ atque virtutes iisdem, quibus Solis cursus, regionibus ac terminis continentur: erit profectô, inter horum laudes, aliquid loci nostræ gloriæ; nisi fortè majus est patefacere nobis provincias, quò exire possimus, quàm curare, ut etiam illi qui absunt, habeant quò victores revertantur; (2) quamquam est uno loco conditio melior externæ victoriæ, quàm domesticæ, quòd hostes alienigenæ aut oppressi serviunt, aut, recepti in amicitiam, beneficio se obligatos putant; qui autem ex numero civium, dementiâ aliquâ depravati, hostes patriæ semel esse cœperunt, eos, cùm à pernicie reipublicæ repuleris, neque vi coërcere, neque beneficio placare, possis. Quarè mihi cum perditis civibus æternum bellum susceptum esse video; quod ego vestro bonorumque omnium auxilio, memoriâque tantorum periculorum, (quæ non modò in hoc populo, qui servatus est, sed etiam in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper hærebit,) à me atque à meis facilè propulsari posse confido. Neque ulla profectò tanta vis reperietur, quæ conjunctionem vestram equitumque Romanorum, et tantam conspirationem bonorum omnium, perfringere et labefactare possit. Quæ cùm ita sint, patres conscripti, pro imperio, pro exercitu, pro provincia quam neglexi, pro triumpho cæterisque laudis insignibus, quæ sunt à me, propter urbis vestræque salutis custodiam, repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus, (3) quæ tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quàm comparo ; pro his igitur omnibus rebus, et pro meis in vos singu

1. Currum. A triumphal car. The kings, or generals, of the conquered countries, were led in chains behind the car of the conqueror, in triumphal procession to the capitol.

2. Quo victores revertantur. Cicero relates (Offic. I.) that Pompey said to him, (after his return from the Mithridatic war,

in which he was engaged at the time of the conspiracy,) frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nesi suo in Rempublicam beneficio, ubi triumpharet, habi

turus esset.

3. Clientelis, hospitiisque provincialibus. See note 1. p. 15; note 9, p. 31.

laribus studiis, proque hâc, quam conspicitis, ad conservandam rempublicam diligentiâ, nihil aliud à vobis, nisi hujus temporis totiusque mei consulatus memoriam, postulo: quæ dum erit vestris mentibus infixa, firmissimo me muro septum esse arbitrabor. Quòd si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium: cui profectò satis erit præsidii, non solùm ad salutem, verùm etiam ad dignitatem, si ejus, qui hæc omnia suo solus periculo conservaverit, illum esse filium memineritis. Quapropter, de summâ salute vestrâ, populique Romani, P. C. de vestris conjugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio, de libertate, de salute Italiæ, deque universâ republicâ decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis enim consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet, et ea quæ statueritis, quoad vivet, defendere, et per se ipsum præstare possit.

FINIS ORATIONIS CATILINARIE QUARTE.

105

C. SALLUSTII CRISPI

JUGURTHA;

SEU,

BELLUM JUGURTHINUM.

1. FALSO queritur de naturâ suâ genus humanum, quòd imbecille atque ævi brevis, sorte potiùs, quàm virtute, regatur. Nam contrà, reputando, neque majus aliud, neque præstabilius invenias; magisque naturæ industriam hominum, quàm vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est: qui, ubi ad gloriam virtutis viâ grassatur, abundè pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget; quippe quæ probitatem, industriam, aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosâ lubidine paulisper usus; ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxêre, naturæ infirmitas accusatur : suam quisque culpam actores ad negotia transferunt. Quòd si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena, ac nihil profutura, multùm etiam periculosa petunt: neque regerentur magis, quàm regerent casus, et eò magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloriâ eterni fierent.

2. Nam utì genus hominum compositum ex corpore et animâ est; ita res cunctæ, studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi, naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis, et alia omnia hujuscemodi, brevì dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremò, corporis, et fortunæ bonorum, utì initium, sic finis est; omniaque orta occidunt, et aucta senescunt. Animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quò magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per

luxum atque ignaviam ætatem agunt; cæterùm ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in naturâ mortalium est, incultu atque socordiâ torpescere sinunt: cùm præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

3. Verùm ex his magistratus et imperia, postremò omnis cura rerum publicarum, minimè mihi hâc tempestate cupienda videntur; quoniam neque virtuti honos datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti aut eò magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est; cùm præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant. Frustrà autem niti, neque aliud, se fatigando, nisi odium quærere, extremæ dementiæ est: nisi fortè quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

4. Cæterùm ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum; cujus de virtute quia multi dixêre, prætereundum puto; simul, nè per insolentiam quis existimet memet, studium meum laudando, extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul à republicâ ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certè, quibus maxima industria videtur, salutare plebem, et conviviis gratiam quærere; qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sum, et quales viri idem assequi nequiverint; et posteà, quæ genera hominum in senatum pervenerint; profectò existimabunt, me magis merito, quàm ignaviâ, judicium animi mei mutavisse; majusque commodum ex otio meo, quàm ex aliorum negotiis, reipublicæ venturum. Nam sæpè audivi, Q. Maximum, P. Scipionem, prætereà civitatis nostræ præclaros viros, solitos ita dicere; cùm majorum imagines intuerentur, vehementissimè sibi animum ad virtutem accendi scilicet, non ceram illam, neque figuram, tantam vim in sese habere; sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque priùs sedari, quàm virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contrà, quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industriâ, cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi, qui anteà per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire,

« IndietroContinua »