citum, divitias, munimenta regni, me habiturum. Quæ præcepta parentis mei cùm agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, utique ab stirpe socium atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, P. C., quoniam eò miseriarum venturus eram, vellem, potiùs ob mea, quàm ob majorum meorum beneficia, posse me a vobis auxilium petere, ac maximè deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem: secundùm ea, si desideranda erant, utì debitis uterer. Sed quoniam parùm tuta per se ipsa probitas est: neque miki in manu fuit, Jugurtha qualis foret; ad vos confugi, P. C.: quibus (quod mihi miserrimum est) cogor priùs oneri, quàm usui esse. Cæteri reges, aut bello victi in amicitiam à vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt. Familia nostra cum populo Romano, bello Carthaginiensi, amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quàm fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, P. C., nolite pati me, nepotem Masinissæ, frustrà a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causæ haberem, præter miserandam fortunam : quòd, paulò antè rex, genere, famá, atque copiis potens, nunc deformatus arumnis, inops, alienas opes expecto: tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam; neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verùm ego iis finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit: unde pater et avus meus unà vobiscum expulêre Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, P. C.; vos in meá injuria despecti estis. Eheu me miserum! huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasére, utì, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimùm stirpis tuæ extinctor sit? numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fugâ versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuêre, jure omnia sæva patiebamur. Hostis ab latere: vos amici procul: spes omnis in armis erat Postquàm illa pestis ex Africa ejecta est, læti расет agitabamus: quippe, queis hostis nullus erat, nisi fortè quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha, intoleranda audaciâ, scelere, atque superbia, sese efferens; fratre meo, atque eodem propinquo suo, interfecto, primùm ejus regnum sceleris sui prædam fecit: pòst, ubi mẹ iisdem dolis nequit capere, nihil minùs quàm vim aut bellum expectantem, in imperio vestro, sicut videtis, extorrem patriá, domo, inopem, et coopertum miseriis, efficit, ut ubivis tutiùs, quàm in meo regno essem. Ego sic existimabam, P. C., utì prædicantem audiveram patrem meum: qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere; cæterùm ex omnibus maximè tutos esse. Quod in familia nostra fuit, præstitit, ut in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in manu vestrá est, P. C. Pater nos duos fratres reliquit: tertium Jugurtham beneficiis suis ratus est nobis conjunctum fore. Alter eorum necatus: alter ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quò potissimùm infelix accedam? Generis præsidia omnia extincta sunt: pater, utì necesse erat, naturæ concessit: fratri, quem minimè decuit, propinquus per scelus vitam eripuit: affines, amicos, propinquos cæteros meos, alium alia clades oppressit: capti ab Jugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt: pauci, quibùs relicta est anima, clausi in tenebris cum mærore et luctu, morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent: tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, P. C.; quibus, pro magnitudine imperii, jus et injurias omnes curæ esse decet. Nunc verò, exul patriá, domo, solus, atque omnium honestarum rerum egens, quos accedam, aut quos appellem? Nationesne, an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? quoquàm mihi adire licet, ubi non majorúm meorum hostilia monumenta plurima sint? An quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremò, Masinissa nos ita instituit, P. C., nè quem coleremus, nisi populum Romanum; nè societates, nè fœdera nova acciperemus: abundè magna præsidia nobis in vestrá amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, und occidendum nobis esse. Virtute, ac diis volentibus, magni estis et opulenti: omnia secunda et obedientia sunt: qud faciliùs sociorum injurias curare licet. Tantùm illud vereor, nè quos privata amicitia Jugurtha, parùm cognita, transversos agat: quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare vos singulos, nè quid de absente, incognitá causâ, statuatis: fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quòd utinam illum, cujus An impio facinore in has miserias projectus sum, eadem hac simulantem videam! et aliquando, aut apud vos, aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur, ut ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum graves pœnas reddat! Jam jam, frater, animo meo carissime, quamquam tibi immaturò, et unde minimè decuit, vita erepta est; tamen lætandum magis quàm dolendum, puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem, et has omnes, quæ me premunt, ærumnas, cum animâ simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus, pulsus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo: incertus quid agam; tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens; an regno consulam, cujus vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, nè vivere contemptus viderer, si, defessus malis, injuriæ concessissem. Nunc quoniam neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore; P. C, per vos, per liberos atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi: ite obviam injuriæ; nolite pati regnum Numidiæ, quod vestrúm est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere. 15. Postquàm rex finem loquendi fecit, legati Jugurthæ, largitione magis, quàm causâ, freti, paucis respondent; Hiempsalem, ob sævitiam suam, ab Numidis interfectum Atherbalem, ultrò bellum inferentem, postquàm superatus sit, queri, quòd injuriam facere nequisset : Jugurtham ab senatu petere, nè se alium putaret ac Numantiæ cognitus esset; neu verba inimici ante facta sua poneret. Deindè utrique curiâ egrediuntur. Senatus statim consulitur: fautores legatorum, prætereà magna pars, gratiâ depravata, Atherbalis dicta contemnere ; Jugurthæ virtutem laudibus extollere; gratia, voce, denique omnibus modis, pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloriá, nitebantur. At contrà pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat, subveniendum Atherbali, et Hiempsalis mortem severè vindicandum, censebant; sed ex omnibus maximè Æmilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiæ, honoris, divitiarum ; cæterùm vitia sua callidè occultans. Is postquàm videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, (quod in tali re solet,) nè polluta licentia invidiam accenderet, animum à consuetâ lubidine continuit. 16. Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, utì decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Atherbalem dividerent. Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus, et tum in senatu potens; quia consul, C. Graccho et M. Fulvio interfectis, acerrimè vindictam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Jugur tha, tametsi Romæ in amicis habuerat, tamen curatissimè recepit dando et pollicendo multa, perfecit, utì famæ, fidei, postremò omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eâdem viâ aggressus, plerosque capit; paucis carior fides, quàm pecunia, fuit. In divisione, quæ pars Numidia Mauritaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurthæ traditur; illam alteram, specie, quàm usu, potiorem, quæ portuosior et ædificiis magis exornata erat, Atherbal possedit. 17. Res postulare videtur Africa situm paucis exponere, et eas gentes, quibus cum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quæ loca et nationes ob calorem, aut asperitatem, item solitudines, minùs frequentata sunt, de iis haud facilè compertum narraverim; cætera quàm paucissimis absolvam. In divisione orbis terræ, plerique in parte tertiâ Africam posuêre; pauci, tantummodò Asiam et Europam esse, sed Africam in Europâ. Ea fines habet ab occidente fretum nostri maris et oceani; ab ortu solis declivem latitudinem; quem locum Catabathmon incolæ appellant. Mare sævum, importuosum; ager frugûm fertilis, bonus pecori, arbori infoecundus; cœlo terrâque penuria aquarum; genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut à bestiis interfere; nam morbus haud sæpè quemquam superat; ad hoc, malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique posteà accesserint, aut quo modo inter se permixti sint; quamquàm ab eâ famâ, quæ plerosque obtinet, diversum est; tamen, ut ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est; utique rem sese habere cultores ejus terræ putant: quàm paucissimis dicam. Cæterùm fides ejus rei penes auctores erit. 18. Africam initio habuêre Gætuli et Libyes, asperi incultique; queis cibus erat caro ferina, atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus, neque lege aut imperio cujusquam, regebantur; vagi, palantes, quas nox coëgerat, sedes habebant. Sed postquàm in Hispaniâ Hercules, sicut Afri putant, interii exercitus ejus, compositus ex gentibus variis, amisso duce, ac passim multis, sibi quisque, imperium petentibus, brevì dilabitur. Ex eo numero Medi, Persæ, et Armenii, navibus in Africam transvecti, proximos nostro mari locos occupavère. Sed Persæ intrà Oceanum magis; iique alveos navium inversos pro tuguriis habuêre, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat; mare magnum et ignara lingua commercia prohibebant. Hi paulatim per connubia Gætulos secum miscuêre: et, quia sæpè tentantes agros, alia, deindè alia, loca petiverant, semet ipsi Numidas appellavêre. Cæterùm adhuc ædificia Numidarum agrestium, quæ mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinæ sunt. Medis autem et Armeniis accessêre Libyes; (nam hi propiùs mare Africum agitabant; Gætuli sub` sole magis; haud procul ab ardoribus :) hique maturè oppida habuêre. Nam, freto divisi ab Hispaniâ, mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupêre, barbarâ linguâ Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevì adolevit; ac posteà Numidæ nomine, propter multitudinem, a parentibus digressi, possedêre ea loca quæ proximè Carthaginem Numidia appellatur. Deindè utrique, alteris freti, finitimos armis aut metu sub imperium suum coëgêre: nomen gloriamque sibi addidêre; magis hi, qui ad nostrum mare processerant; quia Libyes, quàm Gætuli, minùs bellicosi: denique Africæ pars inferior pleraque ab Numidis possessa est: victi omnes in gentem nomenque imperantium concessêre. 19. Posteà Phoenices, alii multitudinis domi minuendæ gratiâ, pars imperii cupidine, sollicitatâ plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Adrymetum, Leptim, aliasque urbes in orâ maritimâ condidere: eæque brevi multùm auctæ, pars originibus suis præsidio, aliæ decori fuêrė. Nam de Carthagine silere meliùs puto, quàm parùm dicere: quoniam aliò properare tempus monet Igitur, ad Catabathmon, qui locus Ægyptum ab Africa |