Immagini della pagina
PDF
ePub

Longè mihi alia mens est, (1) P. C., cùm res atque pericula nostra considero, et cùm sententias nonnullorum mecum ipse reputo. Illi mihi disseruisse videntur de pœna eorum, qui patriæ, parentibus, aris, atque focis suis bellum paravere; res autem monet, cavere ab illis magis, quàm, quid in illos statuamus, consultare. Nam cætera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris, nè accidat, ubi evenit, frustrà judicia implores. Captâ urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris, quàm rempublicam, fecistis: si ista, cujuscumque modi sint, quæ amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium præbere vultis, expergiscimini aliquando, et capessite rempublicam. Non agitur de vectigalibus, non de sociorum injuriis libertas et anima nostra in dubio est. Sæpenumerò, P. C., multa verba in hoc ordine (2) feci: sæpè de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum: multosque mortales câ causâ adversos habeo. Qui mihi, atque animo meo, nullius unquam delicti gratiam fecissem, (3) haud facilè alterius lubidini malè facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis; tamen respublica firma erat: opulentia negligentiam tolerabat. Nunc verò non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus; neque, quantum aut quàm magnificum imperium populi Romani sit: sed hæc, cujuscumque modi videntur, nostra, an nobiscum unà, hostium, futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jampridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus: quia bona aliena largiri, LIBERALITAS; malarum rerum audacia, FORTITUDO vocatur; ed respublica in extremo sita est. Sint sanè, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis! sint misericordes in furibus ærarii! ne illi sanguinem nostrum largiantur; et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant! Benè et compositè C. Cæsar paulò antè in hoc ordine de vitâ et morte disseruit; credo,

1. Longe mihi alia mens est. My mind is very differently affected; i. e. I am led to draw very different conclusions. Mihi is the dative after est, by the Rule, Est pro habeo, &c.

2. In hoc ordine. That is, in

senatu.

3. Nullius delicti gratiam fecissem. Allowed the indulgence of no crime.

falsa existimans, ea, quæ de inferis memorantur, diverso itinere malos à bonis loca tetra, inculta, fœda, atque formidolosa, habere. Itaque censuit, pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicèt, timens, nè si Romæ sint, aut à popularibus conjurationis, aut à multitudine conducta, per vim eripiantur. Quasi verò mali atque scelesti tantummodò in urbe, et non per totam Italiam sint; aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum minores sunt opes. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit. Sin in tanto omnium metu solus non timet; eò magis refert, me mihi atque vobis timere. Quare cùm de P. Lentulo cæterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinæ et de omnibus conjuratis decernere. Quantò vos attentiùs ea agetis, tantò illis animus infirmior erit: si paululum modò vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt. Nolite existimare, majores nostros armis rempublicam ex parvá magnam fecisse. Si ita res esset, multò pulcherrimam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, prætereà armorum atque equorum, major copia nobis, quàm illis, est. Sod alia fuêre, quæ illos magnos fecére: quæ nobis nulla sunt: domì industria, foris justum imperium; animus in consulendo liber, neque delicto, neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam; publicè egestatem, privatim opulentiam : laudamus divitias, sequimur inertiam: inter bonos et malos discrimen nullum: omnia virtutis

præmia ambitio possidet. Neque mirum; ubi vos separatim, sibi quisque, consilium capitis; ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ aut gratiæ, servitis: eò fit, vt impetus fiat in vacuam (1) rempublicam. Sed ego hæc omitto. Conjuravére cives nobilissimi patriam incendere: Gallorum gentem, infestissimam nomini Romano, ad bellum arcessunt: dux hostium cum exercitu supra caput est. Vos cunctamini etiam nunc, et dubitatis, quid intra mania deprehensis hostibus faciatis? Misereamini, censeo: (2) deliquêre homines adolescentuli per ambitionem; atque etiam armatos dimittatis. Næ ista

1. Vacuam. Defenceless. Defensoribus must be supplied in the ablative. [Rule: Adjectiva, quæ ad copiam, &c.]

2. Misereamini, censeo. This sarcasm is highly expressive of Cato's character.

[ocr errors]

vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam vertat! Scilicèt res ipsa aspera est; sed vos non timetis eam. Immò verò maximè: sed inertia et mollitia animi, alius alium exspectantes, cunctamini, videlicèt diis immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maximis sæpè periculis servavêre. Non votis, neque suppliciis muliebribus, auxilia deorum parantur : vigilando, agendo, benè consulendo, prosperè omnia cedunt. Ubi socordia tete atque ignavia tradideris, nequicquam deos implores: irati infestique sunt. Apud majores nostros, A. Manlius Torquatus (1) bello Gallico filium suum, quòd is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit: atque ille egregius adolescens immoderate fortitudinis morte pœnas dedit. Vos, de crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet vita cætera eorum huic sceleri obstat. Verùm parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si diis, aut hominibus unquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum (2) jam patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cepario loquar? quibus si quidquam pensi unquam fuisset, non ea consilia de republica habuissent. Postremo, P. C., si meherculè peccato locus esset, facilè paterer vos ipsâ re corrigi, quoniam verba contemnitis. undique circumventi sumus: Catilina cum exercitu faucibus urget: alii intra mania atque in sinu urbis sunt hostes. Neque parari, neque consuli, quidquam occultè potest: quò magis properandum est. Quare ita ego censeo. Cùm nefario consilio sceleratorum civium respublica in maxima pericula venerit: hique, indicio T. Vulturtii et legatorum Allobrogum, convicti confessique sint, cædem, incendia, aliaque fœda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse; de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, more majorúm supplicium sumendum.

Sed

53. Postquàm Cato assedit, consulares omnes, itemque senatus magna pars, sententiam ejus laudant, virtutem animi ad coelum ferunt: alii alios increpantes timidos

1. T. Manlius Torquatus. See Lempriere.

2. Nisi iterum. It is not certain to what this particularly refers. Some understand it of the part

which Cethegus took in the Marian civil wars; and others o his share in the affair of Piso, alluded to above, c. 18.

vocant: Cato clarus atque magnus habetur: senati decretum fit, sicut ille censuerat. Sed mihi, multa legenti, multa audienti, quæ populus Romanus domì militiæque, mari atque terrâ, præclara facinora fecit, fortè lubuit attendere, quæ res maximè tanta negotia sustinuisset. Sciebam, sæpenumerò parvâ manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus: ad hoc, sæpè fortunæ violentiam tolerâsse: facundiâ Græcos, gloriâ belli Gallos, ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse ; eòque factum utì divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed, postquàm luxu atque desidiâ civitas corrupta est, rursus respublica, magnitudine suâ, imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, sicuti effœta parentum, (1) multis tempestatibus haud sanè quisquam Romæ virtute magnus fuit. Sed, memoriâ meâ, ingenti virtute, diversis moribus, fuêre viri duo, M. Cato, et C. Cæsar: quos, quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantùm ingenio possem, aperirem.

54. Igitur his genus, ætas, eloquentia propè æqualia fuêre: magnitudo animi par, item gloria: sed alia alii. Cæsar beneficiis ac munificentiâ magnus habebatur; integritate vitæ Cato: ille mansuetudine et misericordiâ clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar, dando, sublevando, ignoscendo; Cato, nihil largiendo, gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium; in altero malis pernicies: illius facilitas, hujus constantia, laudabatur. Postremò, Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua negligere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum (2) exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed maximè severitatis, erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo, virtute; cum modesto, pudore; cum innocente, absti

1. Effata parentum. For effeta parens, or inter parentes: a mother, who has ceased to bear children. It should, perhaps, seem rather to indicate a mother, between the birth of whose children a considerable lapse of time

had intervened. Some would have effectâ parente in the ablative absolute.

2. Bellum novum. That is, a war of a different character from those in which the Romans had hitherto been engaged.

nentiâ, certabat: esse, quàm videri, bonus malebat: ita, quò minùs gloriam petebat, eò magis adsequebatur.

55. Postquàm, uti dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul, optimum factu ratus, noctem, quæ instabat, antè capere, nè quid eo spatio novaretur, triumviros, (1) quæ supplicium postulabat, parare jubet: ipse, præsidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit cæteris per prætores. Est in carcere locus, quod Tullianum (2) appellatur, ubi paululùm ascenderis ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus vincta: sed incultu, tenebris, odore, fœda atque terribilis ejus facies. In eum locum postquàm demissus Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus præceptum erat, laqueo gulam fregêre. Ita ille patricius, ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Cepario, eodem modo supplicium sumtum est.

56. Dum ea Romæ geruntur, Catilina, ex omni copiâ, (3) quam ipse adduxerat, et Manlius habuerat, duas legiones instituit; cohortes pro numero militum (4) complet: dein, utì quisque voluntarius, aut ex sociis in castra venerat, æqualitèr distribuerat; ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cùm initio non ampliùs duobus millibus habuisset. Sed ex omni copiâ circiter pars quarta erat militaribus armis instructa: cæteri, utì quemque casus armaverat, sparos, aut lanceas, alii præacutas sudes, portabant. Sed, postquàm Antonius cum exer

1. Triumviros. See Lempriere. 2. Locus, quod Tullianum. The relative here agrees with the following substantive Tullianum, instead of its proper antecedent locus. This is often the case when the latter substantive follows immediately in connexion; and particularly after verbs of calling, naming, and the like. So B. J. 19. aræ, quem finem. 75. flumine, quam aquam. [Rule: Relativum inter duos, &c.] The place here alluded to, took its name from Servius Tullius, the sixth king of Rome, who enlarged the pri

son which his predecessor had built.

3. Ex omni copia. Though somewhat irregular, it is not without example to find copia, in the singular number, signifying an army. Virg. Æn. ii. 564. Respicio, et quæ sit circum me copia lustro. Tacit. Annal. ii. 52. Levi cum copia incendia et cædes et terrorem circumferret.

4. Pro numere militum. According to the number of his soldiers. See Lempriere, under Legio.

« IndietroContinua »