Immagini della pagina
PDF
ePub

53

M. T. CICERONIS

ORATIO PRIMA

IN L. CATILINAM,

HABITA IN SENATU.

I. QUOUSQUE tandem (1) abutere, Catilina, patientiâ nostrâ? quamdiu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrænata jactabit audacia? nihil-ne te nocturnum præsidium Palatii, (2) nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatûs (3) locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? constrictam jam omnium horum conscientiâ teneri conjurationem tuam non vides? Quid proximâ, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora! O mores! Senatus hæc intelligit; consul videt: hic tamen vivit! Vivit? immò verò etiam in senatum venit: fit publici consilii particeps: notat et designat oculis ad cædem unumquemque nostrum. Nos autem

1. Quousque tandem. How long, I pray. There is a peculiar elegance in the abrupt commencement of this Oration; which is highly descriptive of the patriotic indignation of Cicero, at seeing Catiline himself before him. With the most hardened impudence he had taken his seat in the senate, though his plot was more than suspected, if not absolutely discovered; and on the very morning, when this speech was delivered, Cicero had scarcely escaped the hands of his assassins. See Sall. B. C. c. 32.-Patientia is the ablative case after abutere. [Rule: Fungor, fruor,&c.]

2. Palatii. The Palatium, so

called from the Palatine hill on which it was built, was a kind of citadel, in which a guard was usually posted in times of any civil tumult or insurrection. It had formerly been the residence of Romulus; and in after-times the emperor Augustus and his successors had a house there, thence called Domus Palatina. See Suet. Claud. 17. Vespas. 25. Hence the English word Palace.

3. Munitissimus locus. Cicero had convened the senate upon this occasion in the temple of Jupiter Stator, on the Capitoline hill; as being more secure than the ordinary senate-house.

(viri fortes!) (1) satisfacere reipublicæ videmur, si istius ferrum ac tela vitemus! Ad mortem te, Catilina, duci jussu consulis jampridem oportebat; in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes jamdiu machinaris. An verò vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Tib. Gracchum, mediocriter labefactantem statum reipublicæ, privatus interfecit: Catilinam verò, orbem terræ cæde atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua prætereo, quòd Q. Servilius Ahala Sp. Melium, novis rebus studentem, (2) manu suâ occidit. Fuit, fuit ista quondam in hâc republicâ virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum, quàm acerbissimum hostem, coërcerent. Habemus enim senatus-consultum (3) in te, Catilina, vehemens et grave: non deest reipublicæ consilium, neque auctoritas hujus ordinis nos, nos, dico apertê, consules desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid respublica detrimenti caperet: nox nulla intercessit; interfectus est, propter quasdam seditionum suspiciones, C. Gracchus, clarissimo patre natus, avo, majoribus occisus est cum liberis M. Fulvius, consularis. Simili senatus-consulto, C. Mario et L. Valerio consulibus permissa est Respublica. Num unum diem (4) posteá L. Saturninum tribunum plebis, et C. Servilium prætorem, mors ac Reipublicæ pœna remorata est? At nos vigesimum jam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis ; habemus enim hujusmodi senatûs-consultum, verumtamen inclusum in tabulis, (5) tamquam gladium in vaginâ reconditum; quo ex senatûs-consulto confestim interfectum te esse, Catilina, convenit. Vivis; et vivis, non ad deponendam, sed ad confirmandam, audaciam.

II. Cupio, P. C. me esse clementem: cupio, in tanta reipublicæ periculis, non dissolutum (6) videri: sed jam me ipsum inertiæ nequitiæque condemno. Castra sunt in

1. Viri fortes. There is an exquisite irony in this.

2. Novis rebus studentem. Rebus is the dative after studere. [Rule: Verba significantia, &c.] Of this, and the other examples cited by Cicero, see Lempriere.

3. Senatus-consultum. See Sall. Cat.. 29.

4. Unum diem. The duration of time in the accusative. So also vigessimum diem in the next sentence. [Rule: Que continuationem, &c.]

5.In tabulis. In my writing-desk. 6. Dissolutum. Negligent.Inertia and nequitia are in the genitive after condemno. [Rule: Verba accusandi, &c.]

Italiâ contra rempublicam in Etruriæ faucibus (1) collocata: crescit in dies singulos hostium numerus: eorum autem imperatorem castrorum, ducemque hostium, intra mœnia, atque adeò in senatu, videmus, intestinam aliquam quotidie perniciem reipublicæ molientem. Si te jam, Catilina, comprehendi, si interfici jussero, credo, erit verendum mihi, ne non hoc potiùs omnes boni seriùs à me, quàm quisquam crudeliùs, factum esse dicant. Verùm ego hoc, quod jampridem factum esse oportuit, certâ de causâ nondum adducor ut faciam; tum denique interficiêre, cùm jam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis (2) inveniri poterit, qui id non jure (3) factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives: et vives, ita ut nunc vivis, multis meis et firmis præsidiis obsessus, ne commovere te contra rempublicam possis; multorum te etiam oculi et aures, non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. Etenim quid est, Catilina, quod jam ampliùs exspectes, si neque nox tenebris obscurare cœtus nefarios, nec privata domus parietibus continere voces conjurationis tuæ potest? si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta jam istam mentem: mihi crede: obliviscere cædis (4) atque incendiorum. Teneris undique : luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quæ etiam mecum licet recognoscas. ministi-ne, me, ante diem duodecimam Kalendas Novembris, dicere in senatu, certo die fore in armis (qui dies futurus esset ante diem octavam Kalendas Novembris) C. Manlium, audacia satellitem atque administrum tuæ ? me fefellit, Catilina, non modò res tanta, tam atrox, tam incredibilis,verùm (id, quod multo magis est admirandum) dies? Dixi ego idem in senatu, cædem te optimatum contulisse (5) in ante diem (6) quintam Kalendas Novembris, tum, cùm

1. In faucibus. At the entrance. The army of Manlius is intended, which was posted at Fæsulæ. See Sall. Cat. 28.

2. Tui similis. The adjective similis is not unfrequently formed with a genitive. [Rule: Quædam ex his, &c.]

3. Jure. According to law; justly. The ablative of the

manner.

4. Obliviscere cædis. [Rule: Reminiscor, obliviscor, &c.]

Me

Num

5. Contulisse. Had fixed.The conjunction that is understood.

6. In ante diem. That is, in diem qui esset ante diem, &c. Of this idiom, see Sall. Cat. 30. note 10, p. 22. There is some little discrepancy between this statement of Cicero and that of Sallust, who observes-C. Manlium arma cepisse cum multitudine ante sextam diem.

multi principes civitatis Româ, non tam sui conservandi, quàm tuorum consiliorum reprimendorum causâ, profugerunt. Num inficiari potes, te, illo ipso die, meis præsidiis, meâ diligentiâ circumclusum, commovere te contra rempublicam non potuisse? cùm tu, (1) discessu cæterorum, nostrâ tamen, qui remansissemus, cæde contentum te esse dicebas. Quid? cùm tu te Præneste Kalendis ipsis Novembris occupaturum nocturno impetu esse confideres; sensisti-ne illam coloniam meo jussu, meis præsidiis, custodiis, vigiliisque, esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modo non audiam, sed etiam videam, planéque sentiam. Recognosce tandem mecum illam superiorem noctem: jam intelliges multo me vigilare acriùs ad salutem, quàm te ad perniciem, reipublicæ. Dico te priori nocte venisse inter falcarios (2) (non agam obscurè) in M. Læcæ domum; convenisse eodem complures ejusdem amentiæ scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? convincam, si negas; video enim esse hîc in senatu quosdam, qui tecum unà fuêre. O dii immortales! ubinam gentium sumus? quam rempublicam habemus? in quâ urbe vivimus? hic, hîc sunt, in nostro numero, P. C. in hoc orbis terræ sanctissimo gravissimoque concilio, qui de meo nostrumque omnium interitu, qui de hujus urbis, atque adèo orbis terrarum, exitio cogitent! hosce ego video consul, et de republicâ sententiam rogo; et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Læcam eâ nocte, Catilina: distribuisti partes Italiæ: (3) statuisti, quò quemque proficisci placeret: delegisti, quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres: descripsisti urbis partes ad incendia: confirmâsti, te ipsum jam esse exiturum dixisti paululum tibi esse etiam tum moræ, quòd ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, (4)

1. Cum tu, &c. Cicero alludes to the movements of Catiline, as related in Sall. Cat. 27.

2. Falcarios. Some have supposed that there was a village of this name, at a small distance from Rome; and others that Cicero has applied the term metaphorically to the conspirators, as persons in a league to mow down the republic, as it were

with a scythe (falce.) It should rather seem that some of the soldiery were so called, who were armed with scymetars, instead of the usual Roman broadsword.

3. Distribuisti partes Italiæ, &c. See Sall. Cat. 30.

4. Duo equites. Cornelius and Vargunteius.

« IndietroContinua »