qui te istâ curâ liberarent, et sese illâ ipsâ nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos pollicerentur. Hæc ego omnia, vix dum etiam cœtu vestro dimisso, comperi: domum meam majoribus præsidiis munivi atque firmavi: exclusi eos quos tu manè ad me salutatum miseras, cùm illi ipsi venissent, quos ego jam multis viris ad me venturos id temporis esse prædixeram. Quæ cùm ita sint, Catilina, perge quò cœpisti: egredere aliquando ex urbe: patent portæ : profiscere: nimiùm diu te imperatorem illa tua Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos; si minus, quamplurimos: purga urbem: magno me metu liberabis, dummodò inter me atque te murus intersit: nobiscum versari jam diutiùs non potes; non feram, non patiar, non sinam. Magna diis immortalibus habenda est gratia, atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, quòd hanc tam tetram, tam horribilem, tamque infestam reipublicæ pestem toties jam effugimus. Non est sæpiùs (1) in uno homine salus summa periclitanda reipublicæ. Quamdiu mihi, consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me præsidio, sed privatâ diligentiâ, defendi; cùm proximis comitiis consularibus, me consulem in Campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi tuos nefarios conatus amicorum præsidio et copiis, nullo tumultu publicè concitato: denique, quotiescumque me petiisti, per me tibi obstiti : quamquàm videbam, perniciem meam cum magnâ calamitate reipublicæ esse conjunctam. Nunc jam apertè rempublicam universam petis: templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium et vastitatem vocas. III. Quarè, quoniam id, quod primum, atque hujus imperii disciplinæque majorum proprium est, facere non audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, et ad communem salutem utilius; nam, si te interfici jussero, residebit in republicâ reliqua conjuratorum manus; sin tu (quod te jamdudum hortor) exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina. (2) Quid est, Catilina? num dubitas id, me imperante, facere, 1. Sæpius. Catiline had before been engaged in a conspiracy against the republic. See Sallust. Cat. 18. 2. Sentina. A sink, or sewer. Hence, metaphorically, a disgrace, a pollution. The beauty of this figure is commended in Quinctil, Inst. Orat. viii. quod jam tuâ sponte faciebas? Exire ex urbe consul hostem jubet; interrogas me, num in exsilium? non jubeo: sed, si me consulis, suadeo. Quid enim, Catilina, est quod te jam in hâc urbe delectare possit, in quâ nemo est, extra istam conjurationem perditorum hominum, qui te non metuat, nemo qui te non oderit? Quæ nota (1) domestica turpitudinis non inusta vitæ tuæ est; quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ? quæ libido ab oculis, quod facinus à manibus unquam tuis, quod flagitium à toto corpore, abfuit? Cui tu adolescentulo, quem corruptelarum illecebris irretivisses, non aut ad audaciam ferrum, aut ad libidinem facem, prætulisti? Quid verô? nuper, cùm, morte superioris uxoris, novis nuptiis domum vacuam fecisses, non-ne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulâsti? quod ego prætermitto, et facilè patior sileri, ne in hâc civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse, aut non vindicata esse, videatur. Prætermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus (2) senties: ad illa venio, quæ non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam reipublicæ atque omnium nostrùm vitam salutemque, pertinent. Potest-ne tibi hæc lux, Catilina, aut hujus cœli spiritus esse jucundus, cûm scias horum esse neminem, qui nesciat, te, pridie Kalendas Januarias, Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum telo? (3) manum, consulum et principum civitatis interficiendorum causâ, paravisse? sceleri (4) ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortunam reipublicæ, obstitisse? Ac jam illa omitto: neque enim sunt aut obscura, aut non multa posteà commissa. Quoties tu me designatum, 1. Quæ nota, &c. According to Sallust and other historians, Catiline had murdered his own brother, and entertained an incestuous intercourse with his daughter. To these, and other crimes of an equally heinous nature, Cicero here alludes. 2. Proximis Idibus. The interest on borrowed money became due on the Ides of the month. Hence Horace: Fænerator Alpheus-omnem relegit Idibus pecuniam, quærit Calendis ponere. In order to enforce the payment of the enormous debts which were then due, Cicero had proposed that the property of the debtors should be confiscated; and it was this that had induced the fears of Catiline, to which he here alludes. 3. Cum telo. See the note in Sall. Cat. 27, 31. note 2. p, 21, 24. 4. Sceleri. The dative case after obstitisse. [Rule: Verba composita, &c.] quoties me consulem, interficere conatus es? quot ego tuas petitiones, (1) ita conjectas, ut vitari posse non viderentur, parvâ quâdam declinatione, et (ut aiunt) (2) corpore, effugi? Nihil agis, nihil assequeris, nihil moliris, quod mihi latere valeat in tempore: (3) neque tamen conari ac velle desistis. Quoties jam tibi extorta est sica ista de manibus? quoties verò excidit casu aliquo, et elapsa est? tamen eâ carere diutiùs non potes; quæ quidem quibus abs te initiata sacris (4) ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse consulis in corpore defigere. Nunc verò, quæ tua est ista vita? sic enim jam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo; sed ut misericordiâ, quæ tibi nulla debetur. Venisti paulo antè in senatum : quis te ex hàc tantà frequentiâ, ex tot tuis amicis ac necessariis, salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cùm sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus? Quid, quòd adventu tuo ista subsellia vacua facta sunt? quid, quòd omnes consulares, qui tibi persæpè ad cædem constituti fuerunt, simul-atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi (mehercule) mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem (5) non arbitraris? et, si me meis civibus injuriâ suspectum tam graviter atque infensum viderem, carere me adspectu civium, quâm infestis oculis omnium conspici, mallem: tu, cùm, conscientiâ scelerum tuorum, agnoscas odium omnium justum, et jam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum adspectum præsentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ullâ ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquò concederes: nunc te 1. Petitiones. Your attacks. The word is used metaphorically. 2. Ut aiunt. The usual form of introducing a proverbial expression. Cicero alludes to the unlooked for readiness with which he had eluded the snares of Catiline. 3. In tempore. That is, at the proper time: at the time when it was important that I should be informed of your insidious designs. 4. Initiata sacris. The knives, which were used for sacrificing victims, were accounted sacred. Cicero would therefore insinuate, that Catiline had dedicated his dagger, by a solemn vow, to the murder of himself. esse 5. Urbem. Supply relinquendam patria, quæ communis est omnium nostrum parens, odit ac metuit; et jamdiu de te nihil judicat, nisi de parricidio suo cogitare: hujus tu neque auctoritatem verebere, neque judicium sequêre, neque vim pertimesces? quæ tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur.Nullum jam tot annos (1) facinus exstitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum (2) impunita fuit ac libera: tu, non solùm ad negligendas leges et quæstiones, verùm etiam ad evertendas perfringendasque, valuisti. Superiora illa, quamquàm ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc verò, me totam esse in metu propter te unum ; quidquid increpuerit, (3) Catilinam timeri; nullum videri contra me consilium iniri posse, quod à tuo scelere abhorreat; non est ferendum. Quamobrem discede, atque hunc mihi timorem eripe; (4) si sit verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.-Hæc si tecum (ut dixi) patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid, quòd tu (5) te ipse in custodiam dedisti? quid, quòd, vitandæ suspicionis causâ, apud M. Lepidum te habitare velle dixisti?" à quo non receptus, etiam ad me venire ausus es; atque, ut domi me te asservarem, rogâsti. Cùm à me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus (6) tutò esse tecum, qui magno in periculo essem, quòd iisdem moenibus contineremur; ad Q. Metellum prætorem venistì; à quo repudiatus, ad sodalem tuum, virum optimum, M. Marcellum, (7) demigrâsti: quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum, et ad 1. Tot annos. For these many years. The duration of time in the accusative. [Rule: Quæ continuationem, &c.] This passage is a beautiful instance of the figure called Prosopopoeia; of which see Grammar. 2. Direptio sociorum. On Catiline's return from the government of Africa, to which as prætor he had been appointed, he was brought to trial for extortion, at the suit of Clodius; and was only acquitted by bribing his judges. 3. Quicquid increpuerit. Whatever rumours are abroad. 4. Hunc mihi timorem eripe. Remove from me this fear; i. e. rid me of this fear. Mihi is the dative after eripe. [Rule: Verba composita, &c.] 5. Quid, quod tu, &c. For these historical facts we are chiefly indebted to Cicero. 6. Parietibus. The walls of a house, as distinguished from mania, the walls of a city, in the end of the sentence. 7. Marcellum. The same person, whose cause Cicero afterwards pleaded before Cæ sar. suspicandum sagacissimum, et ad vindicandum fortissimum, fore putâsti. Sed quàm longè videtur à carcere atque à vinculis abesse debere, qui se ipsum jam dignum custodiâ judicaverit? IV. Quæ cùm ita sint, Catilina, dubitas, si hîc emori æquo animo non potes, abire in aliquas terras, et vitam istam, multis suppliciis justis debitisque ereptam, fugæ solitudinique mandare? Refer, (1) inquis, ad senatum (id enim postulas): et, si hic ordo sibi placere decreverit, te ire in exilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam (id, quod abhorret à meis moribus); et tamen faciam ut intelligas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina: libera rempublicam metu: in exilium, si hanc vocem expectas proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis? ecquid animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. Quid exspectas, auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum (2) perspicis? At, si hoc idem huic adolescenti optimo, P. Sextio, (3) si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, jam mihi consuli hoc ipso in templo, jure optimo, senatus vim et manus intulisset de te autem, Catilina, cùm quiescunt, probant: cùm patiuntur, decernunt: cùm tacent, clamant; neque hi solùm, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima; sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, cæterique fortissimi cives, qui circumstant senatum : quorum tu et frequentiam videre, et studia perspicere, et voces paulo antè exaudire, potuisti: quorum ego vix abs te jamdiu manus ac tela contineo; eosdem facilè adducam, ut te, hæc, quæ jampridem vastare studes, relinquentem, usque ad portas prosequantur. Quamquàm quid loquor? te ut ulla res frangat? tu ut unquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? tu ullum ut exilium cogites? Utinam tibi istam mentem dii immortales darent! tametsi video, si, meâ voce perterritus, ire in exilium animum induxeris, quanta tempestas invidiæ nobis, si minùs in præsens tempus, recenti memorià (4) scelerum tuorum, at in posteri 1. Refer. See note on Sall. Cat. 48. note 3. p. 36. 2. Tacitorum. That is, although they are silent. 3. P. Sextio. Sextius was at this time quæstor; and the same for whom Cicero afterwards delivered an oration. 4. Recenti memoria: scil. existente. It is the ablative absolute; or, without supplying the participle, the syntax may be regarded G |