Immagini della pagina
PDF
ePub

tatem, impendeat. Sed est mihi tanti, (1) dummodò ista mea privata sit calamitas, et à reipublicæ periculis sejungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum pœnas pertimescas, ut temporibus reipublicæ cedas, non est postulandum; neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor à turpitudine, aut metus à periculo, aut ratio à furore, revocârit. Quamobrem, ut sæpè jam dixi, proficiscere: ac, si mihi, inimico (ut prædicas) tuo, conflare vis invidiam, rectà perge in exilium: (2) vix feram sermones (3) hominum, si id feceris: vix molem istius invidiæ, si in exilium ieris jussu consulis, sustinebo. Sin autem servire meæ laudi (4) et gloriæ mavis, egredere cum importunâ sceleratorum manu: confer te ad Manlium; concita perditos cives; secerne te à bonis; infer patriæ bellum; exulta impio latrocinio; ut à me non ejectus ad alienos, sed invitatus ad tuos, Isse videaris. Quanquàm quid ego te invitem, à quo jam sciam esse præmissos, qui tibi ad Forum Aurelium (5) præstolarentur armati? sciam pactam et constitutam esse cum Manlio diem? à quo etiam aquilam illam (6) argenteam, quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido et funestam futuram, cui domi tuæ sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, sciam esse præmissam? Tu ut (7) illâ diutiùs carere possis, quam venerari ad cædem proficiscens solebas? à cujus altaribus sæpè istam dextram impiam ad necem civium transtulisti? Ibis tandem aliquando, quò te jampridem tua ista cupiditas effrænata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi hæc res affert dolorem, sed quamdam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit ; nunquam tu non modò

as the continuance of time in the ablative.

1. Est mihi tanti. That is not of so much importance. Tanti is one of those adjectives which are used in the genitive, after verbs of valuing, and the like. [Rule: Excipiuntur hi genitivi,&c.] 2. Recta perge in exilium. Go straightway into banishment.Via must be supplied.

3. Sermones. Observations; remarks.

4. Laudi. The dative after servire. [Rule: Verba imperandi, &c.]

5. Forum Aurelium. A small village at a short distance from Rome, on the Via Aurelia.

6. Aquilam illam. Sallust speaks of this eagle as being the standard which Marius had in his army in the Cimbric war. (Cat. 59.) Catiline seems to have regarded it with more than ordinary reverence.

7. Ut. How. In this sense the adverb frequently occurs. Illa is the ablative after carere [Rule: Fungor, fruor, &c.]

otium, sed ne bellum quidem, nisi nefarium, concupisti ; nactus es ex perditis atque ab omni non modò fortuna, verùm etiam spe, derelictis, conflatam improborum manum; hic tu quâ lætitiâ perfruêre! quibus gaudiis exultabis! quantâ in voluptate bacchabere, cùm, in tanto numero tuorum, neque audies virum bonum quemquam, neque videbis! Ad hujus vitæ studium meditati illi sunt, (1) qui feruntur, labores tui: jacere humi, non modò ad obsidendum stuprum, verùm etiam ad facinus obeundum; vigilare, non solùm ad insidiandum somno maritorum, verùm etiam bonis occisorum. Habes ubi ostentes illam præclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiæ rerum omnium; quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum profeci tum, cùm te à consulatu repuli, (2) et exul potiùs tentare, quam consul vexare, rempublicam posses; atque ut id, quod esset a te sceleratè susceptum, latrocinium potiùs quàm bellum nominaretur.

V. Nunc, ut à me, P. C. quamdam propè justam patriæ querimoniam detester ac deprecer, (3) percipite (qusso) diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quæ mihi vitâ meâ multo est carior, si cuncta Italia, si omnis respublica loquatur:-M. Tulli, quid agis? tu-ne eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patèris, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem, esse videatur ? non-ne hunce in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari, imperabis ? Quid tandem impedit te? mos-ne majorum? (4) at persæpè etiam privati in hâc republicâ perniciosos cives morte

1. Meditati sunt. Are devoted. The words qui feruntur are an idiomatic phrase, signifying, as they are reported, viz. by the people; in other words, as report speaks. Labores is the antecedent, to which qui must be referred.

2. A consulatu repuli. Cicero had convicted Catiline of bribery, and by that means had prevented his election to the consulship. The Oration, in

which he brought the accusation, is not extant.

3. Detester ac deprecer. Abjure and deprecate. The Prosopopia which follows is another beautiful exemplification of the figure.

4. Mos-ne majorum? It was not customary to put to death a Roman citizen without the sanction of the people. Instances to the contrary, however, to which Cicero here again refers, are enumerated in the beginning of

multârunt: an leges, quæ de civium Romanorum supplicio rogatæ sunt? at nunquam in hâc urbe ii, qui à republicâ defecerunt, civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? præclaram verò populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, (1) nullâ commendatione majorum, tam maturè ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si, propter invidiam, aut alicujus periculi metum, salutem civium tuorum negligis! Sed, si quis est invidiæ metus, num est vehementiùs severitatis ac fortitudinis invidia, quam inertiæ ac nequitiæ, pertimescenda? An, cùm bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiæ incendio conflagraturum ?- His ergo sanctissimis reipublicæ vocibus, et eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ergo, si hoc optimum factu judicarem, P. C. Catilinam morte. multari, unius usuram horæ gladiatori isti ad vivendum non dedissem; etenim, si summi viri, et clarissimi cives, Saturnini, et Gracchorum, et Flacci, et superiorum complurium, sanguine non modò se non contaminârunt, sed etiam honestârunt; certè verendum mihi non erat, ne quid, hoc parricidâ civium interfecto, invidiæ mihi in posteritatem redundaret. Quòd si ea mihi maximè impenderet, tamen hoc animo semper fui, ut invidiam, virtute partam, gloriam, non invidiam, putarem. Quamquàm nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quæ imminent, non videant; aut ea, quæ vident, dissimulent: qui spem Catilina mollibus sententiis aluerunt, conjurationemque nascentem non credendo corroboraverunt: quorum auctoritatem secuti, multi, non solùm improbi, verùm etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regiè (2) factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste, quò intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam ; neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipublicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi, posse. Quòd si se ejecerit, secumque suos eduxerit, et eódem cæteros undique collectos

the speech. The laws alluded to are the Lex Porcia, Valeria, Sempronia, &c. See in Sall. Cat. 51, note 1, p. 40.

1. Hominem per te cognitum.

A man known only by yourself; i. e. a new man. See Sall. Cat. 23, note 2, p. 19.

2. Regie. Royally; i. e. tyrannically.

naufragos aggregaverit; exstinguetur atque delebitur, non modò hæc tam adulta (1) reipublicæ pestis, verùm etiam stirps ac semen malorum omnium. Etenim jamdiu, P. C. in his periculis conjurationis insidiisque versamur: sed (nescio quo pacto) omnium scelerum ac veteris furoris et audaciæ maturitas in nostri consulatûs tempus erupit. Quòd si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus curâ et metu esse relevati periculum autem residebit, et erit inclusum penitùs in venis atque in visceribus reipublicæ. Ut sæpè homines ægri morbo gravi, cùm æstu febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur; deinde multo graviùs vehementiúsque afflictantur; sic hic morbus, qui est in republicâ, relevatus istius pœnâ, vehementiùs, vivis reliquis, ingravescet.

VI. Quare, P. C. secedant improbi; secernant se à bonis; unum in locum congregentur: muro denique (id, quod sæpè jam dixi) secernantur à nobis: desinant insidiari domi suæ consuli, circumstare tribunal prætoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos (2) et faces ad incendendam urbem comparare: sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque civis, quid de republicâ sentiat. Polliceor vobis hoc, P. C. tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinæ profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata, esse videatis. Hisce omnibus, Catilina, cum summâ reipublicæ salute, et cum tuâ peste ac pernicie, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tum tu, Jupiter, qui iisdem, quibus hæc urbs, auspiciis à Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii verè nominamus; hunc, et hujus socios, à tuis aris, cæterisque templis, à tectis urbis ac moenibus, à vitâ fortunisque civium omnium, arcebis: et omnes inimicos bonorum, hostes patriæ, latrones Italiæ, scelerum fœdere inter se ac nefaria societate conjunctos, æternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

FINIS ORATIONIS CATILINARIE PRIMÆ.

1. Adulta. Mature, ripe.

with some inflammable sub2. Malleolos. These were a stance, and thrown into the kind of missile brands, smeared works of the enemy.

66

M. T. CICERONIS

ORATIO SECUNDA

IN L. CATILINA M,

HABITA APUD QUIRITES.

1. TANDEM aliquando, (1) Quirites, (2) L. Catilinam, furentem audaciâ, scelus anhelantem, pestem patriæ nefariè molientem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque minitantem, ex urbe vel ejecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, (3) erupit : nulla jam pernicies à monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum, hujus belli domestici ducem, sinè controversiâ vicimus; non jam inter latera nostra sica illa versabitur: non in Campo, (4) non in foro, non in curiâ, non denique intra domesticos parietes, pertimescemus. Loco ille motus est, cùm est ex urbe depulsus; palàm jam cum hoste, nullo impediente, bellum justum geremus. Sinè dubio perdidimus hominem, magnificèque vicimus, cùm illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. Quòd verò non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quòd vivis nobis egressus est, quòd ei ferrum de manibus extorsimus, quòd incolumes cives, quòd stantem urbem reliquit, quanto tandem illum mærore afflictum esse et profligatum putatis? Jacet ille nunc prostratus, Quirites; et se perculsum atque abjectum esse sentit; et retorquet oculos profectò sæpè ad hanc urbem,

1. Tandem aliquando. This exordium is highly descriptive of the tardy reluctance with which Catiline had quitted the city, driven out, as it were, by the active vigilance and intrepid firmness of the consul. This Oration was delivered on the day after the preceding, in the assembly of the people, in consequence of the steps taken by Catiline, and his hasty departure from Rome, as related in Sall. Cat. 31, 32.

2. Quirites. See Lempriere. 3. Abiit, evasit, &c. This is what the rhetoricians call a climax; each succeeding word rising in force above the former. See Grammar.

4. In Campo. In the Campus Martius. Sallust relates that Catiline had endeavoured to assassinate the consuls, during the Comitia which were held there.

« IndietroContinua »