Immagini della pagina
PDF
ePub

simam fore putavit, quamquam meliore animo (1) sunt quàm pars patriciorum, potestate tamen nostrâ continebuntur. Q. Metellus, quem ego, prospiciens hoc, in agrum Gallicanum Picenumque præmisi, aut opprimet hominem, aut omnes ejus motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis, jam ad senatum referemus, quem vocari videtis. Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeò qui contra urbis salutem, omniumque vestrum, in urbe à Catilinâ relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas, adhuc si cui solutior visa est, hoc expectavit, ut id, quod latebat, erumperet. Quod reliquum est, jam non possum oblivisci, meam hanc esse patriam, me horum esse consulem; mihi aut cum his vivendum, aut pro his esse moriendum. Nullus est portæ custos, nullus insidiator viæ si qui exire volunt, consulere sibi possunt: qui verò in urbe se commoverit, cujus ego non modò factum, sed inceptum ullum conatumve, contra patriam deprehendero, sentiet in hâc urbe esse consules vigilantes, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum majores nostri esse voluerunt. Atque hæc omnia sic agentur, Quirites, ut res maximæ minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum, post hominum memoriam crudelissimum ac maximum, me uno togato duce (2) et imperatore, sedetur; quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hâc urbe pœnam sui sceleris sufferat. Sed, si vis manifesta audaciæ, si impendens patriæ periculum, me necessariò de hâc animi lenitate deduxerint, illud profectò perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut ne quis bonus intereat, paucorumque pœnâ vos omnes jam salvi esse possitis. Quæ quidem ego, neque meâ prudentiâ (3) neque humanis consiliis fretus, polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significa

1. Meliore animo. The ablative of the quality. [Rule: Substantivum cum adjectivo, &c.]

2. Togato duce. The toga was the robe of peace, and always laid aside in the camp. Hence togatus

is frequently opposed to armatus. Compare Cic. Cæcin. 15. Off. i. 23. Liv. iii. 10, 50. iv. 10.

3. Prudentia. The ablative dependent on fretus. [Rule: Dignus, indignus, &c.]

tionibus, (1) quibus ego ducibus (2) in hanc spem sententiamque sum ingressus: qui jam non procul (ut quondam solebant) ab externo hoste atque longinquo, sed hic præsentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt: quos vos, Quirites, precari, venerari, atque implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam, florentissimam, potentissimamque esse voluerunt, hanc, omnibus hostium copiis terrâ marique superatis, à perditissimorum civium nefario scelere defendant.

1. Significationibus. Signs,omens. It is recorded by Plutarch, in his life of Cicero, that, when the vestal virgins were offering sacrifices for the safety of the people, and the overthrow of the con

spiracy, flames were spontaneously emitted from the altar.

2. Quibus ducibus. Under whose guidance. The participle existentibus, in the ablative absolute, is understood.

FINIS ORATIONIS CATILINARIE SECUNDE.

79

M. T. CICERONIS

ORATIO TERTIA

IN L. CATILINA M,

AD QUIRITES.

Et,

I. REMPUBLICAM, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, conjuges, liberosque vestros, atque hoc domicilium clarissimi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die, (1) deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculisque meis, ex flamma atque ferro, ac pænè ex faucibus fati, ereptam, et vobis conservatam ac restitutam, videtis. si non minùs nobis jucundi atque illustres sunt ii dies quibus conservamur, quàm illi quibus nascimur; (2) quòd salutis certa lætitia est, nascendi incerta conditio; et quòd sine sensu nascimur, cum voluptate conservamur ; profectò, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos (3) immortales benevolentiâ famâque sustuli

1. Hodierno die. The day on which this speech was delivered in the assembly of the people, was that on which the conspiracy was completely brought to light by the confession of Vulturcius, and the evidence of the Allobrogian deputies; as related in Sall. Cat. 45, 46. After committing Lentulus and the rest to the custody of several of the principal men in the city, Cicero proceeded immediately to the assembly, to lay before them the proceedings in the senate, to exhort them to the celebration of a public thanksgiving for the preservation of the state, and to request that the day should be kept in everlasting remembrance. 2. Quibus nascimur. Birth-days were always observed by the Romans with great festivity.

That of Augustus was celebrated with sacrifices and various games, thence called Augustalia. See Dio. Cass. lii. 8, 26, 34. lvi. 29.

3. Romulum ad deos, &c. The following is the account given by Aurelius Victor: Vir. Ill. c. 2 Cum ad Copreæ paludem exercitum lustraret, nusquam comparuit ; unde, inter patres et populum seditione orta, J. Proculus, vir nobilis, in concionem processit, et jurejurando firmavit, Romulum a se in colle Quirinali visum augustiore forma, cum ad deos abiret; eumdemque præcipere, ut seditionibus abstinarent, virtutem colerent: futurum ut omnium gentium domini existerent. Hujus auctoritati creditum est; ædes in colle Quirinali Romulo constituto, ipse pro deo cultus, et Quirinus est appellatus. See Lempr.

mus; esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem (I) hanc urbem conditam amplificatamque servavit; nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac mœnibus, subjectos propè jam ignes, circumdatosque, restinximus: iidemque gladios in rempublicam destrictos retudimus, mucronesque eorum à jugulis vestris rejecimus. Quæ quoniam in senatu illustrata, patefacta, compertaque sunt per me, vobis jam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta, et quàm manifesta, et quâ ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui ignoratis, scire possitis.

II. Principio, ut (2) Catilina paucis antè diebus erupit ex urbe, cùm sceleris sui socios, et hujusce nefarii belli acerrimos duces, Romæ reliquisset; semper vigilavi et providi, Quirites, quemadmodum, in tantis et tam absconditis insidiis, salvi esse possemus. Nam tum, cùm ex urbe Catilinam ejiciebam (non enim jam vereor hujus verbi invidiam, cùm illa (3) magis sit timenda, quòd vivus exierit,) sed tum, cùm illum exterminare volebam ; aut reliquam conjuratorum manum simul exituram, aut eos, qui restitissent, infirmos sinè illo, ac debiles, fore putabam. Atque ego, ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse, et Romæ remansisse; in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem; ut, quoniam auribus vestris, propter incredibilem magnitudinem sceleris, minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demùm animis saluti vestræ provideretis, cùm oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi (4) legatos Allobrogum, belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causâ, à P. Lentulo esse solicitatos, eosque in Galliam ad suos cives, eodemque itinere cum literis mandatisque ad Catilinam, esse missos, comi

1. Is, qui eandem, &c. Cicero here tacitly compares himself with Romulus, and insinuates that an equal veneration was due to him as the preserver, as to the deified founder of the city. Vanity was the besetting sin of this eminent statesman and orator, and as the suppression of Cataline's conspiracy was the most noble action of his life, so he did not hesitate to claim the honours which were due to him. This

weakness excited so much disgust, as to create a degree of odium against him, which was the means eventually of sending him into banishment.

2. Ut. When. In this sense the conjunction is constantly employed before an indicative mood.

3. Illa. scil. invidia.

4. Ut comperi, &c. By means of Q. Fabius Sanga; as related in Sall. Cat. 41.

temque iis adjunctum Vulturcium, atque huic datas esse ad Catilinam literas; facultatem mihi oblatam putavi, ut (quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam à diis immortalibus) tota res, non solùm à me, sed etiam à senatu et à vobis, manifestè deprehenderetur. Itaque hesterno die L. Flaccum (1) et C. Pomptinum, prætores, fortissimos atque amantissimos reipublicæ viros ad me vocavi; rem omnem exposui; quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de republicâ præclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ullâ morâ negotium susceperunt; et, cùm advesperasceret, occultè ad pontem Mulvium (2) pervenerunt; atque ibi in proximis villis ita bipartiti fuerunt, ut Tiberis inter eos, et pons interesset; eódem autem et ipsi, sine cujusquam suspicione, multos fortes viros eduxerunt; et ego de præfecturâ Reatinâ (3) complures delectos adolescentes, quorum operâ assiduè utor in reipublicæ præsidio, cum gladiis miseram. Interim tertiâ ferè vigiliâ exactâ, (4) cùm jam pontem cum magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent, unáque Vulturcius, fit in eos impetus: educuntur ab illis gladii, et à nostris: res erat prætoribus nota solis: ignorabatur à cæteris. Tum interventu Pomptini atque Flacci, pugna, qui erat commissa, sedatur: literæ, quæcumque erant in eo comitatu, integris signis, (5) prætoribus traduntur : ipsi, comprehensi, ad me cùm jam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me, nihildum suspicantem, vocavi. Deinde item arcessitur P. Statilius,

1. L. Flaccum. Cicero afterwards defended him in an action de rebus repetundis. See note 8. p. 13.

2. Occultè ad pontem Mulvium, &c. See Sall. Cat. 45.

Pre

3. Præfectura Reatinâ. fecture were towns to which præfects were annually sent from Rome to administer justice. They neither enjoyed the rights of free towns nor colonies, being chiefly such as had been deprived of their immunities for some offence against the Romans. See Liv. i. 28. xxvi. 16. Some, however, nad greater privileges than

others. The præfects were appointed partly by the prætor, and partly by the people. Reate was a little town in the country of the Sabines.

4. Tertia vigilia fere exacta, The night was divided by the Romans into four watches, consisting of three hours each, and beginning at six o'clock in the evening. Hence the time here designated was nearly three o'clock in the morning. The syntax is the ablative absolute. 5. Integris signis. With the seals unbroken.

« IndietroContinua »