Immagini della pagina
PDF
ePub

res cognoscendi facta.

Cetera vendenda quæstori data: quod inde refectum est, 8 militi divisum.

a

2. Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius prætor, cum hæc in Hispania gerebantur. Itaque tam adversæ, quam secundæ res per ipsum amicosque ejus magnis sermonibus celebrabantur; et tentaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio, atque eas ipsas plenas pavoris ac fugæ accepturus esset, ut unam sibi ex urbanis legionibus decernerent: ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adjecisset, eligeret ex omni numero sex millia et quingentos pedites et equites trecentos. Ea se legione (nam in Sex. Digitii exercitu haud multum spei esse) rem gesturum.' Seniores negare, ad rumores, a privatis temere in gratiam magistratuum confictos, senatus consulta facienda esse. Nisi quod aut prætores ex provinciis scriberent, aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere. Si tumultus in Hispania esset, placere, tumultuarios milites extra Italiam scribi a prætore. Mens ca senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Valerius Antias et in Siciliam navigasse delectus causa C. Flaminium scribit, et ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum, vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum provinciarum delectibus tertium in Hispania adjecisse.

3. Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas jam quadraginta millia 10 hominum, affluente quotidie multitudine ad famam belli spemque prædæ, circumsedebant. Minucius consul Arretium die, quem dixerat " ad conveniendum militibus, venit. Inde quadrato agmine ad

[blocks in formation]

vett. edd. legitur præda.-7 Est add. Kreyssig.-8 Effectum est dedit Gelen. pro revectum est, quod erat in Ald. et Frob. et Savet. Repertum est habet Naud. 9 Hanc lectionem bene ex cod. Mogunt. revocavit Drak. Nam secundum vulgarem lectionem tria millia, lectæ legionis numerus nimis est exiguus.' Doering. Tria Gron. Doujat. Crev.

10 Millibus Gron. Doujat. Crev.-11 Edixerat ed. Ald. et cett. ante Drak. Delph, et Var. Clas. 9 G

Livius.

12

Pisas duxit; et, cum hostes mille passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem, haud dubie servatam adventu suo, est ingressus. Postero die et ipse trans fluvium fere quingentos passus 3 ab hoste posuit castra. Inde levibus præliis a populationibus agrum sociorum tutabatur. In aciem exire non audebat, novo milite, et ex multis generibus hominum collecto, necdum noto satis inter se, ut 14 fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere ; et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad prædandum emittebant: et, cum coacta vis magna pecorum prædæque esset, paratum erat præsidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.

4. Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter L. Cornelius Merula per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio, quam cum Liguribus, erat. Consul in aciem exibat, hostes pugnam detrectabant; prædatumque, ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani; Boii diripi sua impune, quam tuendo ea conserere certamen, malebant. Postquam omnia ferro ignique satis evastata 's erant, consul agro hostium excessit, et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos,16 ducebat. Boii, ubi egressum e finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quærentes. Nocte prætergressi castra Romana saltum,

ut et Gron. Doujat. Crev. Quam dixerat Kreyssig.-12 Cum hostes non plus passuum tribus millibus ab oppido Gron. Doujat. Crev. Cum hostes non plus mille passuum ab oppido Kreyssig. Mox rò consul delendum_putat Rupert.13 Rectius judice Doer. plures codd. exhibent ferme. Ferme mille passus Gron. Doujat. Crev. quingentos fere passus Kreyssig.-14 Particulam vix, præter omnem vett. codd. auctoritatem in pluribus editt. ante fidere positam, superfluam plane esse, facile apparebit. Nihilominus hujus particulæ patrocinium suscepit Crev.' Doering.

Codex

15 Cod. Mog. habet evastata; sed ceteri fere omnes vastata.-16 Moguntinus addit agros, quod Drak. qui alias tam strenue codicis Moguntini

NOTE

Paralum erat præsidium] Gallice: ils avoient une puissante escorte pour emmener dans leurs bourgs et villages

le grand nombre de betail qu'ils avoient pris, et le butin qu'ils avoient fait.

qua transeundum erat Romanis, insederunt. Id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario prælio augeret, lucem expectavit, et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit. Postquam relatum est, quantæ copiæ et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium conjici jussit, et triarios 17 vallum circumjicere ; " cetero exercitu instructo ad hostem accessit. Idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias, et recto ac justo prælio, ubi vera virtus vinceret, dimicandum viderunt.

h

5. Hora secunda ferme concursum est. Sinistra sociorum 18 ala et extraordinarii prima in acie pugnabant. Præerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius, prioris anni consul. Novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent,' quam datum signum esset. Equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere jussit. Inde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.20 Hæc agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo, 'non sustinere extraordinarios impetum Gallorum, et cæsos permultos esse, et, qui supersint, partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnæ. Legionem alteram ex duabus, si videretur, summitteret, priusquam ignominia acciperetur.' Secunda legio missa est,

[ocr errors]

cansam agit, pro glossatoris alicujus additamento habet.' Doering.-17 Conj. J. F. Gron. eo triarios.

18 Vox equitum, quæ in omnibus librr. Mss. post sociorum conspicitur, recte jam Lipsio in secundo libro de Milit. Rom. Dial. 7. visa est intrusa esse ab homine, qui ex equitibus tantum alas constare opinaretur. Qua quidem Lipsii sententia Crevierio et aliis probata, expunxit hanc vocem Drak.' Doering. Equitum add. Gron. Donjat. Crev.-19 Concurrerent Gron. Doujat. Crev.-20 Tentat J. F. Gron. facere, ut ad præcedens jussit referatur.

NOTE

Triarios vallum circumjicere] An vallos, quibus onerati incedere Romani solebant, abjicere: an potius vallo castra munire?

i Et extraordinarii prima] Extraordinarii equites ac pedites dicebantur

apud Romanos ex sociorum numero selecti veterani, et voluntarii milites, qui ante prætorium sive tabernaculum imperatoris in castris tendebant, in certamine circa eundem pugnare soliti.

2

et extraordinarii recepti. Tum redintegrata est pugna. Cum' et recens miles, et frequens ordinibus legio successisset, et sinistra ala ex prælio subducta est; dextra in primam aciem subiit. Sol ingenti ardore torrebat minime patientia æstus corpora Gallorum: densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes, sustinebant impetus Romanorum. Quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui præerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere jubet; et legionarios equites in subsidiis esse. Hæc procella equestris primo confudit et turbavit, deinde dissipavit aciem Gallorum; non tamen, ut terga darent. Obstabant duces, hastilibus cædentes terga trepidantium, et redire in ordines cogentes: sed interequitantes alarii non patiebantur. Consul obtestabatur 3 milites, Ut paululum anniterentur: victoriam in manibus esse. Dum perturbatos 4 et trepidantes viderent, instarent. Si restitui ordines sissent, integro rursus eos prælio et dubio dimicaturos.' Inferre vexillarios jussit signa. Omnes connisi tandem averterunt hostem. Postquam terga dabant, et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. Quatuordecim mille Boiorum eo die cæsa sunt; vivi capti mille nonaginta duo: equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. Nec Romanis incruenta victoria fuit. Supra quinque millia militum, ipsorum aut

Impediebat impressio alariorum, ne Boii perturbati in ordines redirent.

[ocr errors]

Pugna; cum Gron. Doujat. pugna cum Crev.-2 Successit. Sinistra Gron. Doujat. Crev.-3 Pro orabat, quod vulgo edebatur, jam ab Aldo ex cod. Mogunt. recepta est nostra lectio obtestabatur. Eleganter autem J. F. Gron. pro obtestabatur legendum esse suspicatur obtestatus, ut, deleta post dimicaturos distinctione majore, cum jussit vexillarios signa inferre, cohæreat.' DoeNOTÆ

kAlariis equitibus] Generaliter quidem ala de equitibus dicitur: sed hi alarii opponuntur equitibus legionariis sive Romanis: unde apparet fuisse e sociorum numero, qui in utro

que cornu fuere, soli plerumque in sinistro in dextro vero ad lævum latus equitatus Romani, cujus minor

numerus.

sociorum, sunt amissa, centuriones tres et viginti, præfecti socium quatuor, et M. Genucius et M. Marcius, tribuni militum secundæ legionis.

6. Eodem fere tempore duorum consulum literæ allatæ sunt, L. Cornelii de prælio ad Mutinam cum Boiis facto, et Q. Minucii a Pisis: Comitia suæ sortis esse. Ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde, sine pernicie sociorum et damno rei publicæ, non possit. Si ita videretur Patribus, mitterent ad collegam, ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret : si id facere gravaretur, quod non suæ sortis id negotium esset, se quidem facturum, quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam viderent, ne magis e re publica esset interrregnum iniri,' quam ab se in eo statu relinqui provinciam.' Senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui literas collegæ ad senatum missas deferrent ad eum, et nuntiarent, senatum, ni is ad magistratus surrogandos Romam veniret, potius, quam Q. Minucius a bello integro avocaretur, interregnum iniri passurum.' Missi legati renuntiarunt, L. Cornelium ad magistratus surrogandos Romam venturum.' De literis L. Cornelii, quas scripserat secundum prælium cum Boiis factum, disceptatio in senatu fuit, quia privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat, 'Fortunæ populi Romani

Q. Minucius scribebat sibi sorte obtigisse ut comitiis consularibus præesset.

ring.-4 Turbatos Gron. Doujat. Crev. Mox eæd. sivissent.-5 Moguntino debetur et M. G. et M. M. tribunus. Vulgo aberat M. Genucius; Modius affert et Genucius eques. Kreyssig. habet et M. Genucius, et Q. et M. Marcii. 6 Pro ne magis, quod in cod. Mogunt. reperitur, ceteri codd. omnes apud Hearn. Crev. et Drakenb. constauter servant si magis; quod recte

NOTE

1 Interregnum iniri] Comitia magis. tratuum creandorum a summo magistratu habenda erant, consule, dictatore, aut interrege. Igitur ita occupatis bello consulibus ut non liceret in urbem excurrere, vel creandus

eam in rem erat dictator, vel dicendi interreges, qui post quinque dies summæ potestatis sibi succederent, ut per eorum aliquem comitia haberi possent.

« IndietroContinua »