Immagini della pagina
PDF
ePub

et militum virtuti gratiam habendam, quod res bene gesta esset. Consulis opera et militum aliquantum amissum, et hostium exercitum, cujus delendi oblata fortuna fuerit, elapsum.7 Milites eo plures perisse, quod tardius ex subsidiis, qui laborantibus opem ferrent, successissent. Hostes e manibus emissos, quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset, et persequi fugientes non licuisset.'

7. De ea re nihil temere decerni placuit: ad frequentiores consultatio dilata est.8 m Instabat enim cura alia, quod civitas fœenere laborabat; et quod, cum multis fœnebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent: ita libero fœnere obruebant debitores. Cujus coërcendi cum ratio quæreretur,' diem finiri placuit10 Feralia," quæ proxime fuissent, ut, qui post eam

d Sub nomine alicujus Latini, sive socii alterius, qui legibus Romanis obnoxius non esset, pecuniam civibus crederent.

e Cum quæreretur modus inspiciendi fœnoris, et discernendi nomina ac veros creditores.

f Præfinitus est dies.

Jus diceretur de pecunia quæ mutua data esset post diem Feralium ultimorum,

defendi posse puto.' Doering.-7 Pro elapsum habent non deletum edd. ante Sigon.

8 Delata est edd. ante Gron.-9 Cernendi Gron. Doujat. Crev.-10' Recte rejecta est altera lectio diem inire placuit, quam ex codice suo protulerat Modius.' Doering. Mox pro Feralia in quibusd. codd. legitur fœneralia vel fœne

[blocks in formation]

diem socii civibus Romanis credidissent pecunias, profiterentur, et ex ea die pecuniæ creditæ, quibus debitor vellet legibus, jus creditori diceretur. Inde, postquam professionibus detecta est magnitudo æris alieni, per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate Patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino pecuniæ creditæ jus idem, quod cum civibus Romanis, esset. Hæc in Italia domi militiæque acta. In Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriori Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit; deinde in hyberna" milites deduxit: et per hyemem prælia aliquot, nulla memoria digna, adversus latronum magis, quam hostium, excursiones, vario tamen eventu, nec sine militum jactura, sunt facta. Majores res gestæ a M. Fulvio. Is apud Toletum oppidum cum Vaccais Vettonibusque 12s et Celtiberis

bria.-11 Omnes ante Ald. hybernacula.-12 Vectonibusque præstantiores Mss. et edd. Livii, Cæsaris, Plinii, aliorumque. Sed OverToves dicuntur Græcis, et Vettones in Gruteri Inscr.' Rupert. Vectonibusque omnes præter Rupert.

NOTE

P Quibus debitor vellet legibus] Romanis vel socialibus, si forte fœnebres ejus populi leges ex quo supposititius creditor, minus graves essent debitori: nisi malis fieri potuisse ut conditiones quibus privatus aliquis debitor cum creditore suo contraxisset, leviores essent publicis Romanorum fœnebribus, quod opinor valde rarum.

a Illuciam in Oretanis] Qui Illici pro Illucia sumunt, Contestanos, qui in regno Valentiæ, magna ex parte confundunt cum Oretanis, qui in Castella. Nicol. Sanson in tabula Hispaniæ veteris Titulciam Antonini eandem facit cum Nostri Illucia, ponitque in Carpesiis longe trans Tagum, et interpretatur Illescas, non procul Madrito: sed hæc quoque longius ab Oretanis. Quid si pro Illucia legamus Biatiam, quæ ab Pto

lemæo tribuitur Oretanis, apposita dextræ Bætis ripæ, hodieque Baëça in extremis Andalusiæ finibus?

Apud Toletum oppidum] Ad Tagum fluvium Carpetanorum caput eo tempore, postea Gothorum Hispaniæ regum sedes, hodieque Castellæ novæ regia urbs, ut Burgi Castellæ veteris. Archiepiscopum habet, qui inter totius orbis Christiani præsules vix cniquam divitiis cedit; regni Castellani cancellarius, Hispaniæ primatem se dicit, in cujus umbilico sita hæc civitas: multum de veteri frequentia ipsi decessit ab translata Madritum regia.

s Vettonibusque [Vectonibusque] Vectones seu Vettones Lusitanis proximi ad ortum, et Lusitaniæ contributi, partem provinciæ Legionensis et Extremaduræ complectebantur, ubi Sal

signis collatis dimicavit; exercitum earum gentium fudit fugavitque; regem Hilermum vivum cepit.

8. Cum hæc in Hispania gerebantur," comitiorum jam appetebat dies. Itaque L. Cornelius consul, relicto ad exercitum M. Claudio legato, Romam venit. Is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset, quoque in statu1 provincia esset; questus est cum Patribus conscriptis, quod, tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto, non esset habitus Diis immortalibus honos. Postulavit deinde, ut supplicationem simul triumphumque decernerent. Prius tamen, quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, Literas eodem tempore,' dixit, 'et consulis L. Cornelii ad senatum, et M. Marcelli ad magnam partem senatorum, allatas esse, inter se pugnantes; eoque dilatam esse consultationem, ut præsentibus auctoribus earum literarum disceptaretur. Itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum's secum Romam; cum etiam verius esset, Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum, quam legato. Nunc videri esse amotum de industria, ne ea, quæ scripsisset, præsens diceret, aut argueret coram, et, si quid vani afferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset. Itaque nihil eorum, quæ postularet consul, decernendum in præsentia censere.' Cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicatio decerneretur, triumphantique sibi "7 Urbem invehi liceret; M. et C. Titinii tribuni plebis, se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.

16

9. Censores erant priore anno creati Sex. Ælius Pætus

13 Dum hæc in Hispania agerentur Gron. Donjat. Crev.-14 A se gestis •.quoque statu edd. ante Gron.-15 Mog. duceret eum.-16 Qui ea Gron. Doujat. Crev.-17 Add. in eæd.

NOTE

a gente vetusta Gallorum' nominat.

mantica, Placentia, &c. a Tormesi ac Durio ad Tagum. Lucanus' profugos

et C. Cornelius Cethegus.18 Cornelius lustrum condidit. Censa sunt civium capita centum quadraginta tria millia, septingenta quatuor. Aquæ ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana Urbis inundavit. Circa portam Flumentanam etiam collapsa quædam ruinis sunt; et porta Colimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis de cœlo tactus. Et Ariciæ et 19 Lanuvii et in Aventino lapidibus pluit; et a Capua nuntiatum est, examen vesparum ingens in forum advolasse, et in Martis æde consedisse. Eas collectas cum cura, et igni crematas esse. Horum prodigiorum causa decemviri libros adire jussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est, atque Urbs lustrata. Iisdem diebus ædiculam Victoriæ Virginis,20 prope ædem Victoriæ, M. Porcius Cato dedicavit biennio post, quam vovit. Eodem anno coloniam Latinam in agrum Thurinum triumviri deduxerunt Cn. Manlius Vulso, L. Apustius Fullo, Q. Ælius Tubero, cujus lege deducebatur. Tria millia peditum iere, trecenti equites: numerus exiguus pro copia agri. Dari potuere tricena jugera in pedites, sexagena in equites. Apustio auctore tertia pars agri demta est, quo postea, si vellent, novos colonos ascribere possent. Vicena jugera pedites, quadragena equites acceperunt.

10. In exitu jam annus erat, et ambitio magis, quam unquam alias, exarserat consularibus comitiis. Multi et potentes petebant patricii plebeiique: P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quintius Flamininus, qui classi

18 Cn. Corn. Ceth. edd. ante Sigon. Mox ducenta pro centum conj. Pigh.19 Et del. Gron. Doujat. Crev.-20 Vict. Victricis conj. Ursin.-1 Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

In agrum Thurinum [Ferentinum] Scripti in castrum Ferentinum vel Terentinum. Sigon, non abs re legendum putat, in agrum Thurinum: cujus mentio supra l. XXXIV. c, 53. ubi Q. Ælius Tubero tribunus plebis ex senatus

consulto plebiscitum fecisse dicitur, ut Latinæ duæ coloniæ, una in Bruttios, altera in Thurinum agrum deducerentur, iidemque triumviri deductores nominautur.

2

in Græcia præfuerat, et Cn. Manlius Vulso; hi patricii. Plebeii autem C. Lælius, Cn. Domitius, C. Livius Salinator, M'. Acilius. Sed omnium oculi in Quintium Corneliumque conjecti. Nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. Ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum," duo clarissimi ætatis suæ imperatores. Major gloria in Scipione, et, quo major, eo propior invidiam.3 Quintii recentior, ut qui eo anno triumphasset. Accedebat, quod alter decimum jam prope annum assiduus in oculis hominum fuerat; quæ res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat. In Quintio nova et recentia omnia ad gratiam erant: nihil nec petierat a populo post triumphum, nec adeptus erat: 'pro fratre germano, non patruele, se petere' aiebat; 'pro legato et participe administrati belli. Se terra, fratrem mari, rem gessisse. His obtinuit, ut præferretur candidato, quem Africanus frater' ducebat; quem Cornelia gens, Cornelio consule comitia habente; quem tantum præjudicium senatus, virum e civitate optimum judicatum, qui matrem Idæam Pessinunte venientem in Urbem acciperet. L. Quintius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti.. Adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Lælio

[ocr errors]

2' Pro petebant in edit. Froben. anni 1531. legitur tenebant, et in codd. Lov. 3. Harl. Mead. 1. et Gaertn. apud Drakenb. pendebant; unde, Livium fortasse in unum locum tendebant, scripsisse suspicarer, nisi idem infra quoque c. 24. patricii tres in unum locum petierunt.' Doering. Suspicarer hi pro in, nisi eadem dictio repeteretur inf. cap. 24.' Rupert.-3 Gloria Scipionis propior invidie Gron. Doujat. Crev. Pro et quo major, malit Drak. sed quo major.-4Ante consul excidisse videtur et; forteque leg. hominum, (quæ res facit) et consul ... fuerat.' Rupert.-5 Administrandi Crev.6 Ed. Grut. ult. et seqq. deducebat; quod Gron. Doujat. Crev. Vet. lib.

NOTE

ป Fratres candidatorum] Non tamen eodem gradu ; nam hic P. Scipio non germanus erat, sed patruelis tantom frater Africani: Lucius autem Quintius frater germanus T. Flami

nii.

* His [Is] obtinuit] Alias his obtinuit ; id est, his de causis.

▾ Africanus frater] Nempe patruelis, ut dixi.

A. U. C. 561.

« IndietroContinua »