Immagini della pagina
PDF
ePub

niteretur, Africanus valuit. Postero die prætores creati L. Scribonius Libo, M. Fulvius Centumalus, A. Atilius Serranus, M. Bæbius Tamphilus, L. Valerius Tappo, Q. Salonius Sarra. Ædilitas insignis eo anno fuit M. Æmilii Lepidi et L. Æmilii Paulli.9 Multos pecuarios damnarunt: ex ea pecunia clypea inaurata in fastigio Jovis ædis posuerunt. Porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adjecto; alteram a porta Fontinali’ ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.

11. Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat. Extremo ejus anni bis in magnum periculum res adducta est. Nam et castra consulis oppugnata, ægre sunt defensa; et non ita multo post, per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. Qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. Et ab " tergo fauces saltus occupatæ a parte hostium erant, Caudinæque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis, obversabatur. Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. Eorum præfectus consuli pollicetur, 'Se parte, utra vellet, cum suis erapturum. Tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset. In eos se impetum facturum, et nihil prius quam flammam tectis injecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, et discurrere ad opem ferendam suis.' Collaudatom eum consul spe præmiorum onerat. Numidæ equos conscendunt, et obequitare stationibus hos

apud Sigon. fraterque ducebant.--7 Centimalus ... Seranus ... Pamphilus edd. ante Sigon.—8 Tuppus Gron. Doujat. Crev.–9 Voss. M. Lepidi Æmilii et P. Æmilii Paulli. Suspicor fuisse M. Lepidi et L. Paulli Amiliorum. Sic certe solet Livius. J. F. Gron.

10 'Post consul excidit sed, ant potius more Livii per åo úvõetov omissum. Illud saspicabatur Gron. hoc Drak? Rupert.--11 A Gron. Doujat. Crev.-

NOTÆ 2 Alteram a porta Fontinali] Priscis Vel eadem fuit cum Triumphali, vel temporibus Fontinalis dicta fuit por non multum ab ea distans. Fontinalia la trans Tiberim, quæ postea Septi. porro in genere dicuntur fontium samiana versiis Vaticanuin campum. cra, it notat Sextus Pompeius.

tium, neminem lacessentes, coeperunt. Nihil primo aspecta contemtius. Equi hominesque paululi et graciles; discinctus et inermis eques, præterquam quod jacula secum portat; equi sine frænis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. Hunc contemtum de industria augentes, labi" ex equis, et per ludibrium spectaculo esse. Itaque, qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, jam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidæ adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi; velat quos impotentes regendi equi invitos efferrent.13 Postremo subditis calcaribus inter medias stationes 14 hostium erupere, et, in agrum latiorem evecti, omnia propinqua viæ tecta incendunt. Proximo deinde vico ipferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant. Fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. Itaque sine consilio, sine imperio, pro se quisque currere ad sua tutanda ;'s momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul, quo intenderat, pervenit.

12. Sed neque Boii, neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti 16 erant Romanis, quam Ætolorum gens. Ii post deportatos ex Græcia exercitus primo in spe fuerant, et Antiochum in vacuam Europæ possessionem venturum, nec Philippum, aut Nabin quieturos. Ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. Ibi Thoas prætor eorum, conquestus injurias Romanorum statumque Ætoliæ, quod omnium Græciæ gentium civitatiumque in

12 Forte leg. Hunc contemtum ut de i, augerent, et labi cet.' Rupert.13 Velut impotentes regendi equos invitos edd. ante Gron. qui pro efferrent conj. auferrent.–14 · Per medias edd. ante Drak. per intermissas st. h. conj. Oudend. ad Frontin. prob. Duk.' Rupert. Per medias Gron. Donjat. Crev.15 Tuenda Gron. Crev.

16 ‘lta omnes fere Mss. forte et Mog. probb. Gron. Duk. et Cort. ad Sal. lust. Cat. Hinc illud recepi pro vulg. tam inimici infestique ; quod tamen firmari potest.' Rupert. 'In cod. Lov. 6. apud Drakenb. et Victor, apud Crev. post tum additur tunc; rectius fortasse tum.' Doeriug. Tam inimici

honoratissimi post eam victoriam essent, cujus causa ipsi fuissent,': legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum tentarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. Damocritus ad Nabin, Nicander ad Philippum, Dicæarchus frater prætoris ad Antiochum est missus. Tyranno Lacedæmonio Damocritus, 'ademtis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem,' dicere. Inde militem, inde naves navalesque socios habuisse. Inclusum suis prope muris Achæos videre dominantes in Peloponneso. Nunquam habiturum recuperandi sua occasionem,'7 si eam, quæ tum esset, prætermisisset. Nullum exercitum Romanum in Græcia esse; nec propter Gythium, aut maritimos alios Laconas, dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones in Græciam rursus 18 transmittant.' Hæc ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum in Græciam Antiochus trajecisset, conscientia violatæ per sociorum injurias Romanæ amicitiæ, conjungeret se cum Antiocho.19 Et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat. Erat etiam major orationi materia, quo ex altiore fastigio rex, quam tyrannus, detractus erat, quoque plures ademtæ res. Ad hoc vetusta regum Macedoniæ fama, peragratusque orbis terrarum victoriis ejus gentis referebatur. 'Et tutum vel incepto,20 vel eventu se consilium afferre. Nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transierit in Græciam, suadere; et, qui sine Antiocho adversus Romanos Ætolosque tam diu sustinuerit bellum, ei, adjuncto Antiocho, sociis Ætolis, qui tum graviores hostes, quam Ro

infestique omnes edd. præter Rupert.-17 «Gron. conj. n. h. suam occ. deleto Foc, recuperandi, quod a Voss. Ms. abest, et interpositum videri potest ex verbis extremis hujus cap. Idem Gron. nec non Duk. et Crev. mox ad prop. ter ante Gythium delendum pntabant. Forte leg. nec profecto Gythium cet.' Ropert.--18 Rursum Gron. Donjat. Crev.-19 Hoc Aldo debetur. Nam And. Romæ, Med. Tarvis. et bis Venetiis dederunt, Ronæ amicitias junge. rent cum Antiocho. All. Mss. aliter. J. F. Gron. tentat conscientia riolate per sociorum injurius Romanæ, (sc. amicitiæ) amicitiam jungeret cum Antiocho. -20 Conj. inceptu Ant. Periz, et Bauer.

NOTÆ * Cujus causa ipsi fuissent] Quod Græciam quasi induxissent. fædere com Romanis inito eos in

mani, fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos nos posse ? Adjiciebat de dace Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset, quam quot superessent. Hæc Philippo Nicander. Alia Dicæarchus Antiocho, et omnium primum, prædam de Philippo Romanorum esse' dicere, 'victoriam Ætolorum, et aditum in Græciam Romanis nullos alios, quam Ætolos, dedisse ; et ad vincendum vires eosdem præbuisse.' Deinde quantas peditum equitumque copias præbituri Antiocho ad bellum essent; quæ loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. Tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur : ‘paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem recuperandi ea, quæ bello amisissent, arrepturos.' Ita per totum simul orbem terrarum Ætoli Romanis concitabant bellum. Reges tamen aut non moti, aut tardius moti sunt.

13. Nabis extemplo circa omnes vicos maritimos dimisit, ad seditiones in iis miscendas; et alios principumi donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achæis omnium maritimorum Laconum' tuendorum a T. Quintio cura mandata erat. Itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, qui admonerent fæderis eum Romani, denuntiarentque, ne pacem, quam tantopere petisset, turbaret; et auxilia ad Gythium, quod jam oppugnabatur a tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos miserunt. Antiochus rex, ea hyeme Raphiæ 3 in Phænice Ptolemæo regi Ægypti filia

A Dicebat Dicæurchus Antiocho Romanos Philippi, communibus armis devicti, spolia cepisse, licet victoria per Etolos esset reportata.

Spartanorum primores.

i

1 In quibnsd. vett. codd. legitur locorum; in Lov. 3. apud Drak. latronum. Mox ab pro a Gron. Donjat. Crev.-2 Td miserunt, quia sub fine totius periodi idem repetitur, ut snpervacuum et putide inculcatum, delendum pnitabat Crevjerios.' Doering.-3 Vett. librr. in hujus oppidi nomine admodnm variant. In margine edit. Venet. anni 1495. propositæ fuerunt lectiones Raphaneæ et Raphiæ, quarum posteriorem receperunt Moguntini.' Doering:

NOTE Raphiæ in Phænice] Raphiam assignat, Plinius Idumeæ, Strabo cum Rhinocoluræ proximam, urbem Syriæ Nostro Phæniciæ : proprie tamen ad Ægypti confinia, Ptol. Samariæ Palæstinæ urbs fuit.

in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam,a Tauro monte superato,o extremo jam hyemis Ephesum pervenit: inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam & ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid, absente se, ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam 4 h incolunt, oppugnandos est profectus. Eo tempore legati Romani P. Sulpicius et. P. Villius, qui ad Antiocham

4 Vid. Not. Delph. inf. Sindam emend. Jac. Gron.-5 Et del. Gron. Dog.

NOTÆ Filia in matrimonium data] Pro- pellationibus. lemænm v. Epiphanem cognomine, f Antiocho filio) Duo fuere Antio. Antiochas sibi reconciliavit, filia Cle- chi Magni eodem nomine filii : hic opatra in matrimonium data, et velut prior natn, qui ex voluntate patris in dotem redditis Cælesyria, Phæ- sororem Laodicen uxorem duxerat, nice, ac Judæa. Mater fuit hæc Cle. ejusdem jussu brevi post necatus opatra Ptolemæorum Philopatoris et est, ut videbimus cap. 15. Alter Physconis.

fuit cognomento Epiphanes, qui in Sy. & Per Ciliciam] Cilicia a Cilice, ut ria regnavit post Seleucum Philopavolunt dicta, Agenoris filio, Phænicis torem fratrem natu maximum. fratre ; regio est Asiæ Minoris, mari 8 In Syriam] Duplicem habet acsno sejancta ab insula Cypro, reliqnis ceptionem nomen Syriæ : et late lateribus, Tanro monte cincta, quo a quidem sumta Pbæniciam et Palæs. Pamphylia et Pisidia distinguebatur tinam cum Syria proprie dicta come ad occidentem, a Cappadocia et mi- plectitur; atqne Orientis appellatione nori Armenia ad septemtrionem, a sub Romano imperio fere intelligeSyria versus orientem. Dividebatur batur. At Syria magis proprie dicta, in campestrem, quæ ad ortum, et continebat Syriam strictissime sumTrachæam sive asperam, quæ ad oc tam, (ubi Antiochia,) Cælesyriam, casum. Capnt urbium Tarsus fuit: sive Syriam cavam, Decapolim, Cohodie sub Turcis Caramania stricte magenen et Palmyrenen, aliaque misomto nomine vocatur.

norum regionum vocabula: a mari e Tauro monte superato) Maximos Phænicio seu Syriaco ad Euphratem Asiæ mops Taurus a Lycia Minoris protensa. Hodie Christianis Soria, Asiæ provincia ad extremos versus Persis Suristan, Turcis dominantibus orientem Seres protenditur, varios. et Arabibus incolis Scham, tracto que hinc inde per totam Asiam ra nomine ab urbe Damasco: primaria mos spargit diversis nominibus. In tamen civitas habetur Alepum, orienCilicia proprie Taurus ; in Armenia talibus Chalab, quæ veterum, non Minore Antitaarns; in Syria Amanus; Berrbæa, nec Hierapolis, sed Chain Armenia Majore Gordiæus ; in lybon ; ut nomen ipsum demonstrat, ejusdem et Mesopotamiæ confinio extra regimen Arabico more proNiphates; in Iberia et Albania Cau. puntiatum; est enim Chalebon: inde casus ; in Bactriana Paropamisus; olim vivum Chalybonites. in Scythia Imaas; aliisque alibi ap

« IndietroContinua »