Immagini della pagina
PDF
ePub

niteretur, Africanus valuit. Postero die prætores creati L. Scribonius Libo, M. Fulvius Centumalus, A. Atilius Serranus, M. Bæbius Tamphilus,7 L. Valerius Tappo,8 Q. Salonius Sarra. Edilitas insignis eo anno fuit M. Æmilii Lepidi et L. Æmilii Paulli.9 Multos pecuarios damnarunt: ex ea pecunia clypea inaurata in fastigio Jovis ædis posuerunt. Porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adjecto; alteram a porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.

11. Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat. Extremo ejus anni bis in magnum periculum res adducta est. Nam et castra consulis oppugnata, ægre sunt defensa ; et non ita multo post, per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. Qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. Et ab " tergo fauces saltus occupatæ a parte hostium erant, Caudinæque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis, obversabatur. Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. Eorum præfectus consuli pollicetur, Se parte, utra vellet, cum suis erupturum. Tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset. In eos se impetum facturum, et nihil prius quam flammam tectis injecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, et discurrere ad opem ferendam suis.' Collaudatum eum consul spe præmiorum onerat. Numidæ equos conscendunt, et obequitare stationibus hos

apud Sigon. fraterque ducebant.—-7 Centimalus ... Seranus... Pamphilus edd. ante Sigon.-8 Tuppus Gron. Doujat. Crev.-9 'Voss. M. Lepidi Æmilii et P. Æmilii Paulli. Suspicor fuisse M. Lepidi et L. Paulli Æmiliorum. Sic certe solet Livius.' J. F. Gron.

10 Post consul excidit sed, ant potius more Livii per aσúvderov omissum. Illud suspicabatur Gron. hoc Drak!' Rupert.-11 A Gron. Doujat. Crev.—

NOTE

2 Alteram a porta Fontinali] Priscis Vel eadem fuit cum Triumphali, vel temporibus Fontinalis dicta fuit por1a trans Tiberim, quæ postea Septimiana versus Vaticanum campum.

non multum ab ea distans. Fontinalia porro in genere dicuntur fontium sacra, ut notat Sextus Pompeius.

tium, neminem lacessentes, coeperunt. Nihil primo aspectu contemtius. Equi hominesque paululi et graciles; discinctus et inermis eques, præterquam quod jacula secum portat; equi sine frænis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. Hunc contemtum de industria augentes, labi" ex equis, et per ludibrium spectaculo esse. Itaque, qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, jam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidæ adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi; velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent." Postremo subditis calcaribus inter medias stationes 14 hostium erupere, et, in agrum latiorem evecti, omnia propinqua viæ tecta incendunt. Proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant. Fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. Itaque sine consilio, sine imperio, pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul, quo intenderat, pervenit.

12. Sed neque Boii, neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti 16 erant Romanis, quam Ætolorum gens. Ii post deportatos ex Græcia exercitus primo in spe fuerant, et Antiochum in vacuam Europa possessionem venturum, nec Philippum, aut Nabin quieturos. Ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consiJia, concilium Naupactum indixerunt. Ibi Thoas prætor eorum, conquestus injurias Romanorum statumque Ætoliæ, quod omnium Græciæ gentium civitatiumque in

[ocr errors]

12 Forte leg. Hunc contemtum ut de i. augerent, et labi cet.' Rupert.13 Velut impotentes regendi equos invitos edd. ante Gron. qui pro efferrent conj. auferrent.-14 Per medias edd. ante Drak. per intermissas st. h. conj. Oudend. ad Frontin. prob. Duk.' Rupert. Per medias Gron. Donjat. Crev.— 15 Tuenda Gron. Crev.

16 Ita omnes fere Mss. forte et Mog. probb. Gron. Duk. et Cort. ad SalInst. Cat. Hinc illud recepi pro vulg. tam inimici infestique; quod tamen firmari potest.' Rupert. In cod. Lov. 6. apud Drakenb. et Victor. apud Crev. post tum additur tunc; rectius fortasse tum.' Doering. Tam inimici

[ocr errors]

honoratissimi post cam victoriam essent, cujus causa ipsi fuissent,' legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum tentarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. Damocritus ad Nabin, Nicander ad Philippum, Dicæarchus frater prætoris ad Antiochum est missus. Tyranno Lacedæmonio Damocritus, ' ademtis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem,' dicere. 'Inde militem, inde naves navalesque socios habuisse. Inclusum suis prope muris Achæos videre dominantes in Peloponneso. Nunquam habiturum recuperandi sua occasionem," si eam, quæ tum esset, prætermisisset. Nullum exercitum Romanum in Græcia esse; nec propter Gythium, aut maritimos alios Laconas, dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones in Græciam rursus 18 transmittant.' Hæc ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum in Græciam Antiochus trajecisset, conscientia violatæ per sociorum injurias Romanæ amicitiæ, conjungeret se cum Antiocho. Et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat. Erat etiam major orationi materia, quo ex altiore fastigio rex, quam tyrannus, detractus erat, quoque plures ademtæ res. Ad hoc vetusta regum Macedoniæ fama, peragratusque orbis terrarum victoriis ejus gentis referebatur. Et tutum vel incepto,20 vel eventu se consilium afferre. Nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transierit in Græciam, suadere; et, qui sine Antiocho adversus Romanos Ætolosque tam diu sustinuerit bellum, ei, adjuncto Antiocho, sociis Ætolis, qui tum graviores hostes, quam Ro

infestique omnes edd. præter Rupert.-17 Gron. conj. n. h. suam occ. deleto voc, recuperandi, quod a Voss. Ms. abest, et interpositum videri potest ex verbis extremis hujus cap. Idem Gron. nec non Duk. et Crev. mox rò prop. ter ante Gythium delendum putabant. Forte leg. nec profecto Gythium cet.' Rupert.-18 Rursum Gron. Doujat. Crev.-19 Hoc Aldo debetur. Nam And. Romæ, Med. Tarvis. et bis Venetiis dederunt, Roma amicitias jungerent cum Antiocho. All. Mss. aliter. J. F. Gron. tentat conscientia violate per sociorum injurias Romanæ, (sc. amicitiæ) amicitiam jungeret cum Antiocho. -20 Conj. inceptu Ant. Periz. et Bauer.

NOTE

a Cujus causa ipsi fuissent] Quod fœdere cum Romanis inito eos in

Græciam quasi induxissent.

mani, fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos nos posse?' Adjiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset, quam quot superessent. Hæc Philippo Nicander. Alia Dicæarchus Antiocho, et omnium primum, 'prædam de Philippo Romanorum esse' dicere, 'victoriam Ætolorum," et aditum in Græciam Romanis nullos alios, quam Ætolos, dedisse ; et ad vincendum vires eosdem præbuisse.' Deinde quantas peditum equitumque copias præbituri Antiocho ad bellum essent; quæ loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. Tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: 'paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem recuperandi ea, quæ bello amisissent, arrepturos.' Ita per totum simul orbem terrarum Ætoli Romanis concitabant bellum. Reges tamen aut non moti, aut tardius moti sunt.

13. Nabis extemplo circa omnes vicos maritimos dimisit, ad seditiones in iis miscendas; et alios principum ' donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achæis omnium maritimorum Laconum' tuendorum a T. Quintio cura mandata erat. Itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt,2 qui admonerent fœderis eum Romani, denuntiarentque, ne pacem, quam tantopere petisset, turbaret; et auxilia ad Gythium, quod jam oppugnabatur a tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos miserunt. Antiochus rex, ea hyeme Raphiæ in Phoenice Ptolemæo regi Ægypti filia

b

Dicebat Dicæarchus Antiocho Romanos Philippi, communibus armis devicti, spolia cepisse, licet victoria per Ætolos esset reportata. iSpartanorum primores.

1 In quibusd. vett. codd. legitur locorum; in Lov. 3. apud Drak. latronum. Mox ab pro a Gron. Doujat. Crev.-2 Td miserunt, quia sub fine totius periodi idem repetitur, ut supervacuum et putide inculcatum, delendum putabat Crevierius.' Doering.-3 Vett. librr. in hujus oppidi nomine admodum variant. In margine edit. Venet. anni 1495. propositæ fuerunt lectiones Raphaneæ et Raphie, quarum posteriorem receperunt Moguntini.' Doering.— NOTE

b Raphia in Phanice] Raphiam Rhinocoluræ proximam, urbem Syriæ ad Ægypti confinia, Ptol. Samariæ

assignat, Plinius Idumeæ, Strabo cum Nostro Phoenicia proprie tamen Palæstinæ urbs fuit.

d

C

in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam, Tauro monte superato, extremo jam hyemis Ephesum pervenit: inde principio veris, Antiocho filio' misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid, absente se, ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam 4 h incolunt, oppugnandos est profectus. Eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum

4 Vid. Not. Delph. inf. Sindam emend. Jac. Gron.-5 Et del. Gron. Dou NOTE

e Filia in matrimonium data] Ptolemæum v. Epiphanem cognomine, Antiochus sibi reconciliavit, filia Cleopatra in matrimonium data, et velut in dotem redditis Colesyria, Phœnice, ac Judæa. Mater fuit hæc Cleopatra Ptolemæorum Philopatoris et Physconis.

Per Ciliciam] Cilicia a Cilice, ut volunt dicta, Agenoris filio, Phoenicis fratre; regio est Asia Minoris, mari sno sejuncta ab insula Cypro, reliquis lateribus, Tanro monte cincta, quo a Pamphylia et Pisidia distinguebatur ad occidentem, a Cappadocia et minori Armenia ad septemtrionem, a Syria versus orientem. Dividebatur in campestrem, quæ ad ortum, et Trachæam sive asperam, quæ ad occasum. Caput urbium Tarsus fuit: hodie sub Turcis Caramania stricte sumto nomine vocatur.

e Tauro monte superato] Maximus Asiæ mons Taurus a Lycia Minoris Asiæ provincia ad extremos versus orientem Seres protenditur, variosque hinc inde per totam Asiam ramos spargit diversis nominibus. In Cilicia proprie Taurus; in Armenia Minore Antitaurus ; in Syria Amanus; in Armenia Majore Gordiæus; in ejusdem et Mesopotamiæ confinio Niphates; in Iberia et Albania Caucasus; in Bactriana Paropamisus; in Scythia Imaus; aliisque alibi ap

pellationibus.

Antiocho filio] Duo fuere Antiochi Magni eodem nomine filii: hic prior natu, qui ex voluntate patris sororem Laodicen uxorem duxerat, ejusdem jussu brevi post necatus est, ut videbimus cap. 15. Alter fuit cognomento Epiphanes, qui in Syria regnavit post Seleucum Philopatorem fratrem natu maximum.

In Syriam] Duplicem habet acceptionem nomen Syriæ et late quidem sumta Phoeniciam et Palæs tinam cum Syria proprie dicta com, plectitur ; atque Orientis appellatione sub Romano imperio fere intelligebatur. At Syria magis proprie dicta, continebat Syriam strictissime sumtam, (ubi Antiochia,) Colesyriam, sive Syriam cavam, Decapolim, Comagenen et Palmyrenen, aliaque minorum regionum vocabula: a mari Phoenicio seu Syriaco ad Euphratem protensa. Hodie Christianis Soria, Persis Suristan, Turcis dominantibus et Arabibus incolis Scham, tracto nomine ab urbe Damasco: primaria tamen civitas habetur Alepum, orien talibus Chalab, quæ veterum, non Berrhæa, nec Hierapolis, sed Chalybon; ut nomen ipsum demonstrat, extra regimen Arabico more pronuntiatum; est enim Chalebon: inde olim vinum Chalybonites.

« IndietroContinua »