Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

(sicut ante dictum est) missi erant, jussi prius Eumenem adire, Elæam venere; inde Pergamum (ibi regia Eumenis fuit) escenderunt. Cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens; eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore, quam Philippus fuisset, et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, multa illi detracta sibi accessura; ut facile deinde se ab eo sine ullo Romano auxilio tueri posset. Etiam, si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire, quam solum aut imperium pati Antiochi, aut abnuentem vi atque armis cogi. Ob hæc, quantum auctoritate, quantum consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.

14. Sulpicius æger Pergami substitit. Villius, cum Pisidiæ bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam, ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, sæpe congrederetur; ut animum ejus et tentaret, si qua posset, et metum demeret periculi ei quicquam ab Romanis esse. His colloquiis aliud quidem actum nihil est: secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea

jat. Crev.-6 Plurimi Mss. et edd. antt. descenderunt: quidam ascenderunt, prob. Gelen. quia ad mediterranea ascendatur. Pro ibi quidam Mss. et edd. ante Ald. ubi.' Rupert. Ascenderunt Gron. Doujat. Crev.

7' Vox profectus deest in plurimis codd. apud Drak. unde is legendum fortasse suspicatur Ephesi dum paucos moratur dies.' Doering.-8 Alterum est

NOTE

Ad Pisidas, qui circa Sidam] Asiæ Minoris regio fuit Pisidia, Pamphyliæ finibus apud auctores non paucos comprehensa. Horum urbs e præcipuis Selge: unde Gelenius, cum in veteribus libris scriptum esset qui circa Sicam, vel Sitam, correxerat hic qui circa Selgam: sed Glar. legere maluit qui circa Sidam. Et fuit Sida urbs Pamphyliæ maritima, vicina Pisidiæ, non procul ostio Eurymedontis; cujus loco Moletius et The

vetus Scandalor hodie ponunt. Ab hac urbe cognominatus Antiochus Sidetes.

i Elæam venere] Majoris Mysiæ (quæ Asiæ Minoris regio) urbs Elæa, non procul ostio Caici ad sinum Elæaticum ex ea dictum, e regione Mity. lenes, quæ urbs Lesbi insulæ : a Ptolemæo tribuitur Æolidi, diciturque Pergami navale, inter Pitanen et Myrinam vulgo hodie, ut volunt, l'Alea.

[ocr errors]

k

regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret. Claudius, secutus Græcos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eumque Ephesi collocutum cum Hannibale. Et sermonem etiam unum refert, quo quærenti Africano, 'quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet?' respondisse, Alexandrum Macedonum regem; quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset, quodque oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.'" Quærenti deinde, quem secundum poneret?' 'Pyrrhum,' dixisse. Castra metari primum docuisse. Ad hoc neminem elegantius loca cepisse, præsidia disposuisse;" artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicæ gentes regis externi, quam populi Romani, tamdiu principis in ea terra, imperium esse mallent.' Exequenti, 'quem tertium duceret?' haud dubie 'semet ipsum' dixisse. Tum risum obortum Scipioni, et subjecisse: "3 ' quidnam tu diceres, si me vicisses?' Tum me vero,' inquit, et ante Alexandrum, et ante Pyrrhum, et ante omnes alios imperatores esse.' Et perplexum Punico astu responsum, et improvisum 14 assentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inestimabilem secrevisset.

[ocr errors]

15. Villius ab Epheso Apameam processit." Eo et An

dele; Gron. Forte et leg. effectum tumen.' Rupert. Repetitio Toû est loquendi generi Liviano haud repugnat. Nec placere potest tum, quod pro est in cod. Lov. 16. apud Drakenb. et in Vict. apud Crev. exhibetur.' Doering.-9 Respondisset edd. ante Sigon.-10 Ultimas add. Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.-11 Victoriis peragrasset conj. Crev.-12 Malit Rupert. et aciem disp.-13 In Lov. 2. apud Drakenb. et in editt. Sigonii legitur, Tum risu oborto Scipionem subjecisse; et sane sic bene orationis æqualitati consultum est.' Doering.-14 Apud Frob. et all. Tò improvisum omissum.

[ocr errors]

NOTE

* Græcos Acilianos libros] Annaliam C. Acilii meminit Plutarchus in Romulo: eos e Græco in Latinum sermonem Claudius Quadrigarius vertit, Livio teste lib. xxv. cap. 39.

1 Tum me vero, inquit, et ante Alexandrum] Eadem habes apud Appianum in Syriacis, et Plutarchum. Delph. et Var. Clas.

m Apameam processit] Plures fuere Apameæ a Seleuco Nicatore conditæ in Asia, de nomine prioris uxoris. Hæc, cognomine Cibotos, quæ vox Græce arcam significat, antea Celanæ dicebatur, ad Marsiam fluvium sita, qui in Mæandrum fluit, in ea Phrygiæ magnæ parte quam Combus

Livius.

9 H

tiochus, audito Romanorum legatorum adventu, occurrit. Apameæ congressis disceptatio eadem ferme fuit, quæ Romæ inter Quintium et legatos regis fuerat. Mors nuntiata Antiochi, filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit colloquia. Magnus luctus in regia fuit, magnumque ejus juvenis desiderium. Id enim jam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni justique regis in eo indolem fuisse appareret. Quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors ejus suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suæ patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. Eam quoque causam clandestino facinori adjiciebant, quod, cum 15 Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret,16 non habuisset. Magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit; legatusque Romanus, ne alieno tempore incommodus obversaretur, Pergamum concessit. Rex Ephesum, omisso, quod inchoaverat, bello, rediit. Ibi, per luctum regia clausa, cum Minione quodam, qui princeps amicorum ejus erat, secreta consilia agitavit. Minio, ignarus omnium externorum viresque æstimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superi

0

15 'In Thuan. non reperitur rò cum. Sed et postea habuisse non habuisset, et videtur elegantius.' Jac. Gron.-16 Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

tam appellabant, inter Laodiceas duas, eam quæ ad Mæandrum in Caria, et eam quæ Combusta dicebatur: hodie Apasmis.

■ Quam similem daret sedem] Etsi Antiochi Enthei tempore Theodotus Bactrianam, eoque mortuo Arsaces et Tiridates Parthiam Seleucidarum imperio exemissent: hic tamen Antiochus præter Syriam, Asiæ quoque Minoris magnam partem, et cum Babylonia Mediam ac Persidem obtinuit; et Media ac Persis procul ab

Antiochia ejus regia sedem idoneam Antiocho huic filio præbere potuissent: unde hæc interficiendi filii causa minus idonea videri potest.

• Honore eum quoque ablegaret] Honore hic idem est ac per speciem honoris; atque in scriptis sic legitur. Sigon. et Gelen. scribendum censuere, per honorem, quod minus Latine dici eis videretur, honore eum ablegare; id tamen defendit Gron. 1v. Observ. 16. P Ex rebus in Syria aut Asia gestis] Antiochus Magni cognomine diceba

orem esse Antiochum, quod nihil æqui postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. Fugienti regi disceptationem cum legatis, seu jam experto eam minus prosperam, seu moerore recenti confuso, professus Minio, se, quæ pro causa essent, dicturum, persuasit, ut a Pergamo arcesserentur legati.

16. Jam convaluerat Sulpicius: itaque ambo Ephesum venerunt. Rex a Minione excusatus, et absente eo res agi cœpta est. Ibi præparata oratione Minio, 'Specioso titulo,' inquit, uti vos, Romani, Græcarum civitatium liberandarum video: sed facta vestra orationi non conveniunt; et aliud Antiocho juris statuistis," alio ipsi utimini. Qui enim magis Smyrnæi Lampsacenique Græci sunt, quam Neapolitani et Rhegini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex fœdere exigitis? Cur Syracusas atque in alias Siciliæ Græcas urbes prætorem quotannis, cum imperio et virgis et securibus, mittitis? Nihil aliud profecto dicatis, quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. Eandem de Smyrna et Lampsaco civitatibusque, quæ Ioniæ aut Æolidis sunt, causam ab Antiocho accipite. Bello superatas a majoribus, et stipendiarias ac vectigales factas, in antiquum jus repetit. Itaque ad hæc ei responderi velim, si ex æquo disceptatur, et non belli causa quæritur.' Ad ea Sulpicius, 'Fecit verecunde,' inquit, 'Antiochus, qui, si alia pro causa ejus non erant, quæ dicerentur, quemlibet ista, quam se, dicere maluit. Quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti, causa? Ab Rheginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore juris, semper 18 usurpato, nunquam intermisso, quæ

17 Malit Jac. Gron. statuitis.-18 Juris semper sine distinc. Gron. Doujat.

NOTE

tur, non immerito: nam et rebellantes Achæum Sardibus in Asia Minori, Molonem et Alexandrum fratres in Media et Perside trans Tigrim bello

ad necem adegerat, iisque commissas ceperat provincias, et adversus Parthos atque Ægyptios prospere pugnaverat, erepta Cilicia, Colesyria,

ex fœdere debent, exigimus. Potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium quenquam fœdus mutaverunt,' sic Asiæ civitates, ut semel venerunt in majorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolemæi fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? Nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, jus post tot sæcula asserendi eos in servitutem faciet; 20 quid abest, quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberavimus' Græciam, et repetant posteri ejus Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thessalorum totam gentem? Sed quid ego causam civitatium ago, quam, ipsis agentibus, et nos et regem ipsum cognoscere æquius est?'

17. Vocari deinde civitatium legationes jussit, præparatas jam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. Admissi plures, dum suas quisque nunc querelas, nunc postulationes inserit, et æqua iniquis miscent,2 e disceptatione altercationem fecerunt. Itaque, neque remissa ulla re, neque impetrata, æque ac venerant, omnium incerti legati Romam redierunt. Rex, dimissis iis, consilium de bello Romano habuit. Ibi alius alio ferocius; quia, quo quisque asperius adversus Romanos locutus esset, eo spes gratiæ major erat. Alius superbiam 3 postulatorum incre

Crev.-19 Mutaverint omnes edd. præter Rupert. qui mutaverunt recepit ex Ms. Gaertn. et emend. Duk. Mox et post sic add. Gron. Doujat. Crev.— 20 Facit eæd.-1 'Malim liberarimus: sed enim plurima sic mutanda sunt, ut paulo ante ut semel venerint, et c. 17. extr. cum petierint vel peterent.' Bauer.

[ocr errors]

2 Legere possis ingerit, sc. regi ejusve legato, ut 111. 68. expostulationes legit Drak. et mox et aqua iniquis miscent pro vulg. æqua iniquis miscentes. Illud certe non placet: nam et expostulationes idem significant, quod querelæ, et in seqq. neque remissa ulla re, neque impetrata, prius manifesto querelas, posterius, etsi per chiasmum, respicit postulationes.' Bauer. Recte, opinor: sed ad inserit e seqq. intell. disceptationi.' Rupert. Æqua iniquis miscentes Gron. Donjat. Crev. Nunc expostulationes inserit, et aq. iniq. misc. Doer. Kreyssig. 3 Minus placet interpunctio Drak. Ibi alius alio ferocius (quia

NOTE

Judæa, aliisque provinciis. Itaque non tantum in Syria et in Asia Mi

nori, sed etiam in Asia magna egregium se ducem hactenus gesserat.

« IndietroContinua »