Immagini della pagina
PDF
ePub

pare, tanquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asiæ regum, imponentium leges. Quanquam Nabidi tamen dominationem in patriam suam et patriam Lacedæmonem¶ remissam. Antiocho si Smyrna et Lampsacus imperata faciant, indignum videri.' Alii, 'parvas et vix dictu dignas belli causas tanto regi eas civitates esse; sed initium semper a parvis injusta imperandi fieri: 4' nisi crederent, Persas, cum aquam terramque ab Lacedæmoniis petierunt, gleba terræ et haustu aquæ eguisse. Per similem tentationem Romanis de duabus civitatibus agi; et alias civitates, simul duas jugum exuisse vidissent, ad liberatorem populum defecturas. Si non libertas servitute potior sit, tamen omni præsenti statu spem cuique novandi res suas blandiorem esse.'

18. Alexander Acarnan in consilio erat, Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi; et, tanquam peritus Græciæ, nec ignarus Romanorum, in eum gradum amicitiæ regis, ut consiliis quoque

... major erat) alius superbiam cet. ut vox alius ante superbiam vel delenda sit, vel propter hyperbaton sive alia interposita perspicuitatis causa repetita.' Rupert. Eadem apud Doer. et Kreyssig. interpunctio quæ apud Drak.— 4 Vid. Not. Delph. inf. Semper per jus injusta impetrandi fieri Gron. Impetrandi et habet Doujat.-5 Non opus est, ut cum J. F. Gron. præpositio ar Romanis præponatur. Mox pro et alias malit Crev. sed alias; sed bene se habet et pro etiam.' Doering. Åt alias vel sed alias tentat Rupert. 6 Concilio Gron. Doujat. Crev. Mox, alii Philippo offerunt. Utrumque

NOTE

Et patriam Lacedæmonem] Rem auget hæc repetitio et nominis expressio, quod indignum videatur Lacedæmonem, quæ libertatis adeo semper studiosa fuerit, tyranno addic

tam.

* Sed initium semper a parvis injusta imperandi [impetrandi] fieri] In Reg. majori est, parvis injusta imperandi, et in alio Reg. qui Naudæi fuit, injusta impetrandi, ubi a 2da manu inter lineas inserta est litera a, ut sit initium semper a parvis, &c. quemadmodum legebat Ruben, cum vulgo in editis

esset initium semper per jus injusta impetrandi. Tolerari potest Naudæana scriptura, etiam sine præpositione, ut initium injusta et magna impetrandi fiat petitis atque impetratis parvis rebus.

• Gleba terra et haustu aquæ] Alind volebat postulatum Persarum a quam terramque petentium : his quippe nominibus significabatur confessio subjectionis; quemadmodum cum quis herbam porrigere proverbio dicitur, quod victoriæ agnitæ symbolum habebatur.

arcanis interesset, acceptus erat." Is, tanquam non, utrum bellandum esset, nec ne, consuleretur, sed ubi et qua ratione bellum gereretur, Victoriam se haud dubiam proponere animo' affirmabat, 'si in Europam transisset rex, et in aliqua Græciæ parte sedem bello cepisset. Jam primum Ætolos, qui umbilicum Græciæ incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quæque belli paratos. In duobus velut cornibus Græciæ Nabin a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedæmoniis muris inclusissent; a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum. Nosse se spiritus ejus, nosse animum: scire, ferarum modo, quæ claustris aut vinculis teneantur, ingentes jam diu iras eum in pectore volvere. Meminisse etiam se, quoties in bello precari omnes Deos solitus sit, ut Antiochum sibi darent adjutorem. Cujus voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. Tantum non cunctandum, neque cessandum esse. In eo enim victoriam verti, si et loca opportuna, et socii præoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.'

8

19. Hannibal non adhibitus in consilium, propter colloquia cum Villio suspectus regi, et in nullo postea honore habitus, primo eam contumeliam tacitus tulit; deinde melius esse ratus, et percunctari causam repentinæ alienationis, et purgare se, tempore apto,9* quæsita simpliciter iracundiæ causa auditaque, Pater Hamilcar,' inquit, Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum jure jurando adegit, nunquam amicum fore populi

[ocr errors]

recte. Prætulerim tamen Philippo.' Doering.-7 Tò erat, quia jam præcessit, delendum putat Dukerus.' Doering.

8 Additur est in edd. ante Sigon. Mox concilium Gron. Doujat.—9 Malit

NOTE

co aptum, quod vulgo legitur.

Tempore apto] Conjicit Gron.

tempore capto, sed non minus huic lo

Romani. Sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi: hoc me in pace patria mea expulit: 10 hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce," " si tu spem meam destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam, huc veniam, toto orbe terrarum quærens aliquos Romanis hostes. Itaque, si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet,' aliam materiam crescendi ex me 11 quærant. Odi odioque sum Romanis. Id me verum dicere, pater Hamilcar et Dii testes sunt. Proinde, cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto. Si qua res te ad pacem "3 compellet, in id consilium alium, cum quo deliberes, quærito.' Non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali. Ex consilio ita discessum est, ut bellum gereretur.

20. Romæ destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihil dum ad id bellum præter animos parabant. Consulibus ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturve, uter comitiis ejus anni præesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset, si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. Huic consuli permissum, ut duas legiones scriberet novas, et socium Latini nominis viginti millia et equites octingentos.14 Alteri consuli duæ legiones decretæ, quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu " quindecim millia et equites

• Juramentum illud effecit ut extra patriam profectus sim, &c.

¿Si aliqui e familiaribus tuis sunt qui quærant apud te gratia augeri me accusando.

J. F. Gron. capto.-10 Extulit Gron. Doujat.-11 Malit J. F. Gron. hoc ducente. 12 Quam ex me Gron. Doujat. Crev.-13 Thuan. in pacem; teste Jac. Gron.

14 Nongentos Gron. Doujat. Crev.-15 In omnibus vett. editt. post exercitu additur pedites, pro quo J. Fr. Gronovius, ut Latinitatem juvaret, peditum scribendum esse suspicatus est. At Dukerus vulgatam lectionem pedites defendi posse putat, si ad millia suppleatur vel numero, vel præpositio ad.'

NOTE
nam affingens.

" Hoc duce] Figurate dixit sacramento duce, quasi jurijurando perso

quingenti. Q. Minucio cum exercitu, quem in Liguribus habebat, prorogatum imperium. Additum, in supplementum ut quatuor millia peditum Romanorum scriberentur et centum quinquaginta equites; et sociis eodem quinque millia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites." Cn. Domitio extra Italiam, quo senatus censuisset, provincia evenit, L. Quintio Gallia et comitia habenda. Prætores 16x deinde provincias sortiti; M. Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Bæbius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem. Sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebis etiam scito permutatæ 18 provinciæ sunt. Atilio classis et Macedonia, Bæbio Bruttii decreti. Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Bæbio Tamphilo in Bruttios duæ legiones decretæ, quæ priore anno urbanæ fuissent; et ut 19 sociis eodem millia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Atilius triginta naves quinqueremes facere jussus, et ex navalibus veteres deducere, si quæ utiles essent, et scribere navales socios. Et consulibus imperatum, ut ei duo millia socium ac Latini nominis et mille pedites darent 20 Romanos. Hi duo prætores et duo exercitus, terrestris navalisque, adversus

* Et imperarentur sociis quinque millia peditum scribenda, ut in Ligures etiam Q. Minucio mitterentur.

Doering. Pedites add. Gron. Doujat. Crev.—16 Vid. Not. Delph. inf.— 17 Tappus Gron. Donjat. Crev.-18 Pet. et Voss. primum SC. deinde plebei jam permutata.-19 Ut et Gron. Doujat. Crev.-20 In antiquis editt. vulgo

NOTE

* Et comitia habenda. Prætores] In omnibus scriptis et editis est comitia habita: sensus tamen exigit ut cum Gelenio scribamus comitia habenda: quibus verbis significatur cura comitiorum anni proximi : quod manifeste sequitur ex iis quæ initio hujus cap. dicta sunt, decretum fuisse ut Coss. inter se compararent sortiren

turve uter comitiis hujus anni præesset, quæ sane nondum habita. At Tò prætorum, quod sequitur in melioribus, ad sequentia refertur; nec necesse est mutari in prætores. Significat enim ex prætoribus M. Fulvium provinciam urbanam sortitum esse, L. Scribonium peregrinam, &c.

Nabin, aperte jam oppugnantem socios populi Romani, dicebantur parari. Ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur; et,' priusquam ii redissent, vetuerat Cn. Domitium consulem senatus ab Urbe discedere.

21. Prætoribus Fulvio et Scribonio, quibus, ut jus dicerent Romæ, provincia erat, negotium datum, ut, præter cam classem, cui Atilius præfuturus erat, centum quinqueremes pararent. Priusquam consul prætoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. Capram sex hædos uno foetu edidisse, ex Piceno nuntiatum est; et Arretii puerum natum unimanum; Amiterni terra pluisse; Formiis portam murumque de cœlo tacta; et (quod maxime terrebat) consulis Cn. Domitii bovem locutum,3 ROMA CAVE TIBI. Ceterorum prodigiorum causa supplicatum est; bovem cum cura servari alique haruspices jusserunt. Tiberis, infestiore quam priore impetu 4 illatus Urbi, duo pontes, ædificia multa, maxime circa portam Flumentanam, evertit. Saxum ingens, sive imbribus, sive motu terræ leviore quam ut alioqui sentiretur, labefactatum, in vicum Jugarium ex Capitolio procidit, et multos oppressit. In agris passim inundatis pecua❝ ablata, villarum strages facta est. Priusquam L. Quintius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit: novem millia hostium occidit; ceteros fusos fugatosque in castra compulit. Ea

edebatur et consuli imperatum, ut ei... daret; ut Gron. Doujat. Crev.-1 Vocala et in ultima ed. Gruteri, et deinde in plurimis edd. In Gron. Doujat, Crev. omissa est.

2 Barber. et edd. ante Curionem terram pluisse vel pluvisse.—3 Antiqua lectio erat, et, quod maxime terrebat consulem Cn. Domitium, bovem loquutum.— 4 Tan. Faber tentabat infestiore, quam priore anno, impetu, et J. Fr. Gron. infestiore, quam prius impetu. Neutrum opus est.' Doering.-5 Duos pontes olim legebatur.-6 Omnes fere codd. apud Drak. exhibent pecora.

NOTE

1 Quam priore impetu] Apertius locatus esset Livius, si scripsisset infestiore quam priore anno impetu, quemadmodum legi vellet Tan. Faber.

▾ Circa portam Flumentanam] Af

fluenti proxima Tiberi et campo Martio erat hæc porta, cui nunc fere respondet Porta del Popolo.

a In vicum Jugarium] Vicus Jugarius ea Capitolii parte fuit, in qua

« IndietroContinua »