Immagini della pagina
PDF
ePub

usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. Nocte clam profecti Ligures: prima luce Romanus vacua castra invasit. Prædæ minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit. Ex agro Pisano in Ligures profectus, castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit. Ibi præda Etrusca, quæ missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.

22. Sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt. Qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet, nisi adversus Lacedæmonium tyrannum, attulissent, quem et Achæi legati nuntiabant 7 contra fœdus maritimam oram Laconum oppugnare; Atilius prætor cum classe missus est in Græciam ad socios tuendos. Consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quintius per Ligures in Boios venit. Duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. Primo equites eorum pauci cum præfectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua, aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. Et in utraque Hispania eo anno res prospere gesta. Nam et C. Flaminius oppidum Litabrum,9 munitum opulentumque, vineis expugnavit, et nobilem regulum Corribilonem vivum cepit; et M. Fulvius proconsul 1° cum duobus exercitibus hostium

7 Annuntiabant Gron. Doujat. Crev.-8 Vet. lib. apud Sigon. ambos.9 Tentat Moral. in Chron. et in Antiq. Britablum.-10 Proprætor omnino

NOTE

porta Carmentalis; in regione postea octava fori scilicet Romani.

b Oppidum Litabrum] In Hispania citeriori fuit, ut ex c. 7. hujus libri colligitur. Eum locum apud Segobiam Arevacorum urbem Moralis ponit, quod mirum mihi videtur, quandoquidem Toletum, quod citra Arevacos, et minus distat ab Ibero finmine, hoc adhuc tempore fuisse His

paniæ ulteriori attributum, inde colligo quod ibi M. Fulvius ejus provinciæ prætor cum Vectonibus aut Vaccæis dimicasse scribitur, eodem cap. 7. hujus lib. Libora nomen in Carpetanis infra Toletum ad Tagum minus placet. In Arevacis ponit Briet. Litabrum aut Britablum, et interpretatur Marcotea.

c

e

duo secunda prælia fecit; oppida duo Hispanorum, Vesceliam Holonemque, d et castella multa expugnavit: alia voluntate ad eum defecerunt. Tum in Oretanos progressus, et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit. Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito." Eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. Cum his signis collatis prospere pugnavit, et, fusis Vettonibus, operibus Toletum cepit.

b

23. Ceterum eo tempore minus ea bella, quæ gerebantur, curæ Patribus erant, quam expectatio nondum cœpti cum Antiocho belli. Nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores, temere sine ullis auctoribus orti, multa falsa veris miscebant. Inter quæ allatum erat, cum in Ætoliam venisset "3 Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. Itaque senatus, etsi prætorem Atilium cum classe miserat in Græciam, tamen, quia non copiis modo, sed etiam auctoritate opus erat ad tuendos sociorum

legendum esse Duk. existimabat.-11 'In multis Mss. Helonemque; unde Jac. Gron. emend. Belonemque.' Rupert. Paulo supra duo del. Gron. Doujat. Crev.-12 Munita eæd.

NOTE

e Vesceliam] Indicatur forte Vesci seu Vescis Plinio et Ptolemæo cognitum oppidum Turdulorum, in extremis versus ortum Bæticæ finibus. "Nigro Velez, aliis Huesca, Sansoni Vergix.

d Holonemque] Significari puto Alonas Contestanorum oppidum, quod Mela est Alon, ad sinum Illicitanum: hodie Xixona in regno Valentiæ, ant inde non procul. Brietio, post Ferrarium, Alane, seu Holone, est Ali cante.

* Noliba] Brietius Nolibam sive Nolebiam Oretanis ascribit, et circa Malagam fuisse vult; quod stare non potest: siquidem Malaga, quæ olim Malaca, est in Bastulis Pœnis qui Bæticæ populi maritimi. Num potius

Almodovar ant Molina?

f Cusibi] In Oretanis quoque fuisse patet ex hoc loco; et fallor nisi fuit ubi la Puebla de Alcocer.

Toletum ibi parva urbs] Videtur tamen caput Carpetanorum jam tum fuisse, etsi tunc parva: certe non parum deinde hæc urbs crevit Hispaniæ Carthaginiensis metropolis facta, et postea Gothorum regia.

b Vettonum [Vectonum] magnus exercitus] Vectones seu Vettones, ulterioris Hispaniæ populi, Lusitanis ad ortum: ubi nunc regni Legionensis pars australis, et Estremadura.

1 Ad tuendos] Recte conjiciebat J. F. Gron. tenendos; hoc est, ad eos tenendos in Romano fædere. J. Clericus.

animos,14 T. Quintium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Græciam misit, et, ut M. Bæbius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit, ut inde, si res posceret, in Macedoniam trajiceret ; et ut 's M. Fulvius prætor classem navium viginti 16 mitteret ad tuendam Siciliæ oram; et ut cum imperio esset, qui classem eam duceret; (duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno ædilis plebis fuerat;) et ut idem prætor L. Valerio collegæ scriberet, 'Periculum esse, ne classis regis Antiochi ex Ætolia in Siciliam trajiceret: itaque placere senatui, ad eum exercitum, quem haberet, tumultuariorum militum ad duodecim millia '71 et quadringentos equites scribere eum, quibus oram maritimam provinciæ, qua vergeret in Græciam, tueri posset.' Eum delectum prætor non ex Sicilia ipsa tantum, sed etiam ex circumjacentibus insulis habuit; oppidaque omnia maritima, quæ in Græciam versa erant, præsidiis firmavit. Addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit, Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse, et Ætolos ita se parare, ut sub adventum ejus in armis essent. Et Eumeni absenti, et præsenti Attalo gratiæ actæ ; et ædes liberæ, locus, lautia 18 m decreta, et munera data, equi duo,

13 Voss. ut in Ætoliam venisset.-14 Valde arridet J. F. Gron. vel potins Tan. Fabri conjectura ad tenendos sociorum animos.' Doer.--15 Creviero displicebat repetita particula ut.—16 'Ita e Ms. Mogunt. et multis aliis h. 1. et cap. 24. pro vulg. c. n. triginta recepi, mirorque idem haud fecisse Drak. qui tamen banc lect. ex xxxvI. 2. probabilem fieri monet, et ubivis fere codicem Mog. sequitur.' Rupert. Triginta Gron. Doujat. Crev. c. Drak. Mox rò ut ante cum imperio del. Gron. Doujat. Crev.-17 In plerisque ante Drak. et in Gron. Doujat. Crev. additur pedites; pro quo omnino scribendum putat Gron. peditum.-18 Ædes liberæ Attalo, ac lautia edd. ante Sigon.

NOTE

* Ad tuendos sociorum animos] Fatetur Gron. verbum tueri interdum sumi pro alere, sustentare: dubitat tamen cum Tan. Fabro, an non scriptum fuerit, ad tenendos sociorum animos; id est, retinendos.

1 Ad duodecim millia [pedites] Vide

tur Gronovio insititium esse nomen pedites, cum militum nomen, paulo ante scriptum, id significet.

m Edes libera, locus, lautia] Locus, opinor, intelligitur in spectaculis publicis, velut in orchestra ubi ludi scenici fiebant.

bina equestria arma, et vasa argentea centum pondo" et aurea viginti pondo.o

24. Cum alii atque alii nuntii bellum instare afferrent, ad rem pertinere visum est, consules primo quoque tempore creari. Itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius prætor literas extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret, senatui placere, provincia exercituque tradito legatis, Romam reverti eum, et ex itinere præmittere edictum, quo comitia consulibus creandis ediceret. Paruit his literis consul, et, præmisso edicto, Romam venit. Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Vulso. P. Scipioni,' ut dilatum viro tali, non negatum, honorem appareret, consulatus datus est. Additur 19 ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio.* Postero die prætores creati, L. Æmilius Paullus, M. Æmilius Lepidus, M. Junius Brutus, A. Cornelius Mammula, C. Livius, et L. Oppius; utrique eorum Salinator 20 cognomen erat. Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat. Interim dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Bæbius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est jussus, et circa Apolloniam copias continere; et M. Fulvio prætori urbano negotium datum est, ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.

19 Additus Gron. Doujat. Crev.-20 'Citra necessitatem malebat J. F. Gron. Salinatori.' Doering.-1 Triginta ut sup. Gron. Doujat. Crev. c. Drak.

NOTÆ

n Vasa argentea centum pondo] Intellige tria millia librarum nostrarum cum sexcentis, si materia spectetur, præter artificis operam.

• Aurea viginti pondo] Si ponderis tantum et metalli ratio habeatur, reddentur undecim millia ac ducentæ libræ.

P Paruit his literis consul] L. Quin

tius is fuerit, an Cn. Domitius, difficile est pronuntiare.

¶ In unum locum petierunt] Duorum consulum alter necessario e plebe creandus erat; ideoque oportebat in idem munus consulare omnes candidatos patricios concurrere.

P. Scipioni] Qui Nasica dictus.
A. U. C. 562.

25. Et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi præparabat. Nabis jam non differebat bellum, sed summa vi Gythium oppugnabat; et, infensus' Achæis, quod miserant obsessis præsidium, agros eorum vastabat. Achæi, non antea ausi capessere bellum, quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem 3 concilium edixerunt, et legatos ad T. Quintium miserunt, qui consilium ab eo peterent. In concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatæ sententiæ erant: literæ T. Quintii cunctationem injecerunt, quibus auctor erat prætorem classemque Romanam expectandi. Cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum ejus, quem ipsi consuluissent, consilio censerent; multitudo Philopomenis sententiam expectabat. Prætor is tum erat, et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. Is præfatus, comparatum apud Achæos esse, ne prætor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret,' statuere quam primum ipsos, quid vellent, jussit. Prætorem decreta eorum cum fide et cura executurum, annisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos pœniteret, nec belli.' Plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. Itaque ingenti consensu bellum decretum est: tempus et ratio administrandi ejus libera prætori permissa sunt. Philopomen, præterquam quod ita Quintio placeret, et ipse existimabat, classem Romanam expectandam, quæ a mari Gythium tueri posset; sed metuens, ne dila

Bene

2 In quibusd. librr. vett. infestus. Mox 'Duk. pro antea malebat ante ; rò a ob sequens statim a temere fortasse geminatum esse existimans.' Doering. -3 Male in cod. Voss. Sicyone, ut testatur Doer.-4 Buslid. et Voss. et providentia.-5 Vid. Not. Delph. inf. Ætolos Gron. Doujat. Crev. Doer. c. Drak.

NOTE

Apud Achæos [Etolos] esse] Lege apud Achæos: nam in Achæorum non Ætolorum concilio hæc agebantur, et hic mos apud liberos populos fere

omnes receptus. Denique Philopœmeni Achæorum prætori servandus erat mos patrius, non Ætolicus.

« IndietroContinua »