Immagini della pagina
PDF
ePub

tionem res non pateretur, et non Gythium solum, sed præsidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achæorum deduxit.

26. Comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitterentur, præsidia, tres tectas naves et lembos pristesque,' tradita vetere classe ex foedere Romanis. Harum novarum tum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia6" satis apta ad certamen essent, provectos in altum quotidie remigem militemque simulacris navalis pugnæ exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si præsidia maritima interclusisset. Prætor Achæorum, sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio æquabat, ita rudis in re navali erat; Arcas mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta præfectus auxiliorum militaverat, ignarus. Navis erat quadriremis vetus, capta annis octoginta 7 ante, cum Crateri uxorem Nicæam ab Naupacto Corinthum veheret. Hujus fama

[ocr errors]

d In Arcadia natus, quæ regio mare nulla ex parte attingit.

6 Harum ut novar. .... agilitatem experiretur, simul omnia Gron. Donjat. Crev.-7 Octo edd. ante Ald. quadraginta conj. Sigon. e Plut. Mox a Nau

NOTE

↑ Pristesque] Pristis genus est piscis marini longissimi, et pro longitudine angusti corporis: ab ejus similitudine naves oblongæ pristes dicebantur, ut En. v. Velocem Mnestheus agit acri remige pristin.' No. tat Servius' pistricem ' dici de bellua, 'pistrin' de navi: sed Virg. de Scylla monstro marino dixit, 'postrema immani corpore pistris.' Et vero deducitur utrumque a Græco πple, quod est secare, a secandis nempe fluctibus.

▪ Simul ut omnia [simul omnia] Vulgo legitur, simul ut omnia, belle, ni fallor, ad sensum: in scriptis desideratur particula ut: sed satis intelligitur.

* Annis octoginta] Ita legendum

concordibus libris, etsi Plutarchus quadraginta tantum annos numeret. Nam non alius facile occurrit Craterus, cui hæc conveniant, quam Demetrii Poliorcetæ filius, Antigoni Gonatæ Macedoniæ regis frater, cujus meminit Prologus 26. Trogi Pompeii, et Phlegon Trallianus de Admirandis cap. 32. laudati a Gron. Ætas autem Antigoni Gonatæ, qui a Pyrrho pulsus ac deinde restitutus est, convenit cum Olympiade 120. et cum anno urbis 480. unde ad hunc annum numerantur anni octoginta pleni.

Uxorem Nicæam] Verum hoe videtur nomen, quamvis libri manu exarati Nicalam habeant.

motus (fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium) deduci ab Ægio putrem jam admodum et vetustate dilabentem jussit. Hac tum prætoria nave præcedente classem, cum in ea Patrensis Tiso præfectus classis veheretur, occurrerunt a Gythio Laconum naves: et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quæ per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est; captique omnes, qui in nave erant. Cetera classis, prætoria nave amissa, quantum quæque remis valuit, fugerunt.9 Ipse Philopomen in levi speculatoria 10 nave fugit; nec ante fugæ finem, quam Patras ventum est," fecit. Nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit. Quin contra, si in re navali, cujus esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum affirmabat.

[ocr errors]

27. Nabis, cum prospera elatus re," tum spem etiam haud dubiam nactus, nihil jam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis præsidiis voluit. Tertia parte copiarum ab obsidione Gythii abducta, ad Pleias 3 posuit castra. Imminet is locus et Leucis et Acriis,14 qua videbantur hostes exercitum admoturi. Cum ibi stativa essent, et pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex arundine 1 textas fronde, quæ umbram modo præberet, texissent; priusquam in conspectum hosti 16 veniret Philopomen, nec opinantem eum improviso genere belli aggredi statuit. Navigia parva in stationem occultam

b

pacto Kreyssig.-8 Putrem eam edd. ante Sigon. et mox ac tum pro hac tum.— 9 Fugit Lov. 5. et edd. principes exhibent; ut testatur Doer.-10 Piscatoria omnes codd. præter Mog. et edd. ante Ald.-11 Sit Gron. Donjat. Crev. 12 Re elatus Kreyssig.-13 Vid. Not. Delph. inf.-14 Acris Gron. Doujat. Crev. In Crev. min. Acrüs legitur.-15 Arundinibus eæd.-16 Hostium

NOTE

Ad Pleias] Lege ad Boas, quod nomen est loci, juxta Acrias et Leucas in Laconica ex Polyb. lib. v. et Pausan. in Lacon. Sigonius ad Eliam legendum putat, quam etiam urbem in Laconia memorat Polybius.

a Et Acriis [Acris] Lege Acriis, ex auctoribus iisdem. Etenim Acriæ una fuit e septemdecim urbibus Eleutherolaconum ad sinum Laconicum. b Nec opinantem eum] Nabin scili

cet.

agri Argivi contraxit: in ea expeditos milites, cætratos plerosque, cum fundis et jaculis et alio levi genere armaturæ, imposuit. Inde littora legens, cum ad propinquum castris hostium promontorium venisset, egressus callibus notis, nocte Pleias pervenit; et, sopitis vigilibus, ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte castrorum injecit. Multi prius incendio absumti sunt, quam hostium adventum sentirent; et, qui senserant, nullam opem ferre potuerunt. Ferro flammaque omnia absumta: perpauci tamen ex tam ancipiti peste ad Gythium in majora castra perfugerunt. Ita perculsis hostibus, Philopomen protenus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum 17 est, duxit; et, magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gythio tyrannus præsidium agris mitteret, discessit. Inde Tegeam 18 exercitu contracto, concilioque eodem et Achæis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimæ ignominiæ restituti animi, et hostium conterriti essent, ad Lacedæmonem ducere: eo modo uno ratus ab obsidione Gythii hostem abduci posse. Ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. Eo ipso die Gythium expugnatum est. Cujus rei ignarus Philopomen, castra ad Barbosthenem (mons est decem millia passuum ab Lacedæmone) promovit. Et Nabis, recepto Gythio, cum expedito exercitu inde profectus, cum præter Lacedæmonem raptim duxisset, Pyrrhi (quæ vocant) castra occupavit; quem peti locum ab Achæis, non dubitabat. Inde hostibus occurrit. Obtinebant autem longo agmine propter angustias viæ prope quinque millia passuum. Cogebatur agmen ab equitibus, et maxime a parte auxiliorum; 19

Gron. Doujat. Crev. Doer. c. Drak.—17 Malit J. F. Gron. Megapolitanum.— 18 Olim legebatur Inde Telegam. Idem Tegeam Gron. Donjat.-19 ' Inge. NOTE

e Tripolim Laconici agri] Hæc Tripolis Laconica ad septemtrionem Spartæ in occidua Laconiæ regione fuit, Delph. et Var. Clas.

Enrotam inter et Alpheum; ad fines
Megalopolis Arcadiæ urbis.

Livius.

9 I

quod existimabat Philopomen, tyrannum mercenariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos aggressurum. Duæ res simul inopinatæ perculerunt eum: una, præoccupatus, quem petebat, locus; altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturæ præsidio signa ferri non videbat posse.

28. Erat autem Philopomen præcipuæ in ducendo agmine locisque capiendis solertiæ atque usus; nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace, ad id maxime animum exercuerat. Ubi iter quopiam faceret, et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret,20 secum ipse agitabat animo; cum comites haberet, ab iis quærebat, ' si hostis eo loco apparuisset; quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret? Posse instructos recta acie, posse inconditum agmen, et tantummodo aptum viæ,' occurrere. Quem locum ipse

capturus esset,' cogitando aut quærendo exequebatur, ' aut quot armatis, aut quo genere armorum (plurimum enim interesse) usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem rejiceret; quanto ea, aut quali præsidio custodiret; et utrum pergere, qua coepisset ire via, an eam, qua venisset, repetere melius esset; castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset, qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quæ forma agminis foret.' His curis cogitationibus

• Pergebat quærere et interrogare.

niose Jac. Perizonius legendum esse conjecit, et maxima parte auxiliorum.' Doering. Mox a tergo Gron. Doujat. Crev.

20 Erat Gron. Doujat. Mox a tergo Gron. Donjat. Crev.-1 'Debebat via aptum: nam viæ hic præcipua notio et ratio est; Bauer. Hæc forte nimis

NOTÆ

d An eam, [ea,] qua venisset, repetere] Immo cam, inquit Gron. sed ca

adverbialiter sumi potest.

3

que ita ab ineunte ætate animum agitaverat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset. Et tum omnium primum agmen constituit: dein Cretenses auxiliares et, quos Tarentinos vocabant, equites, binos secum trahentes equos, ad prima signa misit; et, jussis equitibus subsequi, super torrentem, unde aquari possent, rupem occupavit. Eo impedimenta omnia et calonum turbam conjectam 3 armatis circumdedit, et pro natura loci castra communivit. Tabernacula statuere in aspretis et inæquabili solo difficile erat. Hostes quingentos passus aberant. Ex eodem rivo utrimque cum præsidio levis armaturæ aquati sunt; et, priusquam (qualia in propinquis castris solent) contraheretur certamen, nox intervenit. Postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. Nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantam multitudinem locus occulere poterat, condidit, cætratorum.

f

29. Luce orta, Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem prælium commiserunt. Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus præerat. Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus Tarentini, præsidio aquatoribus erant. Aliquamdiu dubium prælium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus. Procedente certamine, et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita præceptum a Philopomene præfectis erat, ut, modico edito prælio, in fugam inclinarent, hostemque ad insidiarum locum pertraherent. Effuse 7 secuti fugientes per convallem

b

subtilia.' Rupert.-2 Ea Gron. Doujat.-3 Collectam Mog. et quædam edd. -4 'Veteres codd. variant; alii utrimque, alii utrique offerunt. Parum sane interest, utram lectionem sequaris; sed Crevierio magis placet utrique.' Doering.-5 'Mallem abesset in.' Duk. Deest in Lov. 6.

6 Letennastus primæ edd. Latemnastus Gron. Doujat. Crev. Vid. Not.

NOTE

e Telemnastus [Latemnastus] Ita plerique in Colb. est Latomnastus. f Lycortas Megalopolitanus] Num Polybii historici pater?

Et hostium auxiliares] Hinc Cre

tenses Latemnasto duce, inde equites Tarentini dicti, duce Lycorta, pro aquatoribus quisque suis pugnabant. h Secuti fugientes] Lacedæmonii Achæos.

« IndietroContinua »