Immagini della pagina
PDF
ePub

ratam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam: et, ut præsidii aliquid esset suæ partis hominibus, Eunomo prætori Thessalorum scripsit, ut armaret juventutem, et Villium ad Demetriadem præmisit ad tentandos animos; non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinæ societatis, rem aggressurus. Villius quinqueremi nave ad' ostium portus est invectus. Eo multitudo Magnetum omnis cum se effudisset, quæsivit Villius, utrum ad amicos, an ad hostes, sese venisse mallent? Respondit Magnetarches Eurylochus,' 'Ad amicos venisse eum: sed abstineret portu, et sineret Magnetas in concordia et libertate esse, nec per colloquii speciem multitudinem solicitaret.' Altercatio inde, non sermo, fuit, cum Romanus ut ingratos 16 increparet Magnetas, imminentesque prædiceret clades; multitudo obstreperet, nunc senatum, nunc Quintium accusando. Ita irrito incepto Villius ad Quintium sese recepit. At Quintius, nuntio ad prætorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.

40. Abstulerunt me velut de spatio Græciæ res immixtæ Romanis; non quia ipsas operæ pretium esset perscribere, sed quia causæ fuerunt cum Antiocho belli. Consulibus designatis, (inde namque deverteram,) L. Quintius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt; Quintius in Ligures, Domitius adversus Boios. Boii quieverunt; atque etiam senatus eorum cum liberis et præfecti cum equitatu (summa omnium mille et quingenti) consuli dediderunt Ab altero consule ager Ligurum late est vastatus, castellaque aliquot capta; unde non præda modo omnis

sese.

apud Drak. exhibent Chalcide in Euripo.-15 Curio et alii Tò ad male deleverant.' Rupert.—16 Ut integros edd. ante Sigon.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate" fuerant. Eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebeique scito.18 Tria millia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites. Triumviri deduxerunt eos, Q. Nævius, M. Minucius, M. Furius Crassipes. Quina dena jugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti.19 Bruttiorum proxime fuerat ager: Bruttii ceperant de Græcis. Romæ per idem tempus duo maximi fuerunt terrores; diutinus 20 alter, sed segnior. Terra dies duodequadraginta movit. Per totidem dies feriæ in solicitudine ac metu fuere. In triduum ejus rei causa supplicatio habita est. Ille1 non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit. Incendio a foro Boario orto, diem noctemque ædificia in Tiberim versa arsere, tabernæque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

41. Jam fere in exitu annus erat; et in dies magis fama de Antiochi bello, et cura Patribus crescebat. Itaque de provinciis magistratuum designatorum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est. Decrevere, ut consulibus Italia, et quo senatus censuisset, (jam esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant,) provinciæ essent. Cujus ea sors esset, quatuor millia peditum civium Romanorum, et trecenti equites, sex millia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. Eorum delectum habere L. Quintius consul jussus, ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo

17 Thuan. potestatem. Mox del. ex Gron. Donját. Crev.-18 Plebisque scito edd. ante Sigon. Mox M. Minutius Grou.-19 Sic omnes Mss. præter Mog. et edd. ante Ald. qui dedit equitibus: eum secuti sunt Gron. Doujat. Crev. Doer. c. Drak.-20 Diutius Gron. Vet. lib. apud Sigon. diutior.— 1 'Ed. Ascens. et al. alter pro ille. Sed elegantius ille et hic pro alter poni, docet Gron.' Rupert.

NOTE

Bruttii ceperant de Græcis] Locri conditores Hipponem sive Hipponium dixerant, unde sinus Hipponiates: Bruttii vicini ditionis postea suæ fecerant, a quibus Vibon dicta videtur hæc urbs; postea etiam Vibo Valentia appellata. Imminebat lit

tori Tyrrheno ad Angitulam amnem. Quanquam sunt qui Vibonem distinguant ab Hipponio: hnic Barrius vulgarem appellationem Monteleone tribuit, probante Cluverio illa antiquo fere nomine vocatur Bivona.

2

senatus censuisset, extemplo proficisci posset. Item de provinciis prætorum decretum est: prima ut sors duæ, urbanaque et inter cives ac peregrinos juris dictio esset: secunda, Bruttii: tertia, classis, ut navigaret, quo senatus censuisset: quarta, Sicilia: quinta, Sardinia: sexta, Hispania ulterior. Imperatum præterea L. Quintio consuli est, ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet, et socium ac Latini nominis viginti millia peditum, et octingentos equites. Eum exercitum prætori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt. Ædes duæ Jovi eo anno in Capitolio dedicatæ sunt. Voverat L. Furius Purpureo prætor Gallico bello unam, alteram consul. Dedicavit Q. Marcius' Ralla duumvir. Judicia in fœneratores eo anno multa severe sunt facta, accusantibus privatos ædilibus curulibus, M. Tuccio et P. Junio Bruto. De mulcta damnatorum quadrigæ inauratæ in Capitolio positæ in cella Jovis supra fastigium ædiculæ, et duodecim3 clypea inaurata; et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios" fecerunt.

42. Intentis in apparatum novi belli Romanis, ne✦ ab Antiocho quidem cessabatur. Tres eum civitates tenebant, Smyrna et Alexandria Troas et Lampsacus; quas

• Ut cui prætori prima sors obtigisset, is duas haberet intra urbem jurisdictiones, quæ inter duos ferme dividebantur, urbanam scilicet et peregrinam; quam qui habebat, judicabat inter cives et peregrinos.

2 Vet. lib. apud Sigon. urbana peregrinaque: edd. ante Gron. peregrina urbanaque. Vox peregrina, aperte ex interpretatione verborum, et inter cives ac peregrinos, ab inepto quodam homine in textum importata est.' Doering.3 Posita in cella Jovis et supra f. æd. duod. cl. vel positæ supra fastigium æd. et in cella Jovis duod. cl. conj. Drak. Posita, et in cella Jovis, supra fastigium adiculæ, duodecim Kreyssig.

4 Suspecta mibi est particula ne; nam si ne cessavit quidem Antiochus, quidnam tandem fecit? et cur ne... quidem? num præter opinionem nunc haud cessasse visus est? nam ad ejusmodi sententiam referri omnino debent

NOTE

▪ Extra portam Trigeminam inter lignarios] Lignarii sunt qui ligna secant, aut vendunt. Non. ligni opifices interpretatur.

* Alexandria Troas] In ora Ægæi

maris inter Abydum et Antandrum fuit in minori Phrygia, nunc SanctaMaria: Turcis Carasia vocatur hic locus, Leunclavio teste.

neque vi expugnare ad eam diem poterat,' neque conditionibus in amicitiam pellicere, neque a tergo relinquere, trajiciens ipse in Europam, volebat. Tenuit eum et de Hannibale deliberatio. Et primo naves apertæ, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratæ sunt; deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Ætolo, qui, omnibus in Græcia tumultu completis, Demetriadem afferebat in potestate esse, et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias ejus, erexerat multorum in Græcia animos, iisdem et regis spem inflabat: 'omnium votis eum arcessi. Concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent.'' Hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope jam certam regis. Nam neque dimittendam partem navium a classe regia' censebat; neque, si mittendæ naves forent, minus quempiam ei classi, quam Hannibalem, præficiendum. Exulem illum et Pœnum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua, vel ingenium possit facere. Et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in præfecto regio esse. Regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. Si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur. Si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi, gloriam fore. Si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse, sub rege victurum Hannibalem uni subjectum, qui patriam prope non tulerit? Non ita se a juventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. Nihil opus esse regi Hannibale duce; comite et

Regem dimovere a consilio prope jam certo.

particulæ ne... quidem. Particula igitur ne delenda mihi videtur.' Doering. 5 Crev. malit potuerat. Mox ab tergo Kreyssig.-6 Quenquam Crev. Kreyssig.

NOTE

Unde classem regiam prospexissent] classem regiam prospexissent. Mallem ubi; id est, statim atque

consiliario eodem ad bellum uti posse. Modicum fructum ex ingenio tali neque gravem, neque inutilem fore. Si summa petantur, et dantem, et accipientem prægravatura.'

43. Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt, quam corum, qui genus ac fortunam suam animis non æquant; quia virtutem et bonum alienum oderunt. Extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abjectum est. Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Ætolos elatus, non ultra differre profectionem in Græciam constituit. Priusquam solveret naves, Ilium a mari ascendit, ut Minervæ sacrificaret. Inde ad classem regressus, proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta; et ducentæ onerariæ cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam tenuit: inde Sciathum ↳ trajecit; ubi, collectis in alto, quæ dissipatæ erant, navibus, ad Pteleum primum continentis venit. Ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Deme triade occurrerunt. Quorum frequentia lætus, die postero

e Regem Antiochum non indigere Hannibale tanquam duce, sed eo uti posse tanquam comite, aut consiliario: sic exiguum quid commodi ex ejusmodi ingenii viro sperari posse, et eo modo neque inutilem omnino neque oneri futurum; sed si sum» mam imperii militaris petat, verendum ne ea et incommodet regi eam potestatem concedenti, et ipsi Hannibali, qui eam accipiet, onerosa sit, eumque a recto mentis statu motura.

7 Descendit multi Mss. unde ex conjectura Jac. Gron. habet Kreyssig.

NOTE

• Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt] Hoc de Antiocho dicitur.

• Ilium a mari] Ab Ilio Trojanorum rege dictum Ilium, ut a Troë Troia; quæ duo sunt ejusdem urbis nomina in Phrygia minori sen Troade, inter Idam montem et littus Egæi maris. Ea a Græcis eversa, deinde restituta: sed hodie ruinæ tantum ejus extant, et vetus nomen: Troia enim loco adhuc nomen, ad dextram navigantibus ab Ægæo in Hellespon

tum.

b Inde Sciathum] Insula hæc inter Peparethum insulam et Magnesiam Thessaliæ regionem posita, interque sinus Thermaicum et Pelasgicum seu Pagasæum, nomen retinet: vulgo enim Sciato dicitur, teste Sophiano.

c Pteleum] Phthiotidis oppidum haud procul Pelasgico sinu, Sansoni: Plinius ad Maliacum sinum et Sperchii ostium ponit versus confinia Bœ. otiæ; hodie Fitleo.

« IndietroContinua »