Immagini della pagina
PDF
ePub

in urbis portum navibus est invectus. Copias haud procul inde exposuit. Decem millia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti; vix ad Græciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum. Ætoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum allatum est, concilio indicto, decretum, quo arcesserent eum, fecerunt. Jam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. Inde, decreto accepto, Lamiam 10 venit, exceptus ingenti favore multitudinis, cum plausibus clamoribusque, et quibus aliis lætitia effusa vulgi significatur.

44. In concilium ut ventum est, ægre a Phænea prætore principibusque" introductus, inde facto silentio, rex dicere orsus. Prima ejus oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset. Id suæ impensæ erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re, et tempore ad navigandum immaturo, vocantibus legatis eorum, haud gravate obsecutus esset, credidissetque, cum se vidissent Ætoli, omnia vel in se uno posita præsidia existimaturos esse. Ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in præsentia videatur, spem abunde expleturum. Nam simul primum ad anni tempus navigabile præbuisset mare, omnem se Græciam armis, viris, equis, omnem oram maritimam classibus completurum. Nec impensæ, nec labori, nec periculo parsurum, donec, depulso cervicibus eorum imperio Romano, liberam vere Græciam atque in ea principes Ætolos fecisset. Cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos. In

escendit.-8 Venit, ibi Drak.-9 Phaleram Gron. Donjat. Crev.-10 Nomen hujus urbis in vett. codd. et editt. misere corruptum est. Nostra lectio primum conspicitur in edit. Frobenii anni 1531.' Doering.

11 Aliis add. Kreyssig. et mox idem del. inde. Verba inde et rex suspecta Drak.-12 To primum, quod putide abundat, delendum videtur.' Doering.—

NOTE

d Nam simul primum] Etenim sta- maria fecisset.

tim atque tempus vernum navigabilia

præsentia curæ esse Ætolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.' 13

45. In hanc sententiam rex cum magno omnium assensu locutus discessit. Post discessum regis inter duos principes Ætolorum, Phæneam et Thoantem, contentio fuit. Phæneas, reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quæ in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho, censebat, quam duce belli. 'Adventum ejus et majestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim majorem habituram, quam arma. Multa homines, ne bellare necesse sit,14 voluntate remittere, quæ bello et armis cogi non possint.' Thoas negare, 'paci studere Phæneam; sed discutere apparatum belli velle, ut tædio et impetus relanguescat 's regis, et Romani tempus ad comparandum habeant. Nihil enim æqui ab Romanis impetrari posse, toties legationibus missis Romam, toties cum ipso Quintio disceptando, satis expertum esse: 16 f nec, nisi abscissa omni spe, auxilium Antiochi imploraturos fuisse. Quo celerius spe omnium oblato, non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Græciæ venerit, copias quoque terrestres navalesque arcessat. Armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Ætolis modo, sed ne pro se quidem ipso, momenti ullius futurum apud Romanos.' Hæc vicit sententia, imperatoremque regem appellandum

Et sufficiens copia ceterarum rerum ad victum pertinentium sumministretur. Ad injiciendum Romanis pudorem aliquem, et obtinendas ab illis hac ratione honestas pacis conditiones.

f Futurum non fuisse ut et Ætoli implorarent.

13 In Ms. Gaertn. suppeditet, prob. Duk. et Drak.

14 Ne bellarent, verbis necesse sit omissis, Gron. Donjat. Crev.-15 Vet. lib. apnd Sigon. elanguescat.-16 Malit J. F. Gron. expertos esse; sed non temere h. 1. judice Doer. solicitanda est nostra lectio.

NOTÆ

e Ad comparandum] Intellige bel- rientia cognitum et comprobatum.

Jum.

! Satis expertum esse] Expertum hic passive sumit pro eo quod est expe

Imperatoremque regem appellandum] Gall. on fut d'avis de prendre pour général le roi Antiochus.

censuerunt; et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.

46. Ita, dimisso concilio, multitudo omnis in suas civitates dilapsa est. Rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. Optimum visum est, Chalcidem, frustra nuper ab Ætolis tentatam, primum aggredi; et celeritate in eam rem magis, quam magno conatu et apparatu, opus esse. Itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est; et alio itinere principes Ætoli, juniorum paucis evocatis, ad Chæroneam occurrerunt, et decem constratis " navibus secuti sunt. Rex, ad Salganea castris positis, navibus ipse cum principibus Ætolorum Euripum trajecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. Pauci utrimque ad colloquium congressi sunt. Ætoli magnopere suadere, ut, salva Romanorum amicitia, regem quoque assumerent socium atque amicum. Neque enim eum inferendi belli, sed liberandæ Græciæ, causa in Europam trajecisse; et liberandæ re,18 non verbis et simulatione, quod fecissent Romani. Nihil autem utilius Græciæ civitatibus esse, quam utramque complecti amicitiam. Ita enim ab utriusque injuria tutam 19 alterius semper præsidio et fiducia fore. Nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere viribus suis non possent, ante portas esset.' Ad hæc Mictio, unus ex principibus, Mirari se,' dixit, ad quos liberandos Antiochus, relicto regno suo, in Europam trajecisset. Nullam

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

17 Male in quibusdam codd. legitur rostratis; profecta enim est sine dubio hæc lectio ab indoctis librariis, quibus naves rostrate notiores essent, quam constratæ. Ceterum nisi forte eum ante decem excidit, dictum certe est decem constratis navibus, pro cum d. c. n.' Doering.—18 Trajecisse ; liberandæ

NOTE

Ad Charoneam] Urbs Bootiæ ad Cephisum fl. in Phocidis confinio, Co.

roneæ ad occasum supra Copaidem paludem: jacet sub antiquo nomine.

enim civitatem se in Græcia nosse, quæ aut præsidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo alligata, quas nolit, leges patiatur. Itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque præsidio, cum pacem ejusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. Amicitiam regis non aspernari, neque ipsorum Ætolorum. Id primum eos pro amicis facturos,i si insula excedant, atque abeant. Nam ipsis certum esse, non modo non' recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci, nisi ex auctoritate Romanorum.'

2

47. Hæc renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent; in præsentia (neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam posset) reverti Demetriadem placuit. Ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Ætolis rex, quid deinde fieret. Placuit, Achæos 3 et Amynandrum, regem Athamanum, tentare. Bootorum gentem aversam ab Romanis jam inde a Brachyllæ 4 morte, et quæ secuta eam fuerant, censebant. Achæorum Philopomenem principem, æmulatione gloriæ in bello Laconum, infestum invisumque esse Quintio credebant. Amynander uxorem Apamiam, filiam Alexandri cujusdam Megalopolitani, habebat, qui, se oriundum a Magno Alexandro ferens, filiis duobus Philippum atque Alexandrum, et filiæ Apamiam nomina imposuerat; quam, regiis inclytam nuptiis, major ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. Hunc, forte ingenio vanum, Ætoli et Antiochus impulerant in spem, quod is 5 vere regum stirpis esset,

[ocr errors]

vero re Gron. Donjat. Crev.-19 Malit Duker. tutas.-20 Tentat J. F. Gron. illigata. Mox indigere pro egere Gron. Donjat. Crev.-1 Alterum non, quod vulgo, sequente ne... quidem, omitti solet, nunc additur.' Doering.

2 Inane captum Gron. Doujat. Crev.-3 Ante Achæos excidit Baotos: nam de tribus his in seqq. distincte agitur.' Jac. Periz. Prob. Rupert. et Doer.-4 Barcillæ edd. ante Sigon.-5 Potius quasi is.' Gron. Si hoc ita intelligatur, Antiochum et Ætolos eo aluisse vanitatem ingenii illius, quod dicerent, eum vere regiæ stirpis esse, retineri potest quod.' Duk. et Crev.

NOTE

Pro amicis facturos] Gall. qu'ils feroient en amis, ou en qualité d'amis.

regni Macedoniæ, si Amynandrum Athamanesque Antiocho conjunxisset: et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo, sed etiam apud Amynandrum, valuit.

6

48. In Achaia legatis Antiochi Ætolorumque, coram T. Quintio, Ægii datum est concilium. Antiochi legatus prior, quam Ætoli, est auditus. Is, ut plerique, quos opes regiæ alunt, vaniloquus, maria terrasque inani sonitu verborum complevit. Equitum innumerabilem vim trajici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant; partim sagittis ex equo utentes, et, a quo nihil satis tecti sit, aversos refugiente equo certius figentes.' His equestribus copiis quanquam vel totius Europæ exercitus in unum coacti obrui possent, adjiciebat multiplices copias peditum, et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat; Dahas,9 Medos' ElymæosqueTM

8

Spem ei fecerant consequendi regni Macedoniæ, cum, ut quidem ipse credi volebat, vere ortus esset ex regum stirpe.

Et qui aversi et equo velut fugiente certius ictum destinarent, et a quo genere pugnæ nihil sit tutum.

6 Mavult Rupert. Ætolorum.-7 In edd. ante Sigon. deest rd que.-8 'Vocent conj. Bauer. Sed forte Livii verba sunt quos c. vocant, parenthesi includenda. Mox a quo, ab qua re. Spectant hæc ad seqq. nec est quod legas a quis s. queis.' Rupert.-9 Edd. ante Glar. Dacas; Glar. legendum existimat Daas. Mox 'Rectius forte Cadusios.' Rupert. Sic Crev. et Kreys.

NOTE

Dahas] Dahæ, vel Daæ, populi fuere ad mare Caspium: Persis olim, nunc Syromacedonibus subjecti erant; Medis vicini ad septemtrionem: Nomades quoque dicti et cognomine Parni, ut est apud Strabonem, qui et Arsacem habuisse regem, auctorem Parthici regni ait: Dausqueius ad Silium lib. xIII. ostendit duplices esse Dahas, alios ad Hyrcaniam, alios ad Germaniam sen Pannoniam pertinentes, qui sæpius Daci et Davi appellantur: forte ut distinguantur a Dahis Scythiæ supra Mæotidem populis. Ptolemæus in Margiana ponit cum Massagetis et Derbicibus.

[merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »