Immagini della pagina
PDF
ePub

n

[ocr errors]

et Caddusios appellans. Navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Græcia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios, et ex Pamphylia Sidetas P tenere; quas gentes nullæ unquam nec arte, nec virtute navali æquassent. Jam pecuniam, jam alios belli apparatus referre, supervacaneum esse. Scire ipsos, abundasse semper auro regna Asiæ. Itaque non cum Philippo, nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero 10 civitatis, altero Macedoniæ tantum regni finibus incluso; sed cum magno Asiæ totius partisque Europæ rege. Eum tamen, quanquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Græciam veniat, nihil postulare ab Achæis, in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, lædatur. Non enim, ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese conjungant, petere. Pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent: bello se non interponant.' Idem ferme et Ætolorum legatus Archidamus petiit, ut, quæ facillima et tutissima esset, quietem præstarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. Provectus deinde est intemperantia linguæ in maledicta, nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quintii: 'ingratos' appellans, et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Ætolorum partam, sed etiam salutem;

sig. habent.-10 Add. Kreyssig. unius. Mox'vox rege, quæ post altero in cod. Harl. et quibusdam editt. vett. additur, rectius in cod. Mogunt. et ceteris codd. apud Drakenb. deest.' Doering.

NOTE

et Amardum fluvios ad mare Caspium, coluisse videntur ex Strabon. et Ptol. Sub Persarum fuerant quoque ditione, at tunc Antiocho parebant.

□ Sidonios] A Sidone urbe Phœni. ciæ maritima, admodum clara, Agenoris sede, Cadmi et Europæ patria: quæ ab Alexandro capta: hodie vulgo Seida Turcis et Christianis.

Aradios] Ab Arado Phoenicia

quoque urbe in insula quæ ponte juncta fuit continenti, juxta Orthosiam ad Eleutheri fl. ostia in confinio Cassiotidis, quæ Syriæ regio.

P Sidetas] A Sida urbe maritima Pamphyliæ in Cilicia confinio, inter ostia Enrymedontis et Melæ fluviorum hodie Chirisonda, ut vult Niger, aut, ut Thevetus et Moletius, Scandalor.

ipsumque et exercitum sua opera servatos. Quo enim illum unquam imperatoris functum officio esse? Auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium objiceret.'

[ocr errors]

12

49. Ad ea Quintius, ' Coram quibus magis, quam apud quos, verba faceret,' dicere, Archidamum rationem habuisse. Achæos enim propę scire, Ætolorum omnem ferociam in verbis, non in factis, esse, et in conciliis magis concionibusque, quam in acie, apparere. Itaque parvi Achæorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis " regis et per eos absenti regi eum se jactasse. Quod si quis antea ignorasset, quæ res Antiochum et Ætolos conjunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere: mentiendo invicem jactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse; dum ii 13 ab se Philippum victum, sua virtute protectos Romanos, et quæ modo audiebatis, narrant, vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos; rex contra peditum equitumque nubes jactat, et consternit maria suis classibus. Est autem res simillima cœnæ Chalcidensis hospitis mei, hominis et boni, et sciti convivatoris. Apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam multa et varia venatio; homo non, quam isti sunt, gloriosus, renidens, condimentis, ait, varietatem illam et speciem ferinæ carnis ex mansueto sue factam. Hoc dici apte in copias regis, quæ paulo ante jactatæ sint, posse. Varia enim genera armorum et multa nomina gen

11 Mavult Rupert. legato, quia cap. præc. non nisi legatus Antiochi memoratur.-12 Potuisset edd. ante Sigon.-13 In Ms. Lov. 6. et Gaertn. dum hi, rectius forte, judice etiam Crev. quamvis ii non alii esse possunt, quam le

NOTE

4 Coram quibus magis] Vult Archidamum legatum Ætolorum in oratione sua spectasse potius qua ratione placeret legatis Antiochi, qui ade

rant huic Achæorum concilio, quam quomodo persuaderet Achæis ipsis, quorum in concilio loquebatur.

tium inauditarum, Dahas et Medos et Caddusios et 14 Elymæos Syros omnes esse: ' haud paulo mancipiorum melius, propter servilia ingenia, quam militum genus. Et utinam subjicere oculis vestris, Achæi, possem concursationem regis magni ab Demetriade, nunc Lamiam in concilium Ætolorum, nunc Chalcidem! Videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis: videretis regem, nunc mendicantem prope frumentum ab Etolis, quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias fœnere in stipendium quærentem, nunc ad portas Chalcidis stantem; et mox inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis, in Ætoliam redeuntem. Male crediderunt et Antiochus Ætolis, et Ætoli regiæ vanitati. Quo minus vos decipi debetis, sed expertæ toties 1 spectatæque Romanorum fidei credere. Nam quod optimum esse dicunt,16 non interponi vos bello," nihil immo 17 tam alienum rebus vestris est. Quippe sine gratia, sine dignitate, præmium victoris eritis.'

50. Nec absurde adversus utrosque respondisse visus

gati Etolorum.' Rupert. Hi habet Crev.-14 Et del. Gron. Doujat.15 Alii, etiam Drak. potius; quod languere videtur: at toties excitat orationem et firmat: ac sane sæpius jam cognorant Achæi fidem Romanorum, utut in uno bello Philippi.' Bauer. potius codd. Mog. Victor. et Lov. 6. toties reliqui Mss. et edd. ante Ald. potius Crev. Doer. Kreyssig.-16'Ita recepi ex Ms. Lov. 3. pro vulg. dicant, suadentibus Crev. et Bauero.' Rupert. Dicant habent Gron. Donjat. Kreyssig. Mox, interponendi plerique Mss. et edd. ante Mogunt. Interponendi Doujat.—17 Nihil immo, contra, potius. Inter has voces in cod. Harl. et Sigon. insertum tam vanum ab iis, qui nesciebant, rò immo alii voc. postponi.' Rupert.

NOTE

▾ Syros omnes esse] Erant quidem extra Syriam, utpote ultra Euphratem ac Tigrim: sed tamen subjecti Syriæ regibus.

Aulide atque Euripo spectatis] Bœotiæ urbs fuit Aulis ad Euripum, qui sinus est maris Ægæi, æstatis æstibus agitari solitus, Bœotiamque dividens ab Eubœa insula: inter Chalcidem antem et Aulidem adeo angustus, ut illa continenti ponte jungatur. Ce

·

lebratur porro Aulis Græcorum adversus Trojam conjurantium statione, sed hodie intercidisse dicitur.

In Etoliam redeuntem] Non in ipsam quidem Ætoliam, sed in eam Thessaliæ partem quam suæ ditionis fecerant Ætoli: Demetriadem enim concesserat Antiochus, et in vicina Ætolorum in Phthiotide loca.

u Interponi [interponendi] vos bello] Supple consilium. Vulgo interponi.

est; et facile erat 18 orationem apud faventes æquis auribus accipi. Nulla enim nec disceptatio, nec dubitatio fuit, quin omnes, eosdem genti Achæorum hostes et amicos, quos populus Romanus censuisset, judicarent, bellumque et Antiocho, et Ætolis nuntiari juberent. Auxilia etiam, quo censuit Quintius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piræeum extemplo miserunt. Erat enim haud procul seditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem; donec ab iis, qui Romanæ partis 19 erant, Quintius est accitus, et, accusante Leonte quodam, Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est ejectus. Et ab Achæis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit. Boeoti nihil certi responderunt: 'cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse.' Antiochus, cum ad Chalcidis præsidium et Achæos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et prævenirent sui, et venientes, si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme millibus militum, et cum omni classe Polyxenidam mittit. Ipse paucos post dies sex millia suorum militum, et ex ea copia, quæ Lamiæ repente colligi potuit, non ita multos Ætolos ducit. Achæi quingenti et ab Eumene rege modicum auxilium missum, duce Xenoclide Chalcidensi, nondum obsessis itineribus, tuto transgressi Euripum, Chalcidem pervenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum jam Menippus castra ante Salganea ad Hermæum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt. Mictio erat cum

18 Ad facile erat supplendum fere videtur intellectu, nisi forte ejusmodi aliquid exciderit, vel scribendum sit, et facile intelligi poterat, orationem cett.' Doering.-19 Romanorum partis recte, puto, emend. Duk. quia pars geni

NOTE

x Ad Chalcidis præsidium et Achæos et Eumenem regem] Supple copias seu

milites.

Ad Hermæum] Circa Ismeni fl. ostia fuerit Hermæum hoc, sive Mer.

curii promontorium, sub Salganeis : alia ejus nominis promontoria tradunt geographi in Sardinia, in Creta, in Thracia, et alibi; sed ea huc non pertinent.

iis, legatus a Chalcide ad Quintium, ad id ipsum præsidium petendum, missus. Qui postquam obsessas ab hostibus fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere, Delium convertit, ut 20 inde in Euboeam transmissurus.

2

51. Templum est Apollinis Delium," imminens mari: quinque millia passuum a1 Tanagra abest. Minus quatuor millium inde in proxima Eubœæ est mari trajectus. Ubi et in fano lucoque, ea religione et eo jure sancto, quo sunt templa, quæ asyla Græci appellant, et nondum aut indicto bello, aut ita commisso, ut strictos gladios, aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites, alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset; repente Menippus, palatos passim aggressus, eos3 cecidit, ad quinquaginta vivos cepit. Perpauci effugerunt, in quibus Mictio, parva oneraria nave exceptus. Ea res Quintio Romanisque, sicut jactura militum molesta, ita ad jus inferendi Antiocho belli adjecisse aliquantum videbatur. Antiochus, admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores, partim ex suis, partim Ætolos, Chalcidem misisset, qui eadem illa, quæ nuper, cum minis gravioribus agerent, nequicquam contra Mictione et Xenoclide tendentibus, facile tenuit,' ut portæ sibi aperirentur. Qui Romanæ partis erant, sub * Non ægre obtinuit.

tivo plur. jungi solet.' Rupert.-20 Particula ut deleta, lenius mihi fluere videtur oratio.' Doering.

1 Ab Kreyssig.-2 Quæ del. Gron. Doujat. Crev. verbis asyla Græci appellant parenthesi inclusis.—3 ' In voce eos mendum, sive numerum, quo Livius, quot cæsi sint, indicare voluerit, latere, Crev. suspicatus est.' Doering.—

NOTE

2 Delium] Locus Bootiæ mariti mus inter Aulidem et Asopi ostium.

Eo jure sancto] Hoc est, inviolabili. De urbibus quibus fuit jus asyli, vide virum, dignitate juxta ac eruditione illustrem, Ezech. Spanhemium de præst. et usu numismatum diss. 9. sect. 5. edit. LondinenDelph. et Var. Clas.

sis, ubi hic Livii locus profertur et illustratur. J. Clericus.

b Aut ita commisso] Repetendum hic quoque rò bello, scilicet nondum bello ita commisso, ut Romani milites, qui Chalcidem mittebantur, strictos gladios audivissent,

Livius.

9 L

« IndietroContinua »