Immagini della pagina
PDF
ePub

3034

T. LIVII LIB. XXXV. CAP. 51.

adventum regis urbe excesserunt. Achæorum et Eumenis milites Salganea tenebant. Et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiæ causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. Priores Achæi et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, præsidio excesserunt. Pertinacius Romani Euripum tuebantur. Hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur, et jam machinas tormentaque comportari viderent, non tulere obsidionem.

Cum id, quod caput erat Eubææ, teneret rex, ne ceteræ quidem ejus insulæ urbes imperium abnuerunt: magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunæ urbes in suam ditionem venissent.

de Ut castellum illud custodirent.

4 Malit Drak. quod est in cod. Lov. 1. adorsus ab adordior.

NOTÆ Euripum tuebantur] Nempe cas. situm ; Euripus et ipsum dicebatur, tellum quod ad Euripum in Eubæa Chalcidi vicinum.

[blocks in formation]

CAP. 1. Bellum cum Antiocho decernitur ineundum, et lætis sacrificiis vic

toria portenditur. 2. Supplicatione facta ludisque magnis Jovi votis provinciæ et exercitus decernuntur. 3. Coloni maritimi frustra vacationem petunt rei navalis, et feciales de ratione belli Antiocho indicendi consulantur. 4. Philippi, Ptolemæi, Pænorum et Masinissæ legati Romam vepiunt, pollicentes ad bellum hoc auxilia, pecuniam et frumentum. 5. Interea Antiochus per bybernorum tempus solicitat civitatium Græcarum animos, et Chalcide audit legationes Epirotaram Eleorumque. 6. In concilio Beotorum Thebis habito hanc gentem sibi adjungit, et Demetriade cum principibus Ætolorum, Amypandro, et Hannibale de summa rerum Thessalorumque gente tentanda deliberat. 7. Hannibal suadet, nt ante omia Philippi amicitia petatur, et bellum transferatur e Græcia in Italiam. 8. Aptiochus autem nihil horum facit, et legendo ossa Macedonumi circa Cynoscephalas jacentia nullam apud banc gentem init gratiam, et Philippum ad id tempus dubium compellit ad arma cum Romanis jun. geoda. 9. Mox, Thessalorum metu terrepdorum causa, Pheras, Scotnssam, aliaque oppida capit, 10. et Larissam oppugnat; sed, Ap. Clandii strategemate deceptus, Demetriadem redit. 11. In hybernis ipse com militibus diffluit luxuria, et Chalcide filiam Cleoptolemi uxorem ducit. Principio veris ope Mnesilochi Acarnanum gentem sibi conciliat, 12. et Medionem proditione capit; at frustra tentat Thyrium Leucademque. 13. Interim M. Bæbins proprætor et Philippus rex recipiunt oppida. Thessaliæ, quæ Athamanes occupaverant. 14. Ibidem M. Acilius Gla. brio consul res prospere gerit, et Athamania omnis concedit in jus ditio. nemque Philippi. 15. Aptiochus undique destitutus et ab suis, moranti, bas in Asia, et ab Ætolis, vana promittentibus, jam Hannibalem, ut pru•

dentem virum vatemque, admiratur, et intra saltum Thermopylaram sese recipit. 16. Ibi castra permunit, et Ætoli vertices circa montium obsident. 17. Acilius ad easdem fauces admovet copias, et duobus legatis, M. Porcio Catone et L. Valerio Flacco, ad illa cacumina missis, milites paucis alloquitur. 18. 19. Postero die, pugna utrimque orta, totus pæne regis exercitus deletur. 20. Consul per Phocidem et Bæotiam legiones ducit, et A. Atilios mergit capitque naves quasdam regias, frumento onastas. 21. Antiochus Ephesum transmittit, et Chalcis ceteræqne urbes in Eubea Romanis sine certamine traduntur. M. Cato, nuntius victoriæ, Romam venit: et M. Fulvius Nobilior, ex Hispania reversns, ovans Urbem ingreditur. 22–24. Ætoli quia nihil pacati responderant legatis Acilii, Heraclea oppugnatur et capta diripitur. Inter captivos est Damocritus, princeps Ætolorum, qui olim T. Quintio, decretum gentis, quo arcessendum censuerant Antiochum, poscenti, ferociter dixerat, se id in Italia, castris super ripam Tiberis positis, daturum. 25. Philippus oppugnatione Lamiæ absistere jubetur. 26. Ætolis ab Antiocho mittitur pecunia, et auxilia promittuntur. 27. 28. Sed Heraclea capta franguptar eorum animi, et pacis petendæ oratores Hypatam mittuntur ad consulem, qui postulat, ut in fidem se permittant Romanorum, et Dicæarchum, Menestam Amynandrumque sine mora dedant. 29. Animi Ætolorum indigni. tate et difficultate eorum, quæ imperata erant, exasperantur, et mox vana expectatione implentur ab Nicandro, qui, ab Antiocho reversos et benigne exceptus a Philippo, Lamiam obsidente, consultantibus de pace Romana supervenit. 30. cilius, tam et Coracem transgressus, ad Nanpactum descendit, quo concurrisse Ætolos, ut inde totum belli impetum sustinerent, audiverat. 31. Eodem tempore jussu T. Quintii tum Messenii, cum Ætolis sentientes, concilio Achaico se iterum jungunt, tum Achæi solvunt obsidionem Messenes, 32. et Zacynthum insulam, fraude interceptam, Romanis tradunt. 33. Philippus autem, permittente Acilio, Demetriadem, Dolopiam, aliaque oppida, quæ defecerant ab societate Romana, recipit: 34. et T. Quintius trajicit Naupactum, jam per duos menses a consule oppugoatam ; ubi, obambulans muris, noscitur ab Ætolis, qui impensius orant, ut misereatur gentis suæ. 35. Eo auctore solvi. tur obsidio, et induciæ Ætolis dantur. Consul cum Quintio ad Achaicum concilium Ægiam trajicit, ubi de Eleis et de exulibus Lacedæmoniorum restituendis frustra agitur. Epirotarum Philippique legati Romam ve

niunt. 36. Alter consul P. Cornelius Scipio ludos, a se olim votos, sua impensa

facit. Ædes Matris Magnæ Idææ et Juventatis dedicantur. 37. Procnrantur prodigia, et Scipio in provinciam proficiscitur. 38. Q. Minucius proc. com Liguribus, et P. Cornelius consul cum Boiis egregie pugnat. 39. M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans Urbem ingreditur, et P. Cornelius Scipio triumphum petit : quem honorem differendum quidem censet P. Sempronius Blæsus tribuous plebis, 40. sed senatus universus,

oratione consulis motus, extemplo decernit. 41. Dum hæc in Italia geruptor, Antiochus Ephesi securus admodum de

bello Romano est; sed, ab Hannibale, cujus nunc maxima apud eum

auctoritas est, monitus, Romanos mox in Asiam venturos, navibus jam instructis petit Chersonesum, et Polyxenidam jubet ceteram parare classem. 42. C. Livius Piræeum ad veterem classem cum nova, tribus En. menis navibns aucta, pervenit, et utraque trajicit Delum. 43. Paulo post et hæc Romana et regiæ classes Phocæam petunt; et Eumenes, certamine jam inito, Elæa complures adducit naves. 44. 45. Livius et Eu. menes hostes in fugam vertunt, Ephesumque persequuntur. Romæ consules (L. Cornelius Scipio et C. Lælins) prætoresque creantar.

1. P. CORNELIUM Cn. filium Scipionem et M'. Acilium? Glabrionem consules, inito magistratu, Patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiis jasserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium majorem partem anni fieri solet;o precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene aca feliciter eveniret. Ea omnia sacrificia læta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est; et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. Hæc cum renuntiata essent, solutis religione animis, Patres rogationem ad populum ferri jusserunt: •Vellent juberentne, cum Antiocho rege, quique sectam ejus 3 secuti essent, bellum iniri ? si ea rogatio perlata esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. Tum senatus decrevit, ut consules Ita

1 M. Acilium edd, ante Sigon.—2 Atque Kreyssig.-3 Ejus sectam Kreys

[ocr errors]

NOTÆ a Lectisternium majorem partem anni enim de bello et pace populus con• fieri solet] Quibos in templis majori sulebatur, deinde patres auctores fieparte apoi fieri lectisternia solerent, bant: postea vero patribus primnm nondum satis perspectum babeo: auctoribus, populus deinde consultas hactenus enim vidimus placandæ sanciebat. Nunc et auctor est senaDeorum iræ et procurandis ostentis tus ut populus rogetur, et post rogaindicta extra ordinem, non certo tionem populi senatus ad se rem in. more et statis temporibus facta fu tegram referri postulat; nihil tamen isse,

amplius decernit, quam quæ ad exb Rem integram ad senatum referrent] equendam rogationem pertinebant. Miscetar hic mos antiquus cum novo Qui mos adbuc manebat. posteriorum temporum more : initio

liam et Græciam provincias sortirentur ; cui Græcia evenisset, ut præter eum numerum militum, quem L. Quintius in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut * eum exercitum acciperet, quem M. Bæbius prætor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam trajecisset. Et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis, ne supra quinque millium numerum, acciperet. L. Quintium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. Alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bojis jussus bellum gerere, utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent; alterum ut mitteret Romam, eæque urbanæ legiones essent paratæ, quo senatus censuisset.

2. His ita in senatu ad id, quæ cujus s provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit.“ Acilio Græcia, Cornelio Italia evenit. Certa deinde sorte senatus consultum factum est : quod populus Romanus eo tempore duellum jussisseto esse cum rege Antiocho,? quique sub imperio ejus essent, ut ejus rei causa supplicationem imperarent consules; utique M'. Acilius consul ludos magnos Jovi voveret, et dona ad omnia pulvinaria. Id votum in hæc verba, præeunte P. Licinio pontifice maximo, consul nuncupavit: 'Si duellum, quod cum Antiocho rege sumi populus jussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit; tum tibi, Jupiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. Quisque magistratus eos ludos quando ubi

8

a Circa ea quæ adhuc incerta sorte spectabant ad provincias, quæ consulum cuique essent eventuræ.

sig.–4 ' Hoc ut adeovácel, ut passim: sed e quibusdam libris recte forsan ejectum. Qnin et proxime præcedens ut abesse poterat.' Rupert.

6. Forte leg. cujusque, vel com Bened. quæ ei cujus. Rupert. Cujusque prob. Doer.–6 Conj. Rupert. ducta deinde sorte.—7 Cum rege Antiocho esse Gron. Doujat. Crev. Td esse delendum putat Gron.—8 Rege Antiocho Kreys.

NOTÆ
· Duellum jussisset] Antiquum nomen pro bellum.

« IndietroContinua »