Immagini della pagina
PDF
ePub

3034

T. LIVII LIB. XXXV. CAP. 51.

[ocr errors]

adventum regis urbe excesserunt. Achæorum et Eumenis milites Salganca tenebant. Et in Euripo castellum Romani milites pauci custodia causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus.4 Priores Achæi et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, præsidio excesserunt. Pertinacius Romani Euripum tuebantur. Hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur, et jam machinas tormentaque comportari viderent, non tulere obsidionem. Cum id, quod caput erat Eubœæ, teneret rex, ne ceteræ quidem ejus insulæ urbes imperium abnuerunt: magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunæ urbes in suam ditionem venissent.

Ut castellum illud custodirent.

4 Malit Drak. quod est in cod. Lov. 1. adorsus ab adordior.

NOTE

c Euripum tuebantur] Nempe castellum quod ad Euripum in Eubœa

situm; Euripus et ipsum dicebatur, Chalcidi vicinum.

[blocks in formation]

CAP. 1. Bellum cum Antiocho decernitur ineundum, et lætis sacrificiis victoria portenditur. 2. Supplicatione facta ludisque magnis Jovi votis provinciæ et exercitus decernuntur. 3. Coloni maritimi frustra vacationem petunt rei navalis, et feciales de ratione belli Antiocho indicendi consulantur. 4. Philippi, Ptolemæi, Pœnorum et Masinissæ legati Romam veniunt, pollicentes ad bellum hoc auxilia, pecuniam et frumentum. 5. Interea Antiochus per hybernorum tempus solicitat civitatium Græcarum animos, et Chalcide audit legationes Epirotarum Eleorumque. 6. In concilio Bootorum Thebis habito hanc gentem sibi adjungit, et Demetriade cum principibus Ætolorum, Amynandro, et Hannibale de summa rerum Thessalorumque gente tentanda deliberat. 7. Hannibal suadet, ut ante omnia Philippi amicitia petatur, et bellum transferatur e Græcia in Italiam. 8. Antiochus autem nihil horum facit, et legendo ossa Macedonum circa Cynoscephalas jacentia nullam apud hanc gentem init gratiam, et Philippum ad id tempus dubium compellit ad arma cum Romanis jun. genda. 9. Mox, Thessalorum metu terrendorum causa, Pheras, Scotussam, aliaque oppida capit, 10. et Larissam oppugnat; sed, Ap. Clandii strategemate deceptus, Demetriadem redit. 11. In hybernis ipse cum militibus diffluit luxuria, et Chalcide filiam Cleoptolemi uxorem ducit. Principio veris ope Mnesilochi Acarnanum gentem sibi conciliat, 12. et Medionem proditione capit; at frustra tentat Thyrium Leucademque. 13. Interim M. Babius proprætor et Philippus rex recipiunt oppida. Thessaliæ, quæ Athamanes occupaverant. 14. Ibidem M. Acilius Glabrio consul res prospere gerit, et Athamania omnis concedit in jus ditionemque Philippi. 15. Antiochus undique destitutus et ab suis, morantibus in Asia, et ab Ætolis, vana promittentibus, jam Hannibalem, ut pru

dentem virum vatemque, admiratur, et intra saltum Thermopylarum sese recipit. 16. Ibi castra permunit, et Ætoli vertices circa montium obsident. 17. Acilius ad easdem fauces admovet copias, et duobus legatis, M. Porcio Catone et L. Valerio Flacco, ad illa cacumina missis, milites paucis alloquitur. 18. 19. Postero die, pugna utrimque orta, totus pæne regis exercitus deletur. 20. Consul per Phocidem et Boeotiam legiones ducit, et A. Atilius mergit capitque naves quasdam regias, frumento onustas. 21. Antiochus Ephesum transmittit, et Chalcis ceteræque urbes in Euboea Romanis sine certamine traduntur. M. Cato, nuntius victoriæ, Romam venit: et M. Fulvius Nobilior, ex Hispania reversus, ovans Urbem ingreditur. 22-24. Ætoli quia nihil pacati responderant legatis Acilii, Heraclea oppugnatur et capta diripitur. Inter captivos est Damocritus, princeps Ætolorum, qui olim T. Quintio, decretum gentis, quo arcessendum censuerant Antiochum, poscenti, ferociter dixerat, se id in Italia, castris super ripam Tiberis positis, daturum. 25. Philippus oppugnatione Lamiæ absistere jubetur. 26. Ætolis ab Antiocho mittitur pecunia, et auxilia promittuntur. 27. 28. Sed Heraclea capta franguntur eorum animi, et pacis petendæ oratores Hypatam mittuntur ad consulem, qui postulat, ut in fidem se permittant Romanorum, et Dicæarchum, Menestam Amynandrumque sine mora dedant. 29. Animi Ætolorum indignitate et difficultate eorum, quæ imperata erant, exasperantur, et mox vana expectatione implentur ab Nicandro, qui, ab Antiocho reversus et benigne exceptus a Philippo, Lamiam obsidente, consultantibus de pace Romana supervenit. 30. Acilius, tam et Coracem transgressus, ad Naupactum descendit, quo concurrisse Ætolos, ut inde totum belli impetum sustinerent, audiverat. 31. Eodem tempore jussu T. Quintii tum Messenii, cum Ætolis sentientes, concilio Achaico se iterum jungunt, tum Achæi solvunt obsidionem Messenes, 32. et Zacynthum insulam, fraude interceptam, Romanis tradunt. 33. Philippus autem, permittente Acilio, Demetriadem, Dolopiam, aliaque oppida, quæ defecerant ab societate Romana, recipit : 34. et T. Quintius trajicit Naupactum, jam per duos menses a consule oppugnatam; ubi, obambulans muris, noscitur ab Ætolis, qui impensius orant, ut misereatur gentis suæ. 35. Eo auctore solvitur obsidio, et induciæ Ætolis dantur. Consul cum Quintio ad Achaicum concilium Ægium trajicit, ubi de Eleis et de exulibus Lacedæmoniorum restituendis frustra agitur. Epirotarum Philippique legati Romam veniunt.

36. Alter consul P. Cornelius Scipio ludos, a se olim votos, sua impensa facit. Edes Matris Magnæ Idææ et Juventatis dedicantur. 37. Procurantur prodigia, et Scipio in provinciam proficiscitur. 38. Q. Minucius proc. cum Liguribus, et P. Cornelius consul cum Boiis egregie pugnat. 39. M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans Urbem ingreditur, et P. Cornelius Scipio triumphum petit: quem honorem differendum quidem censet P. Sempronius Blæsus tribunus plebis, 40. sed senatus universus, oratione consulis motus, extemplo decernit.

41. Dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano est; sed, ab Hannibale, cujus nunc maxima apud eum

auctoritas est, monitus, Romanos mox in Asiam venturos, navibus jam instructis petit Chersonesum, et Polyxenidam jubet ceteram parare classem. 42. C. Livius Piræeum ad veterem classem cum nova, tribus Enmenis navibus aucta, pervenit, et utraque trajicit Delum. 43. Paulo post et hæc Romana et regiæ classes Phocæam petunt; et Eumenes, certamine jam inito, Elæa complures adducit naves. 44. 45. Livius et Eumenes hostes in fugam vertunt, Ephesumque persequuntur. Romæ consules (L. Cornelius Scipio et C. Lælius) prætoresque creantur.

a

1. P. CORNELIUM Cn. filium Scipionem et M'. Acilium1 Glabrionem consules, inito magistratu, Patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiis jusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium majorem partem anni fieri solet; precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene ac feliciter eveniret. Ea omnia sacrificia læta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est; et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. Hæc cum renuntiata essent, solutis religione animis, Patres rogationem ad populum ferri jusserunt: Vellent juberentne, cum Antiocho rege, quique sectam ejus secuti essent, bellum iniri? si ea rogatio perlata esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. Tum senatus decrevit, ut consules Ita

[ocr errors]

1 M. Acilium edd. ante Sigon.—2 Atque Kreyssig.—3 Ejus sectam Kreys

NOTE

a Lectisternium majorem partem anni fieri solet] Quibus in templis majori parte anni fieri lectisternia solerent, nondum satis perspectum habeo: hactenus enim vidimus placandæ Deorum iræ et procurandis ostentis indicta extra ordinem, non certo more et statis temporibus facta fuisse.

b Rem integram ad senatum referrent] Miscetur hic mos antiquus cum novo posteriorum temporum more: initio

enim de bello et pace populus consulebatur, deinde patres auctores fiebant: postea vero patribus primum auctoribus, populus deinde consultus sanciebat. Nunc et auctor est senatus ut populus rogetur, et post rogationem populi senatus ad se rem integram referri postulat; nihil tamen amplius decernit, quam quæ ad exequendam rogationem pertinebant. Qui mos adhuc manebat.

liam et Græciam provincias sortirentur; cui Græcia evenisset, ut præter eum numerum militum, quem L. Quintius in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Bæbius prætor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam trajecisset. Et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis, ne supra quinque millium numerum, acciperet. L. Quintium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. Alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Boiis jussus bellum gerere, utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent; alterum ut mitteret Romam, eæque urbanæ legiones essent paratæ, quo senatus censuisset.

6

2. His ita in senatu ad id, quæ cujus provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit." Acilio Græcia, Cornelio Italia evenit. Certa deinde sorte senatus consultum factum est: quod populus Romanus eo tempore duellum jussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio ejus essent, ut ejus rei causa supplicationem imperarent consules; utique M'. Acilius consul ludos magnos Jovi voveret, et dona ad omnia pulvinaria.' Id votum in hæc verba, præeunte P. Licinio pontifice maximo, consul nuncupavit: 'Si duellum, quod cum Antiocho rege sumi populus jussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit; tum tibi, Jupiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. Quisque magistratus eos ludos quando ubi

8

a Circa ea quæ adhuc incerta sorte spectabant ad provincias, quæ consulum cuique essent eventuræ.

sig.-4 Hoc ut λeováče, ut passim: sed e quibusdam libris recte forsan ejectum. Quin et proxime præcedens ut abesse poterat.' Rupert.

5 Forte leg. cujusque, vel cum Bened. quæ et cujus.' Rupert. Cujusque prob. Doer.-6 Conj. Rupert. ducta deinde sorte.-7 Cum rege Antiocho esse Gron. Doujat. Crev. To esse delendum putat Gron.-8 Rege Antiocho Kreys

NOTE

e Duellum jussisset] Antiquum nomen pro bellum.

« IndietroContinua »