Immagini della pagina
PDF
ePub

que faxit, hi ludi recte facti, donaque data recte sunto.' Supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit. Consulibus sortitis provincias, extemplo et prætores sortiti sunt. M. Junio Bruto juris dictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulæ Bruttii, M. Æmilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Æmilio Paullo Hispania ulterior. His ita exercitus decreti. A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quintio consule, dati sunt; jussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Æmilio Paullo in ulteriorem Hispaniam præter eum exercitum, quem a M. Fulvio proprætore accepturus esset, decretum est,'' ut novorum militum tria millia duceret et trecentos equites; ita ut in iis duæ partes socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. Idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Æmilius Lepidus a L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere jussus : L. Valerium, si ita videretur, pro prætore" in provincia retinere, et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndarium. Eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. Eidem prætori mandatum, ut duas decumas 12 e frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Græciam curaret. Idem L.

sig.-9 • Voss. decrevit. Lege, decrerit.' J. F. Gron.–10 Est del. Gron. Donjat. Crev.–11 Proprætore Gron. Crev.-12 Decimas edd. ante Sigon. • Mox pro id forte leg. et, vel et id.' Rupert.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

NOTÆ Tyndarium] Tyndarium, quæ et nam, hodie Sanmarco. In ruinis porTyndaris, translati Messana a Dio ro Tyndaridis exstructa ædes nomen nysio incolæ habuerunt; qnam nobi- adhuc antiqunm servat, vulgo Sancta lissimam civitatem Cicero appellat. Maria di Tyndaro. Fuit ad ostium Heliconis fil. in latere e Duas decumas] Tributum Romani Siciliæ boreali, opposita Vulcaniæ in speciebus exigebant, et decimam insulæ, inter Mylas, nunc Melazzo, frumenti partem accipiebant: nunc ad orientem æstivum, et Agathirnum extra ordinem duplum imperarunt. ad occasum hybernum, seu Agathir.

Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum. Ceterum non in Græciam, sed Romam, id frumentum portari placere. C. Livius prætor, cui classis evenerat, cum triginta navibus paratis trajicere in Græciam primo quoque tempore jussus, et ab Atilio naves accipere. Veteres paves, quæ in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Junio prætori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret.'

3. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Græciam portaretur, missi; pro quo pretium solveret populus Romanus. Adeoque in apparatum curamque ejus belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, ' Qui senatores essent, quibusque in senatu sententiam & dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset; neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. In comparando impigre classem "3 C. Livium prætorem contentio, orta cum colonis maritimis, paulisper tenuit. Nam, cum cogerentur in classem, tribunos plebei 14 appellarunt; ab iis ad senatum rejecti sunt. Senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevit, vacationem rei navalis his as colonis non esse. Ostia et Fregenæ i et Castrum novum et Pyrgi"

Cum congregarentur ut in naves ascenderent.

13 In comparanda impigre classe quædam edd.--14 Plebis Gron. Doujat.

NOTÆ | Liberlinos legeret] Minoris digna Clericus. tionis navalis militia: ideoque liber i Fregena] Diversæ a Fregellis tini potius quam ingenui in eam fuere Fregenæ. Oppidum Tusciæ ma. lecti.

ritimum, inter portum Romanum et 8 Quibusque in senatu sententiam] Alsium, novem ab utroque mill. pass. Quid inter hos et senatores interes. ex itinerario videtur fuisse circa lo. set docent Festus et Gellins.

cum vulgo La Macarese, Alsium auQuibusque in senatu sententiam] tem est Palo, in Bracciavi ducatu, Qui nondum allecti a censoribus in gentis Ursinæ castellum maritimum. sepatum fuerant, quamvis honoribus Castrum Novum, nunc Santa Maripopuli usi senatum ingrederentur. nella in patrimonio S. Petri. Vide A. Gellium lib. III. cap. 18. J.

et Antium et Tarracina et Minturnæ et Sinuessa fuerunt, quæ cum prætore de vacatione certaverunt. Consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium fecialium retulit: 'Ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an ad præsidium nuntiaretur ? 16 et num Ætolis quoque separatim indici juberent bellum ? et num prius societas eis et amicitia renuntianda esset, quam bellum indicendum ?' Feciales responderunt: “Jam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decresse," nibil referre, ipsi coram, an ad præsidium, nuntiaretur. Amicitiam renuntiatam videri, cum legatis, toties repetentibus res, nec reddi, nec satis fieri æquum censuissent. Ætolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent; Chalcidem terra marique oppugnatam issent; regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.' Omnibus jam satis comparatis, M'. Acilius consul edixit: 'Ut, quos L. Quintius milites conscripsisset, et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primæ et tertiæ, uti 18 omnes Brundisium Idibus Maiis convenirent.' Ipse ante diem quintum Nonas Maias paludatus Urbe egressus est. Per eosdem dies et prætores in provincias profecti sunt.

4. Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo Macedoniæ et Ptolemæo Ægypti,'9 Romam venerunt, pollicentes ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum. Ab Ptolemæo etiam mille pondo auri,' viginti millia pondo argenti allata. Nihil ejus “ acceptum. Gratiæ regibus

[ocr errors]

Crev.-15 Eis Crev. Mox Hostia et Fregena edd. ante Sigon.—16 An satis ésset ad præsidium aliquod ejus nuntiare Gron. Doujat. Crev.-17 Decrevisse edd, ante Gron.-18 Crev, malebat ut.

19 Rege add. Groo. Doujat. Doer. Kreyssig. Vid. Not. Delph. inf.

NOTÆ Et Pyrgi] In eadem Tuscia Pyr 1 Mille pondo auri] Responderent gi Ceretanoram navale, sex iode pas. quingentis et sexaginta librarum nos. saum millibus, inter Alsium et Cas trarum millibus, trum Novnm. Fuisse videntur ubi m Viginti millia pondo argenti] EsDUDC Santa Severa.

sent nostra moneta septingenta vi.

actæ : et, cum uterque se cum omnibus copiis in Ætoliam venturum, belloque interfuturum polliceretur, Ptolemæo id remissum; Philippi legatis responsum, gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. Item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium mille,20 0 hordei quingenta millia ad exercitum, dimidium ejus Romam apportaturos polliciti sunt: id ut ab se munus Romani acciperent, petere se :' et classem suorum suo sumtu comparaturos: et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, præsens omne daturos. Masinissæ legati quingenta millia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Græciam ; Romam trecenta millia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei ; equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum. De frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent. De classe Carthaginiensibus remissum; præterquam si quid navium ex fædere deberent. De pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.

5. Cum hæc Romæ agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per 3 hybernorum tempus, partim ipse solicitabat

20 · Drak. ex XLIII. 6. conj. tritici X. C. M. h. e. decies centena millia, ut librarii non assecuti sint notas, vel ex Pal. 2. tritici modium centena millia et ex Lov. 3. hordei quinquaginta millia.' Rupert.-1 Sese Kreyssig. Mox “Assentior Dukero, qui td suorum, quod insolenter adjectum est, ex sequente voce suo prognatum et propagatum esse existimat.' Doering.

2' Non dubito, quin ex iis, quæ ad 1. 40. annotata sont, h. I. et cap. 15. pr. legendum sit agerentur ; Duk. Possis et dum agebantur.' Rupert.-3 Vid.

NOTÆ ginti millia librarum.

ubi Carthaginienses iidem pollicentur n Nihil ejus] Ejus scilicet pecuniæ tritici decies centena millia. Modius quæ offerebatur ab Ptolemæo. Td

porro mensura erat continens libras Ægypti rege assuta esse Gronovius Romanas viginti sex cum unciis octo, censet. Fateor supervacanea videri, environ un boisseau mesure de Paris. sed tamen in tribus scriptis, quæ pe p Ne cessaret per hybernorum tempus] nes me babeo, Regiis nempe duobus, Barberinæ membranæ habent, ne et Colb. ea constanter habentur. cessaret hyberuorum tempus. Quod

Trilici modium mille] Minorem probari potest exemplo lib. XXXVII. vera quantitatem tritici suspicatur Si ne tanien segnia æstiva essent;' ubi gon. conjicitque ex lib. xliii. cap. 6. per hypallagen tempori tribuitur quod

civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant; sicut Epirotæ communi gentis consensu, et Elei e Peloponneso venerunt.* 9 Elei auxilium adversus Achæos petebant, quos, post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho, primum civitati suæ arma illaturos credebant. Mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi. Apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent,' ne quid offenderent Romanos. Petebant enim, 'ne se temere in causam deduceret," expositos adversus Italiam pro omni Græcia, et primos impetus Romanorum .excepturos. Sed, si ipse posset terrestribus navalibusque copiis præsidere Epiro,' cupide eum ompibus s Epirotas. et urbibus et portubus suis accepturos. Si id non posset, deprecari, ne se nudos atque ipermes Romano bello objiceret.' Hac legatione id agi apparebat, ut, sive (quod magis credebant) abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent,

· Non ex animo, qui aperte et absolute in partes Antiochi propenderet ; sed am. biguo et perplexo. & Ea conditione ut, &c. ea lege ut, &c. ita tamen ut, 8c. • Presidio esse Epirotis.

Not. Delph. inf. Mox sicuti Gron. Doujat. Crev.–4 Vid. Not. Delph. inf. 5 Vid. Not. Delph. inf. Omnes habent reliquæ edd. præter Doujat.6 Vid. Not. Delph. inf. Crev. et delend. putat id exercitus.

NOTÆ hominum est per illud tempus. Hu 4 E Peloponneso venerunt] Td venejos Antiochi bæc est imago ex nam. runt Gronovio non videtur esse Livii: mis :

nec vero necessarium est : satis enim intelligitur ex superiori verbo veniebant:' sed tamen nonnihil inter hæc discriminis apparet.

" Ne se temere in causam deduceret] Gall. qu'il ne les engageât pas mal-dpropos dans le parti, eux qui étoient exposés, &c.

Cupide eum omnibus Epirotas] Vol. go omnes Epirotas ; sed scripti babent omnibus, nempe et urbibus et portabus.

" Apud exercitus Romanos] Super

[graphic]
« IndietroContinua »