Immagini della pagina
PDF
ePub

conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem; sive venisset, sic quoque spes veniæ ab Romanis foret, quod, non expectato longinquo auxilio ab se, præsentis viribus succubuissent. Huic tam perplexæ legationi, quia non satis in promtu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quæ ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.

6. In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem iræ adversus Romanos eas, quas ante dixi," habentem, Brachyllæ necem, et bellum a Quintio Coroneæ, propter Romanorum militum cædes, illatum; re vera per multa jam sæcula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis, et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. Obviam effusis undique Boeotiæ principibus, Thebas venit. Ibi in concilio gentis, quanquam et ad Delium, impetu in præsidium Romanum facto, et ad Chalcidem commiserat nec a parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem, quaque per legatos in concilio Achæorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet; neminem, quid ageretur, fallebat. Decretum tamen sub levi verbo

8

Omnes intelligebant quo tenderet Antiochus.

7 Conj. Gron. labantem egregiam q. disciplinam gentis, et multorum eum staVid. Not. Var.-8 Post exorsus, ut bene judicat Dukerus, excidisse

tum.

[ocr errors]

NOTE

vacaneum apparet illud exercitus, ut Gron. notat: potest tamen intelligi Epirotas non tam de senatu et populo Romano solicitos fuisse, quam de illorum exercitibus ad se venturis.

u Quas ante dixi] Vide lib. xxxIII. capp. 28. et 29.

x Labante egregia quondam disciplina gentis] Vult Bootorum egregiam olim disciplinam collapsam tunc; et præsentem multorum Thebanorum ac Bœotorum, præsertim nobilium,

statum privatum ejusmodi fuisse, ut multi diu stare non possent, nisi rempublicam turbarent, quæ veræ belli causæ.

y Thebas venit] Urbs Bœotiæ primaria fuit, a Cadmo condita, quæ nunc vix oppidi titulo digna; Turcis Stive.

z Commiserat nec a parris] Ita dicit bellum committere, ut jurisconsulti 'committere stipulationem,' id est, id agere quod qui agit obnoxius fiat, seu teneatur, quidpiam dare vel facere

rum prætextu pro rege adversus Romanos factum est. Hac quoque gente adjuncta, Chalcidem regressus, præmissis inde literis, ut Demetriadem convenirent principes Etolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictam concilio venit. Et Amynander accitus ad consultandum ex Athamania; et Hannibal Poenus," jam diu non adhibitus, interfuit ei concilio. Consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, voluntas tentanda videbatur. In eo modo diversæ sententiæ erant, quod alii extemplo agendum; alii ex hyeme, quæ tum 1o ferme media erat, differendum in veris principium; et" alii legatos tantummodo mittendos; alii cum omnibus copiis eundum censebant, terrendosque metu, si cunctarentur.

7. Cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal, nominatim interrogatus sententiam, in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione vertit: Si, ex quo trajecimus in Græciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea, de Achæis, de Boeotia agebatur, eandem 12 sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam. Ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. Nam quod ad Euboeam Bœotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullæ suæ vires sint, præsentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur ? simul ac 1 Romanuma exercitum in Græ

videtur est: nam, si totam hujus periodi sententiam spectas, rò exorsus ad fallebat commode referri nequit. Posui igitur post postularet distinctionem majorem, rò est ad exorsus supplendum certe esse ratus. Anacoluthon enim in hoc loco agnoscere nolim.' Doering. Kreyssig. etiam habet postularet. Neminem; Crev. habet postularet, neminem.-9 Panus del. Gron. Doujat. Crev.-10 Tunc eæd.-11 Tò et delendum putat Duk.

12 Eam Gron. Doujat. Crev.-13 Vid. Not. Delph. inf. Mox pro noxæ

NOTE

propter stipulationem, aut eventum conditionis eidem insertæ.

* Simul ac Romanum] Placet Gronovii transpositio, ac simul Romanum

exercitum in Græcia viderint. Est enim simul, perinde ut simul ac, idem ac statim atque.

cia viderint, ad consuetum imperium se avertant? nec iis noxæ futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam præsentis exercitusque tui experiri noluerint? Quanto igitur prius potiusque est, Philippum nobis conjungere, quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas vires afferat, quæ non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsæ nuper sustinere potuerint Romanos. Hoc ego adjuncto (absit verbo invidia) qui dubitare de eventu possim? cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam ut ipsi oppugnentur. Ætoli, qui Philippum (quod inter omnes constat) vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt. Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Etolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt. Philippus tum, te quieto, totam molem sustinebat belli: nunc duo maximi reges, Asia Europæque viribus, adversus unum populum, (ut meam utramque fortunam taceam,) patrum certe ætate ne uni quidem Epirotarum regi parem, (quid 14b tandem erit vobiscum comparatus?) geretis bellum. Quæ igitur res mihi fiduciam præbet, conjungi nobis Philippum posse? Una, communis utilitas, quæ societatis maximum vinculum est: altera, auctores vos Ætoli. Vester enim legatus hic Thoas inter cetera, quæ ad exciendum in Græciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper affirmavit, fremere Philippum, et ægre pati, sub specie pacis leges servitutis sibi impositas. Ille quidem feræ bestia vinctæ aut clausæ, et

habet Kreyssig. noxia.-14 Tentat Doujat. qui quid: vid. Not. Delph. inf. Qui quid habet Crev. Quicquid, omissis parentheseos signis, et commate post

NOTE

b Quid] Sic legimus ex auctoritate J. F. Gronovii pro quicquid, verbaque hæc parenthesi clausimus. J. Clericus.

• Quid [quicquid] tandem erit vobis cum comparatus] Sive receptam hanc lectionem sequamur, sive cum Gron.

Moguntinam quid tandem erit, sive, ut mihi scribendum videtur, levissima correctione, qui (Epirotarum nempe rex) quid tandem erit vobiscum comparatus? interpunctione opus, aut potius parenthesi.

refringere claustra cupienti, regis iram verbis æquabat." Cujus si talis animus est, solvamus nos ejus vincula, et claustra refringamus, ut erumpere diu coërcitam iram 16 d in hostes communes possit. Quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adjungere non possumus, ne hostibus nostris ille adjungi possit, caveamus. Seleucus filius tuus Lysimachia est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniæ cœperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet. De Philippo meam sententiam habes. De ratione universi belli quid sentirem, jam ab initio non ignorasti. Quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam, et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliæ Cisalpinæ oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. Nunc quoque arcessas 1 censeo omnes navales terrestresque copias. Sequantur classem onerariæ cum commeatibus. Nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. Cum omnes tuas contraxeris vires, divisam classem partim Corcyræ in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat; partim ad littus Italiæ, quod Sardiniam Africamque spectat, trajicies: ipse cum omnibus terrestribus copiis in Byllinum 18 agrum pro

[ocr errors]

comparatus posito, Gron. Doujat.-15 Idem de Philippo dixit Alexander Acarnan xxxv. 18. An itaque pro ille legendum alius?” Rupert.-16 Coërcita ira Doujat. c. edd. antt. Mox ut hostib. Gron.-17 Lectio arcessas, quam optimi codd. tuentur, male in quibusdam editt. ad vulgarem loquendi rationem mutata est in arcessendas.' Doering.-18 Vid. Not. Delph. inf. Kreyssig. habet Bullinum; et Glarean. legit Bullionium.

NOTÆ

d Ut erumpere diu coërcitam iram [coërcita ira] Mss. quidam e melioribus, in quibus et Colb. scribunt erumpere diu coërcitam iram: Philippus nimirum: erumpendi enim verbum aliquando active sumitur, eamque in rem citatur a Gronovio Cicero lib. XVI. ad Attic. Ep. 3. 'ne in me sto

machum erumpant, cum sint tibi ira. ti.' Et Cæsar lib. 11. de Bello Civili, portis se foras erumpunt.'

e In Byllinum agrum] Bullis Ptolemæo dicitur, quæ Plinio Bullidensis colonia, ni fallor: et incolæ Buliones eidem Plinio, Straboni Byliones, Ciceroni Bullienses, Stephano Bullini.

cedes. Inde Græciæ præsidebis, et speciem Romanis trajecturum te præbens, et, si res poposcerit, trajecturus. Hæc suadeo, qui, ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. In quæ consilium dedi, in eadem nec infidelem, nec segnem operam polliceor. Dii approbent eam sententiam, quæ tibi optima visa fuerit.'

8. Hæc ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in præsentia, qui aderant, quam rebus ipsis executi sunt. Nihil enim eorum est factum, nisi quod ad classem copiasque arcessendas ex Asia Polyxenidam misit. Legati Larissam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Ætolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus.19 Eodem et rex cum suis copiis confestim venit. Ibi dum opperitur 20 Amynandrum atque Ætolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus millibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit; sive ab ipso, quærente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus; sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane, animo adjecto. Tumulus est, in unum

19 J. F. Gron. quidem tentabat cum exercitu; quod sane fieri possit. Sed Jac. Gron. emendavit Ab Etolis Amynandroque cett. At, ut recte jam monnit Dukerus, non Ætoli et Amynander sed ipse Antiochus diem ad conveniendum dixisse videtur. Equidem nihil mutandum, et hunc locum ita explicandum puto; dies dictus est Ætolis Amynandroque ad conveniendum exercitui Pheras, h. e. quo Pheras conveniendum esset exercitui.' Doering. Conj. Bened. sunt missi ab Ætolis Amynandroque. Dies ad etc. Vid, Not. Delph. inf. Pro vulgata lectione indictus recte ad fidem optimorum codd. Drak. rescripsit dictus, qui, si quid mutandum sit, malit edictus.' Doering. Indictus Gron. Doujat.-20 Opperiretur Gron. Doujat. ex Aldo.

NOTÆ

Hinc ager Byllinus Macedoniæ occidentalis, quæ alias Illyrici pars fuit, et nunc Albania dicitur, oppidum fuit maritimum in Elymiotis ad fauces Adriatici maris. Hodie, ni fallor, Lenguetta, in confinio Epiri ad meridiem Aulonis seu Vallonæ.

f Misit] Antiochus.

g Ad conveniendum exercitui Pheras est dictus [indictus] Scribendum Gron. suspicatur, ad conveniendum cum exercitu Pheras: aut ita legendum mihi quoque videtur, aut corumque exer• citui.

« IndietroContinua »