Immagini della pagina
PDF
ePub

principum Ætoliæ habito, via, quæ præter Calydonem 18 × et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum veniebant, occurrit. Ibi Mnesilochus princeps Acarnanum, multis emtus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam prætorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. Is cum Leucadios, quod Acarnaniæ caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli, propter metum Romanæ classis, quæ cum Atilio, quæve circa Cephaleniam erat, arte eos est aggressus. Nam cum in concilio dixisset, tuenda mediterranea Acarnaniæ esse, et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem 20 et Thyrium,* ne ab Antiocho aut Ætolis occuparentur; fuere, qui dicerent, nihil attinere omnes tumultuose concitari; satis esse quingentorum hominum præsidium. Eam juventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrii in præsidio positis, id agebat, ut, pro obsidibus futuri, venirent in potestatem regis.

12. Per eosdem dies legati regis Medionem venerunt. Quibus auditis, cum in concione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent; media visa est Clyti sententia eoque accepta, ut ad regem

I

Stratum Acarnania esse ait.' Sigon.-17 Concilio Doujat. Crev.-18 Præter Chalcidem edd. fere omnes ante Drak. ut et Gron. Doujat. Crev. Mox Mnasilochus Kreyssig.-19 Cum Attalo edd. ante Sigon.-20' Medeonem all. non minus recte; et pro Thyrium all. mendose Tyrrheum.' Rupert.

1 'Spectans scilicet eo, ut, pro eoque, quod omnes codd. apud Drak. tuen

NOTE

* Præter Calydonem [Chalcidem] Hæc Chalcis in Ætolia fuit circa Olenum, ut et Lysimachia.

y Circa Cephaleniam] Inter insulas maris Ionii aut Siculi, quæ ab Acarnania ad Peloponnesum jacent, præcipuum locum obtinet Cephalenia, olim Same dicta: urbs primaria idem habet cum insula nomen. Italis Cefalonia: estque in Venetorum ditione,

cum vicina ad meridiem Zacyntho.

Ad Medionem et Thyrium] Oppida fuerunt Acarnaniæ Mediterraneæ inter Acheloum fluvium et Ambracium sinum. Medion, non procul fluvio ad limitem Ætoliæ, distinctum ab aliis nominis ejusdem in vicinia oppidis, Phocico et Bœotico, quorum meminere Strabo et Stephanus.

2

mitterent legatos, peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur. In eam legationem Mnesilochus, et qui ejus factionis erant, de industria conjecti,3 clam missis, qui regem admovere copias juberent, ipsi terebant tempus. Itaque vixdum iis egressis legatis,+ Antiochus in finibus, mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque juventutem ad arma vocantibus, ab Clyto et Mnesilocho in urbem est inductus; et, aliis sua voluntate affluentibus, metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem convenerunt. Quos placida oratione territos' cum permulsisset, ad spem vulgatæ clementiæ aliquot populi Acarnaniæ defecerant. Thyrium a Medione profectus est, Mnesilocho eodem et legatis præmissis. Ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores, Thyrienses fecit, dato ei haud perplexo responso, nullam se novam societatem, nisi ex auctoritate Romanorum imperatorum,' accepturos, portisque clausis, armatos in muris disposuerunt. Et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn. Octavius missus a Quintio, cum præsidium et paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephalenia præpositus fuerat, accepisset, Leucadem venit, implevitque spei socios, M'. Acilium consulem jam cum legionibus

8

a

tur, perperam in plurimis edd. eaque.' Doering. Mox Post accepta ed. Mog. et seqq. adjecere est; quod ab omnibus Mss. præter Mog. et ab edd. ante Mog. abest. Delevi suadente Duk.' Rupert. Est add. Gron. Donjat. Crev. Doer. c. Drak.-2 Vett. libb. apud Sigon. habent Medios.-3 Collecti edd. ante Sigon.-4 Legatis del. Gron. Crev. deinde habent Gron. Doujat. Crev. et mox.—5 ' Vox territos importuno plane loco posita est, quia post placida oratione expectes potius appellatos, delinitos, vel simile quid; denique vox territos jam latet in quos, cum de metu eorum, quos placida oratione rex permulsisse dicitur, jam antea dictum sit. Vox territos igitur mihi temere ex margine in textum irrepsisse videtur.' Doering.—6 Thyrenses edd. ante Sigon. —7 J. F. Gron. forte delendum putat rò imperatorum.-8 Legendum fortasse legatus, ut Posthumius fuerit Atilii legatus, suspicatus est Jac. Periz. prob. Rupert.

NOTE

› Romanorum imperatorum] Sufficere videtur Gronovio Romanorum: `possunt tamen imperatorum nomine

intelligi Acilius consul, Atilius classi præfectus, aut Quintius, vel Livius.

mare trajecisse, et in Thessalia castra Romana esse. Hunc rumorem quia similem veri tempus anni maturum jam ad navigandum faciebat; rex, præsidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniæ oppidis, Thyrio abscessit, et per Ætoliæ ac Phocidis urbes Chalcidem rediit.

13. Sub idem tempus M. Bæbius et Philippus rex, jam ante per hyemem in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larissam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hyberna regressi, principio veris conjunctis copiis in Thessaliam descenderunt. In Acarnania tum Antiochus erat. Advenientes Philippus Malloam Perrhæbiæ, Bæbius Phacium est aggressus, quo primo prope impetu capto, Phæstum eadem celeritate capit. Inde Atracem cum se recepisset, Cyretias 10 hinc et Eritium occupat; præsidiisque per recepta oppida dispositis, Philippo rursus obsidenti Malloam se conjungit. Sub adventum Romani exercitus, seu ad metum virium, seu ad spem veniæ, cum dedidissent sese; ad ea recipienda oppida, quæ Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt. Erant autem hæc, Æginium, Ericinium," Gomphi, Silana, Tricca, Meliboea,h

e

f

g

9 Olim legebatur Philacium; et mox Phestum.-10 All. Chyretias; et mox

NOTE

b Phacium] Oppidum erat Pelasgiotidis inter Pamisum fl. et Pierium montem, quo Thessalia dividitur a Macedonia.

c Phæstum] In Estiæotide fuit Phæstus ex Ptol. ad dextram Pamisi: nunc Oista Moletio.

d Eritium [Phricium] occupat] Sigonius legi vult ita, sed longius a locis ante memoratis aberat mons et oppidum hujus nominis, utpote ad Thermopylas in Locris situm. Huic loco magis conveniret Phrycus in Thessaliotide positum oppidum, inter Chiretias et Malloam. Vulgo est Eritium. Conjicerem Ericinum, nisi

statim ejus capti mentio fieret.

e Ericinium [Ericinum] Est in Estiæotide ad ortum Æginii in confinio Pelagoniæ Tripolitis.

f Silana] Silanam invenio in Estiæotide, inter Gomphos et Itonen ad lævam Ionis fluvii.

& Tricca] Estiæotidis quoque oppidum fuit ad sinistram Penei ripam, cujus episcopum fuisse aiunt Heliodorum Æthiopicorum scriptorem : hodie Tricala dicitur, in provincia Janna: præfecti Turcici sedes, ut ferunt.

h Melibea] Fallor, nisi potius legendum Melitaa: quo nomine urbs

Phaloria. Inde Pellinæum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in præsidio erat, et circumsidunt, et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum, qui moneret," ne vim ultimam experiri vellet. Quibus ille satis ferociter respondit, vel Romanis, vel Thessalis se crediturum fuisse; in Philippi se potestatem commissurum non esse. Postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnæam eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnæam ire placuit; Bæbius restitit ad Pellinæum oppugnandum."

[ocr errors]

14. Per eos forte dies M'. Acilius consul, cum viginti 14 millibus peditum," duobus millibus equitum, quindecim elephantis, mari trajecto, pedestres copias Larissam ducere delectos militum tribunos jussit. Ipse cum equitatu Limnæam ad Philippum venit. Adventu consulis deditio sine cunctatione est facta traditumque præsidium regium," et cum iis Athamanes. Ab Limnæa Pellinæum consul proficiscitur. Ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus:P cui, decedenti de

[ocr errors]

pro Eritium habent Pricium Gron. Doujat. Crev.-11 Ericinum eæd.-12 Qui monerent Kreyssig. quod rectius putat Doer.-13 Ad Pellinæum oppidum Gron. Doujat.

14 Vulgo legebatur decem; sed cum consul duas legiones et parem numerum sociorum habuerit, jam J. Fr. Gron. et Duk. pro decem legendum esse riginti suspicati sunt. Et hanc lectionem reperit deinde Crev. in cod. Victor. Secutus igitur sum Crev.' Doering. prob. Drak. et Rupert.

NOTE

fuit in Phthiotidis et Thessaliotidis confinio, cujus meminit Strabo, et quæ Ptolemæo est Melitara, hodie Militra: nam Meliboa procul ab hoc tractn in extrema fuit Magnesia ad mare Macedonicum.

i Phaloria] Alias Phalore fuit in Thessaliotide, non procul Apidano amne inter Metropolin et Cyparam. Limnaam] Ponitur a Sansone in Thessaliotide inter Apidanum et Pe

neum.

1 Pellinaum] Plinio Pellina: fuit ad sinistram Penei in Estiæotide, in

ter Triccam et Atracem.

m Viginti [decem] millibus peditum] Appianus viginti numerat. Neque obest, quod hujus lib. cap. 3. et lib. sequentis cap. 2. duas tantum legiones Livius numerat: his quippe addendi socii nominis Latini, quorum etiam meminit.

n Præsidium regium] Ab Antiocho impositum.

• Primi Athamanes] Qui in præsidio erant.

P Philippus Megalopolitanus] De quo supra cap. 13.

præsidio, cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem 's eum consalutari jussit; ipse congressus fratrem, haud sane decoro majestati suæ joco, appellavit. Deductus inde ad consulem custodiri jussus, et haud ita multo post in vinculis Romam missus. Cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi regis, quæ in præsidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est. Fuere autem ad tria millia hominum. Consul Larissam est profectus,' ibi de summa belli consultaturus. In itinere ab Pieria 16 et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus, Athamanum præcipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniæ potiundæ, exercitum eo duxit, præmissis in civitates captivis. Et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes; et Amynander, cujus præsentis majestas aliquos in fide continuisset, veritus ne traderetur Philippo jam pridem hosti et Romanis merito tunc 17 propter defectionem infensis, cum conjuge ac liberis regno excessit, Ambraciamque se contulit. Ita Athamania omnis in jus ditionemque Philippi concessit. Consul, ad reficienda maxime jumenta, quæ et navigatione, et postea itineribus fatigata erant, paucos Larissæ moratus dies, velut renovato modica quiete exercitu Cranonem est progressus.18 Venienti Pharsalus, Scotussa et Pheræ, quæque in eis præsidia Antiochi erant, deduntur. Ex iis interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentes Philippo tradit; ceteros inermes Demetriadem remittit.

15 Regium edd. ante Sigon.-16 Vid. Not. Delph. inf. Sigon. legendum esse conjecit Pialia; et Drak. tentabat Cypæra.-17 Tum Gron. Doujat. Crev.

NOTE

¶ Philippus rex] Macedoniæ. r Larissam est profectus] Quæ obsidione liberata fuerat ab Appio Claudio, c. 13.

• Ab Pieria] Regio est Macedoniæ Pieria, a Piero monte dicta, qui eam

a Thessalia dirimit. Sed ea regio Philippo parebat, Romanorum socio. Legendum ergo Piaria, vel Piura, quod Estiæotidis oppidum fuit, inter Chiretias et Ericinum, circa fontes Pamisi: ejus meminit Steph.

« IndietroContinua »