Immagini della pagina
PDF
ePub

nata. Rex ille bellicosissimus, exercitatus jam inde ab juventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis; hic, ut aliam omnem vitam omittam,16 is est, qui, cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hybernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata, et obscuri etiam inter populares generis, uxorem duxit, et novus maritus, velut saginatus nuptialibus cœnis, ad pugnam processit. Summa virium speique ejus in Ætolis fuit, gente vanissima et ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus experitur. Nam nec convenerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter se sunt; et cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati," refugerunt in juga montium, pars Heracleæ incluserunt sese. Rex ipse confessus, nusquam æquo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes; ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedæmonios fama est, sed intra penitus retractis castris. Quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris alicujus urbis obsidendum sese incluserit? * Sed neque Antiochum tuebuntur angustiæ, nec Ætolos vertices illi, quos ceperunt. Satis undique provisum atque

18

* Quod perinde valet ad prodendum metus indicium, ac si urbis alicujus mœnibus se inclusisset obsidionem toleraturus, quod acie congredi non auderet.

profecta sit, post imposita vox copia excidisse videtur; qua recepta omnia plana ac manifesta erunt.' Doering.—16 Sileam Gron. Doujat. Crev.17 Vox pars, e Mog. interposita post tutati, non comparet in Mss. nostris, et jure deleri monstravimus ad lib. 111. 37. J. F. Gron.-18 Angustiæ del.

NOTE

piscum in Aurel. quod probant frequentes sub Seleucidis motus ac defectiones ab uno in alium prope con

tinuæ apud Diodorum, Josephum, Justinum.

præcautum 191 est, ne quid adversus vos in pugna præter hostes esset. Illud proponere animo vestro debetis, non vos pro Græciæ libertate tantum dimicare, (quanquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante, nunc ab Ætolis et ab Antiocho liberare,) neque ea tantum in præmium vestrum cessura, quæ nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, prædæ futurum; Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortus solis ditissima regna imperio Romano aperturos.20 Quid deinde aberit, quin ab Gadibus ad mare Rubrum" Oceano fines terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum Deos nomen Romanum veneretur? In hæc tanta præmia dignos parate animos, ut crastino die, bene juvantibus Diis, acie decernamus.'

18. Ab hac concione dimissi milites, priusquam corpora curarent, arma telaque parant." Luce prima, signo pugnæ proposito, instruit aciem consul arcta fronte, ad naturam et angustias loci. Rex, postquam signa hostium conspexit, et ipse copias eduxit.' Levis armaturæ partem ante vallum in primo locavit : tum Macedonum robur, quos Sarissophoros 2° appellabant, velut firmamentum circa ipsas munitio

Gron.-19 Ita cod. Mog. et Gaertn. anteque præcautum reliqui Mss. et edd. ante Mog. Forte rectius, quia facilius illud, quam hoc a librariis substitui poterat.' Rupert. Anteque Gron. Doujat, Crev.-20 Aperturis conj. Gron. ut referatur ad præcc. in præmium vestrum cessura.' Rupert.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

complectebantur veteres ulteriorem etiam oceanum ad orientalem Indi

am.

n Arma telaque parant] Arma hic sunt quæ corpori adhærent: tela, quæ jaciuntur.

• Sarissophoros] Sic dicebant sarissis armatos, quæ longiores hasta Macedonum proprie erant. Quod autem Macedones inter Antiochi copias memorantur, hi non proprie ita dicuntur quod in Macedonia nati, sed Livius. 9 N

Ad mare Rubrum] Eo nomine
Delph, et Var. Clas.

nes constituit. His ab sinistro cornu jaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent. Ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque ad mare invia palustri limo et voraginibus claudunt, elephantos cum assueto præsidio posuit; post eos, equites; tum, modico intervallo relicto, ceteras copias in secunda acie. Macedones, pro vallo locati, primo facile sustinebant Romanos, tentantes ab omni parte aditus; multum adjuvantibus, qui ex loco superiore fundis, velut nimbum, glandes et sagittas simul ac jacula ingerebant. Deinde, ut major, nec jam toleranda vis hostium inferebat se, pulsi loco intra munimenta, subductis ordinibus, concesserunt: inde ex vallo prope alterum vallum, hastis præ se objectis, fecerunt. Et ita modica altitudo valli erat, ut et locum superiorem ad pugnandum suis præberet, et propter longitudinem hastarum subjectum haberet hostem. Multi, temere subeuntes vallum, transfixi sunt; et aut incepto irrito recessissent, aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab jugo Callidromi, dejectis inde Ætolis et magna ex parte cæsis, (incautos enim et plerosque sopitos oppresserat,) super imminentem castris collem apparuisset.

19. Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequicquam subire ad ea castella conato, fuerat. Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud, quam turba et agmen, apparebat, Etolos credere, visa procul pugna, subsidio venire. Ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnes cepit, ut, abjectis

1 Educit Kreyssig.—2 Sarissophorus plures Mss. teste Rupert.-3' Possumus carere T Macedonibus, et ante rò ab dextro intelligere his, a fronte præcedentis membri, ubi positum est.' J. F. Gron.-4 Et Gron. Doujat. Crev.

NOTÆ

quod ex Macedonum Alexandro primum, deinde Selenco in Asia militantium posteris essent, vel eorum disciplinam æmularentur, quamvis in

Syria nati, sive sub ditione Syriæ regum: unde Syro-Macedones proprie appellati.

armis, fugerent. Et munimenta sequentes impedierunt, et angustiæ vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium, quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes ægre præterire, eques nullo poterat modo, timentibus equis, tumultumque inter se majorem, quam in prælio, edentibus. Aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit. Scarphiam 7 tamen eo die persecuti sunt hostem. Multis in ipso itinere cæsis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt; quæ tentata eo die inter ipsum pugnæ tempus ab Ætolis, Heracleam obtinentibus præsidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu, fuerant. Consul, noctis insequentis tertia vigilia præmisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum prima luce movit. Aliquantum viæ præceperat rex,' ut qui non ante, quam Elatiæ, ab effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnæque et fugæ collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiæ assecutus non est, sed 3 magnam partem agminis, aut lassitudine subsistentis, aut errore, ut qui sire ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt: nec præter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit; etiam ex decem millibus militum, quos, Polybio auctore, trajecisse secum regem in Græciam scripsimus, exiguus numerus. Quid si

'Antiochus fugiens aliquantum anteceperat iter.

8

5 Rhodontiam edd. ante Sigon.-6 Tò omnium primum dedit Aldus ex cod. Mogunt. in ceteris codd. omnibus hæc vox exulat.' Doering.-7 Vid. Not. Delph. inf. Lilæum edd. ante Sigon. Scarpheam Kreyssig.—8 ‘Illud sed

NOTE

P Scarphiam] In scriptis quos vidi, est, Carpeiam tamen eo die consecuti sunt hostem: unde certa conjectura Sigonii ex Appian. ducta fecit Scarphiam, quæ Locrorum Epicnemidiorum urbs fuit maritima, Thermopylis ad austrum vicina. Glareanus sub

stituerat Lilæum. Et Lilæa quidem Phocidis oppidum fuit: sed ea sub Parnasso in Dorum et Locrorum Ozolarum confinio longius a Thermopylis quam ut eo perveniri uno die potuerit.

Antiati Valerio credamus, sexaginta millia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde millia cecidisse, supra quinque millia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnæ, ab incursu Ætolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.99

20. Consule per Phocidem et Boeotiam 1or exercitum ducente, consciæ defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant, metu ne hostiliter diriperentur. Ceterum per omnes dies haud secus, quem in pacato agro, sine vexationer ullius rei agmen processit, donec in agrum Coronæum ventum est. Ibi statua regis Antiochi, posita in

eleganter, ut passim, abest a Mss. et antt. edd.' J. F. Gron.-9 Vid. Not. Delph. inf.

10 Vid. Not. Delph. inf.-11 Violatione Gron. Doujat. Crev. Doer. c. Drak. Mox agmine proc. Gron. Doujat. et deinde Crev. habet Coroneum.

NOTE

a Romanorum centum quinquaginta ... interfecti sunt] Editiones antiquæ, Romanorum centum quinquaginta interfecti sunt. Auget aliquantum hunc numerum codex Moguntinus: Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnæ; ab incursu Ætolorum se tuentes, non plus quinquaginta interfecti sunt. Quod addita mentum Gronov. spernendum negat sic enim fiet numerus ducentorum, quos Appianus refert interemtos, nimirum centum quinquaginta in prælio, et quinquaginta in castris incursu Etolorum tentatis.

Per Phocidem et Baotiam] In Regio majori perperam scriptum est per Hoclidem Baotia: in minori per Æolidem Baotiæ: quod rectum puto; nam hic tractus ab Eolo Hellenis filio, qui regnum in Thessalia, Bootia, vicinisque regionibus obtinuit, Æolidis nomen priscis temporibus habuit; ejusque incolæ, adhuc tempore Strabonis, Æoles appellabantur ipso teste, initio lib. VIII. atque ab

horum migratione olis dicta Minoris Asiæ regio Ioniæ vicina, colonia Æolum a Penthilo aliisque Orestis liberis eo deducta, quemadmodum idem observat lib. XIII. Vide et Pausan. in Bœoticis. Hæc cum non adverterent interpretes, pro Æolidem Baotiæ, quæ sic dicitur ad discrimen Asiatica, scripserunt per Phocidem et Baotiam; quæ correctio non absurda nititur ratione, cum certum sit Bootiæ conterminam esse Phocidem; sed venienti a Thermopylis prior occurrit Boeotia, deinde Phocis ; et ager Coronæus, de quo statim agitur, in Boeotia est, ac circa Phocidem.

• Cum velamentis ante portas stabant] Nomine velamentorum intelliguntur supplicum vittæ, his enim velabant manus: unde apud Virgil. 11. Æneid. 'Præferimus manibus vittas et verba precantum :' itemque apud Ovid. 1. Metamorph. velamenta manu prætendens supplice :' et apud Tacit. XIX. Annal.' mox velamenta et infulas pi o muris ostendunt.'

« IndietroContinua »