Immagini della pagina
PDF
ePub

ex somno moliebantur;" pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt. Hostes partim per ruinas jacentis muri transcendere conantur; partim scalis ascensus tentant. Adversus quos undique ad opem ferendam occurrunt o Ætoli. Pars una, in

qua ædificia extra urbem erant, neque defenditur, neque oppugnatur: sed, qui oppugnarent, intenti signum expectabant; defensor nemo aderat. Jam dilucescebat, cum signum consul dedit; et sine ullo certamine partim per semiruta," ° partim scalis integros muros transcendere. Simul clamor, index capti oppidi, est exauditus, undique Ætoli, desertis stationibus, in arcem fugiunt. Oppidum victores permissu consulis diripiunt; non tam ab ira, nec ab odio, quam ut miles, coërcitus in tot receptis "2 ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriæ sentiret. Revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem P jussit, quæ, fastigio altitudinis par, media valle velut abrupta ab arce erat; sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conjici tela in arcem possint : cum dimidia parte militum "3 consul, ab urbe escensuras in arcem, signum ab iis, qui ab tergo in rupem evasuri erant, expectabat. Non tulere, qui in arce erant, Ætoli primum eorum, qui rupem ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum, et fractis jam animis, et nulla ibi præparata re ad obsidionem diutius tolerandam ; utpote congregatis

* Ægre excitabant et movebant.

10 In quibusdam librr, vett. legitur concurrunt.-11 Vid. Not. Delph. inf. -12 Conj. Drak. ereptis. Mox ex potestate del Crev.-13 Militum parte

NOTÆ Partim per semiruta [erutos] Ita sum fuerit? Nec novum apud Nose est in Moguntino, ex quo Aldus alii trum idem verbum ad diversa referque edidere: quæ tria verba in ple- ri, quæ non eandem constructionem risque manu exaratis desiderantur: desiderare viderentur, pro his scribit Gron. partim prorutos ; P Circumduci ad rupem] Ascendenrefer ad verbum transcendere: sed do scilicet per circuitum eniti ad ru. quidni per erutos in urbem transcen pem.

foeminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quæ vix capere, nedum tueri, multitudinem tantam posset. Itaque, ad primum impetum abjectis armis, dediderunt sese. Traditus inter ceteros princeps Ætolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Ætolorum, quo arcessendum Antiochum censuerant, T. Quintio poscenti responderat: 'In Italia daturum, cum castra ibi Ætoli posuissent.' Ob eam ferociam majus victoribus gaudium traditus fuit.149

25. Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule, redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi populoque Romano gratularetur, excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. Inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. Intersunt septem millia ferme passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regionem eam maxime despectat, oppido qua breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt. Cum enise,"5 velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus, aut in præliis essent, hoc major difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subtus Macedones cuniculis oppugnabant,' et in asperis locis silex sæpe impenetrabilis

Gron. Doujat. Crev. Mox ascensurus Doojat. Crev.–14 · Traditus fuit (sc. Damocritus) ex emend. Freinsh. et primis edd. pro traditum fuit.' Rupert.

15 • Ita e plerisque Mss. et edd. antt. restitui auctore Benedicto in Obss. ad Livium Torg. 1804. Gelenius, Gron. (Donjat.] Drak. (Doer.] e cod. Mog. edidere et quia Lamia cum posita . .. ea maxime despectat oppidum, qua ... sunt ; cum enise cet. A nobis nondum perspicua ac vera lectio restituta; et forte leg. oppidis qua brede (VII. mill. pass.) intervallum panditur, (inter Lamiam Heracleamque) et (etiam) mænia in conspectu sunt sc. Lamiæ Heracleensibus, et Heracleæ Lamianis. Sic omnia referenda sunt ad situm et propinquitatem urbium.' Rupert. Apud Crev. legitur tum regionem eam maxime despectat, oppido quam breve intervallum videtur ; et legitur apud Kreyssig. lum regionem maxime te spectat, oppido quam, &c.

NOTÆ 4 Traditus fuit] Sic recte Frein Cuniculis oppugnabant] Ideo subshemius, ut Damocritus traditus Ro terraneis cuniculis cogebantur Mace. manis significet ipsis majus gandium, dones uti, quod omnes eorum supra seu majori gaudio fuisset, quam ipsa terram molitiones sub oculis essent urbs Heraclea capta.

oppidanorum, qui omnibus eorum

ferro occurrebat. Et, cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos tentabat rex, ut urbem dederent; haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius, quam sibi, dedituri essent, suamque gratiam consul. in obsidione liberanda facturus esset. Nec eum opinio est frustrata : confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: ‘æquius esse, Romanos milites, qui acie dimicassent cum Ætolis, præmia victoriæ habere.' Ita recessum ab Lamia est, et propinquæ clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.

26. Paucis, priusquam Heraclea caperetur, diebus Ætoli, concilio Hypatam coacto, legatos ad Antiochum miserunt; inter quos et Thoas idem, qui antea,16 missus est. Mandata erant, ut ab rege peterent, primum, ut ipse, coac- . tis rursus terrestribus navalibusque copiis, in Græciam trajiceret; deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret. Id cum ad dignitatem ejus fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, non sinere, Romanos, omni cura vacuos, cum Ætolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam trajicere.' Vera erant, quæ dicebantur: eo magis regem moverunt. Itaque in præsentia pecuniam, quæ ad usus belli necessaria erat, legatis dedit: auxilia terrestria navaliaque affirmavit missurum. Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud invitum morantem, ut exactor præsens promissorum adesset.

27. Ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Ætolorum; et post paucos dies, quam ad bellum renovandum

Lamienses per cladem Heracleæ proprium damnum vitarunt.

16 Qui et antea Gron. Donjat. Crev.

NOTÆ operibus facile occurrere potuissent. roudroit que les assiégés lui cussent l'ob

Suamque gratiam consul] Gall. que ligation de leur délivrance. le consul en voudroit avoir tout le gré, et

acciendumque '7 regem in Asiam miserant legatos, abjectis belli consiliis, pacis petendæ oratores ad consulem miserunt. Quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi prævertenda esse dixisset, redire Hypatam eos, datis dierum decem induciis, et L. Valerio Flacco cum iis misso, jussit; 18 ei, quæ secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia. Hypatam ut est ventum, principes Ætolorum apud Flaccum concilium habuerunt, consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. His parantibus antiqua fæderum ordiri ? 19 meritaque in populum Romanum, 'Absistere iis,' Flaccus jussit, ' quæ ipsi violassent ac rupissent. Confessionem iis culpæ magis profuturam, et totam in preces orationem versam. Nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse. Et se suppliciter agentibus iis affuturum,20 % et apud consulem, et Romæ in senatu. Eo quoque enim mittendos fore legatos.' Hæc una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum. Ita

p Presente et quasi præsidente Flacco.
9 Proferre quæ ad cetera fædera pertinebant.

17 Accipiendumque edd. ante Gron.—18 • Post jussit excidisse videtur et.' Rapert.-19 lo aliis libris legitur parantibus iis ; et e cod. Mog. post antiqua additur jura : sed hoc abest a Mss. et vett. edd., poëticaque amat Livius. Quo etiam pertinet to ordiri ; quod tamen com parantibus junctum non satis fortasse placebit. Ablativi, quamvis jussit sequatur, nos minus offendant, quam Balier.' Rupert. Parantibus iis Gron. Donjat. Crev.-20 Et suppliciter agentibus iis se affuturum Gron. Doujat. Crev. Vid. Not. Delph. inf.

NOTÆ Prætertenda esse) Gallice, Leur futurum, et apud consulem, et Romae in ayant dit qu'il avoit bien d'autres choses senatu ; receptam lectionem suadet à fuire avant cela.

quod dicitur cap. 28. sub finem, inEt totam in preces orationem ver ducias Ætolis datas petente pro eis sam] Magisque ipsis profuturom, si Flacco.' orationem suam omnem verterent in » Ut in fidem se permitterent Romapreces.

norum] Aliud fidei se committere, * Et se suppliciter (Et suppliciter] aliud se dedere: deditionis enim agentibus iis [se] affuturum) Inscrip- pactum omnia subjicit potestati victo. tis qui penes me, Regiis duobus et ris, salutem quoque ipsam eorum qui Colb. constanter legitur absque pro se dedunt. nomine, et suppliciter agentibus iis pro

enim et illis violandi supplices verecundiam se imposituros; et ipsos nihilominus suæ potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.'

28. Postquam ad consulem ventum est, Phæneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret, ' Ætolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere.' Id consul ubi audivit: 'Etiam atque etiam videte,' inquit,' Ætoli, ut ita permittatis.° Tum decretum Phæneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. 'Quando ergo,' inquit, “ita permittitis, postulo, ut mihi Dicæarchum civem vestrum et Menestam Epirotam,' (Naupactum is cum præsidio ingressus ad defectionem compulerat,) et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' Prope dicentem interfatus Romanum Phæneas, “Non in servitutem, inquit,

sed in fidem tuam nos tradidimus; et certum habeo,3 te imprudentia labi, qui nobis imperes, quæ moris Græcorum non sint. Ad hæc consul, “Nec, Hercle,' inquit, ‘magnopere nunc curo, quid Ætoli satis ex more Græcorum fac. tum esse censeant; dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos 47 modo decreto suo, ante armis victos. Itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos jam jubeo :' afferrique catenas, et circumsistere lictores jussit. Tum fracta Phæneæ ferocia Ætolisque aliis est; et tandem, cujus conditionis essent, sensere, et, ‘se quidem, Phæneas, et qui adsint Ætolorum, scire facienda esse, quæ imperentur,' dixit; 'sed ad decernenda ea concilio Ætolorum opus

1 Menetam et Menestem quidam Mss. et edd. inter quos Gron. Doujat. Crev. habent Menetam.—2 Edd. ante Sigon. carent Tao Phæneas.--3 All. per.

NOTÆ · More Romano imperium inhibeam Nostro lib. XXVIII. c. 24. mos ve[id habeam) in deditos] Gron. scribit, tustus erat Romanis, cum quo nec imperium inhibeam, id est, exerceam: fædere nec æquis legibus jungeretur sed sufficit quod imperium habeat, ut amicitia, non prius imperio in enin eo nti possit: mos autem vetustus tanquam pacatum uti, quam omnia Romanorum hac in re explicatur a divina humanaque dedidisset.'

« IndietroContinua »