Immagini della pagina
PDF
ePub

esse. Ad id petere, ut decem dierum inducias daret.' Petente Flacco pro Ætolis, induciæ datæ ; et Hypatam reditum est. Ubi cum in consilios delectorum, quos Apocletos vocant, Phæneas, et quæ imperarentur, et quæ ipsis prope accidissent, exposuisset; ingemuerunt quidem principes conditioni suæ, parendum tamen victori censebant, et ex omnibus oppidis convocandos Ætolos ad concilium.

8

29. Postquam vero omnis coacta multitudo eadem illa audivit, adeo sævitia imperii atque indignitate exasperati animi sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu iræ concitari potuerint ad bellum. Ad iram accedebat et difficultas eorum, quæ imperarentur: quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?' Et spes7 forte oblata, quod Nicander, eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens, implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. Is duodecimo die, quam conscenderat navem, in Ætoliam, perfecta legatione, rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. Inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis vespera prima" inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum, deductusque ad regem est, nondum convivio dimisso. Quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis, adventu motus Philippus, accumbere eum epularique jussum," atque inde, dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit. Ætolorum

suasum habeo.-4 Vid. Not. Var. et Not. Delph. inf.-5 Concilio Gron. Doujat. Mox, unus codex, pluresque edd. vett. habent Apocletus, ut testatur Rupert.

6 In quibusd. codd. apud Drakenb. legitur accendebat; unde Drakenb. legendum fortasse esse conjicit Iram accendebat.' Doering.-7 Imperarentur: (quonam modo... posse?) et spes, &c. Doer. Kreyssig.-8 Duodecimo is die Kreyssig. 9 Phaleram Gron. Doujat. ut sup. xxxv. 43.-10 Cod. Mog. Romanorumque.—11 Jussit Gron. Doujat. Crev.

NOTE

• Vespera prima] Gall. sur l'entrée de la nuit.

b Nondum convivio dimisso] Gall. qui étoit sur la fin du repas.

prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Græciam adduxissent. 'Sed præteritorum, quæ magis reprehendi, quam corrigi, possint, oblitum se, non facturum, ut insultet adversis rebus eorum. Etolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim ejus diei, quo servatus a se foret, meminisse.' Ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.

30. M'. Acilius, vendita aut concessa militi circa Heracleam præda, postquam nec Hypata pacata esse consilia, et Naupactum concurrisse Ætolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit; præmisso Ap. Claudio cum quatuor millibus militum ad occupanda juga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Etam ascendit, Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus ejus Dei sit crematum, appellant. Inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit. Ut ad Coracem est ventum, (mons est altissimus inter Callipolin "3 et Naupactum,) ibi et jumenta multa ex agmine præcipitata cum ipsis oneribus sunt, et homines vexati. Et facile 14 apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo præsidio, ut clau

12

13

12 Thuan. pyram, ibi mortale, extincto T quod. Et sic Voss. apposito in margine, ‘al. ubi.' Itaque vel hoc videtur admittendum, vel, si mavis, corriges Pyram (ibi mortale corpus ejus Dei fuit crematum) appellant.' Jac. Gron.13 Glarean. aut Callidromum, aut Chalcidem reponendum putat.-14 Id fa

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

deret transitum, insedisset. Tum quoque vexato's exercitu, ad Naupactum descendit, et, uno castello adversus arcem posito, ceteras partes urbis, divisis copiis pro situ monium, circumsedit: nec minus operis laborisque ea oppugnatio, quam Heracleæ, habuit.

[ocr errors]

31. Eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achæis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari cœpta est. Etenim duæ civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Ætolis sentiebant.16 Elei tamen, post fugatum ex Græcia Antiochum, legatis Achaorum lenius responderant, dimisso præsidio regio, cogitaturos se, quid sibi faciendum esset.' Messenii, sine responso dimissis legatis, moverant bellum; trepidique rerum suarum, cum jam ager effuso exercitu passim ureretur, castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quintium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent, Messenios Romanis, non Achæis, et aperire portas, et dedere urbem paratos esse. Auditis legatis, extemplo profectus Quintius, a Megalopoli 17 ad Diophanem prætorem Achæorum misit, qui extemplo reducere 18 eum a Messene exercitum et venire ad se juberet., Dicto paruit Diophanes, et, soluta obsidione, expeditus ipse, prægressus agmen, circa Andaniam, parvum oppidum, inter Megalopolim Messenenque 1 positum, Quintio occurrit; et,

cile Gron. Donjat. Crev.-15 Tam conj, Gron. minus apte ; ut et lectio edd. antt. Tum ergo v.' Rupert.

16 Orationis nexus quodammodo juvatur lectione, quæ est in vett. editt. Etenim duæ civitates, Messene et Elis, quæ extra concilium Achaicum erant, cum Ætolis sentiebant. Sed rò quæ, ut testatur Drak. in nullo codice comparet.' Doering.-17 Megalopolim legendum omnino putat Sigon. Vid. Not. Var. Mox Diaphanem edd. ante Sigon.-18 Deducere mavult Duk.-19 Messenem

NOTE

Profectus Quintius, a Megalopoli] In hanc lectionem consentiunt exarati quos vidi; nec quicquam mutandum : est enim sententia satis aperta, nempe Quintium profectum Chalcide, (sive Euboica, sive Corinthiaca,) postquam Megalopolim Arcadiæ urbem perveDelph, et Var. Clas.

nisset, inde ad Diophanem prætorem Achæorum, qui castra ad Messenen habebat, misisse.

& Circa Andaniam] Messeniæ oppidum fuit Andania ad dextram Pa misi.

Livius.

90

cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum jussit, nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperavit, ut exules reducerent, et Achæorum concilii essent. Si qua haberent, de quibus aut recusare, aut in posterum caveri 20 sibi vellent, Corinthum ad se venirent. Diophanem concilium Achæorum extemplo sibi præbere jussit. Ibi, de Zacyntho1 intercepta per fraudem insula questus, postulavit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat: eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Ætoliæ liceret. Qua expeditione fractis animis, Ætolos compulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulæ præfecit: postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos conjunxit, Philippo ad munia' belli revocato, Hieroclem Agrigentinum successorem misit.

2

32. Is, post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum, missis ultro ad Diophanem prætorem Achæorum nuntiis, pecuniam pactus, insulam Achæis tradidit. Id præmium belli suum esse, æquum censebant Romani. Non enim M'. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achæis ad Thermopylas pugnasse.' Diophanes adversus hæc purgare interdum sese gentemque; interdum de jure facti disserere. Quidam Achæorum et initio eam se rem aspernatos testabantur, et tunc pertinaciam increpitabant prætoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quintio ea res permitteretur. Erat Quintius, sicut adversantibus asper, ita, si 3 cederes, idem placabilis. Omissa igitur contentione vocis

que Gron. Doujat. Mox pro et, cum conj. Rupert. qui cum.—20 Cavere Gron. Doujat. Crev.-1 Munera Kreyssig. 2 Pecunia edd. ante Sigon.-3A Mog. est. Prius edd. et scripti asper

NOTE

h De Zacyntho] Insula Siculi, seu Ionii maris ad meridiem Cephale. niæ posita, et Chelonati Elidis pro

montorio ad occasum opposita: hodie il Zante: urbem habet cognomi

nem cum arce.

vultusque, 'Si utilem,' inquit, 'possessionem ejus insulæ censerem Achæis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos habere sinerent. Ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, ubi exerit partes aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere; haud dissimiliter vos, Achæi, clausos undique mari, quæ intra Peloponnesi sint terminos, ea et jungere vobis, et juncta tueri facile; simul aviditate plura amplectendi 4 hinc excedatis, nuda vobis omnia, quæ extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.' Assentiente omni concilio, nec Diophane ultra tendere auso, Zacynthus Romanis traditur.

k

33. Per idem tempus Philippus rex, proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quæ defecissent ab societate Romana, urbes recipere vellet, permittente eo, ad Demetriadem copias admovit, haud ignarus, quanta ibi tum perturbatio esset. Destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Ætolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum, aut infestiorem etiam, quo justius irati erant, Romanorum expectabant. Turba erat ibi incondita regiorum, qui, primo pauci in præsidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex prælio adverso fuga delati, nec virium, nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant. Itaque præmissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniæ ostendebant, responderunt, patere portas regi. Ad primum ejus ingressum principum quidam urbe excesserunt; Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites (sic enim pacti erant) per Macedoniam Thraciamque, prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt. Erant et paucæ naves Demetriade, quibus

ira, ita si. Forte sicut advers. asperior, ita, si, &c.' J. F. Gron.-4 In cod. Mogunt. legitur appetendi.

5 Forte ope; et mox infestiorum.' Jac. Gron.-6 Supp. eo, vel aliud rei

NOTE

Si, &c.] Pro an vellet.

Romanorum] Repete adventum.

« IndietroContinua »