Immagini della pagina
PDF
ePub

præerat Isidorus: eæ quoque cum præfecto suo dimissæ sunt. Inde Dolopiam et Aperantiam 7m et Perrhæbiæ " quasdam civitates recepit.

34. Dum hæc a Philippo geruntur, T. Quintius, recepta Zacyntho ab Achaico concilio, Naupactum trajecit; quæ jam per duos menses (sed prope excidium erat) oppugnabatur, et, si capta vi foret, omne ibi nomen Ætolorum ad internecionem videbatur venturum. Ceterum, quanquam merito iratus erat Ætolis, quod solos obtrectasse gloriæ suæ, cum liberaret Græciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quæ tum maxime 9 acciderant, casura præmonens, a furioso incepto eos deterreret; tamen, sui maxime operis esse credens, nullam gentem liberatæ a se Græciæ funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Ætolis, cœpit. Confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quintium esse. Itaque, concursu facto undique in muros, manus pro se quisque tendentes, consonante clamore nominatim Quintium orare, ut opem ferret ac servaret. Et tum quidem, quanquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit, quicquam opis in se esse. Ceterum, postquam ad consulem venit: Utrum fefellit,' inquit, 'te, M'. Acili, quid

conveniens: sed non habeo exemplum.' Duk.-7 Aperantiam suspicatur Glarean. corruptum nomen esse. Vid. Not. Var.

8 Malit J. F. Gron. quos solos.-9 Mavult Drak. cum maxime.—10 Edd. vett. annuit, quidnam opis in se esset. All. quid in se opis esse. Gron. Crev.

NOTE

Dolopiam] Pindo monti subjecti ad meridiem Dolopes, Molossis ad septemtrionem, interjacente Tomaro monte: populi fuere Epiri, in confinio Thessaliotidis et Estiæotidis, inter Ethices ad occasum æstivum, et Athamanes ad ortum hybernum: eorum urbs Menelais: hodie regiuncula illorum dicitur Onoblacha Ortelio teste.

Et Aperantiam] Exiguus Epiri populus Aperantii ad Acheloi fontes, inter Molossos et Amphilochos ad oc⚫

casum, Athamanes ad ortum, Agræos ad meridiem, Dolopes ad boream, in Thessaliotarum confinio fuere.

Et Perrhabia] Fuere Perrhæ bi populi per Thessaliam sparsi: sed hoc tempore circa Penei ostia inter Olympum et Pierium montes ad septemtrionem, atque Ossam ad meridiem eorum tamen pars in Epiro fuit inter Dryopes ad septemtrionem, Athamanes ad occasum, Ætolos ad meridiem, Phocenses ac Dores ad

ortum.

[ocr errors]
[ocr errors]

agatur? an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem" pertinere censes?' Erexerat expectatione consulem ; et, 'Quin expromis,' inquit, quid rei sit?' Tum Quintius: Ecquid vides, te, devicto Antiocho, in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum jam prope annus circumactus sit imperii tui? Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes, sed tot jam gentes, Athamaniam, Perrhæbiam, Aperantiam, Dolopiam sibi adjunxisse? Atqui non tantum interest nostra, Ætolorum opes ac vires minui, quantum, non supra modum Philippum crescere, et victoriæ tuæ præmium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Græciæ habere.'

35. Assentiebatur his consul: sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. Tota inde Quintio res permissa est. Is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante vociferati Ætoli fuerant, rediit. Ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Ætolorum, exire aliquos ad se jussit. Phæneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. Quibus provolutis ad pedes, Fortuna,' inquit, ' vestra facit, ut et iræ meæ et orationi temperem. Evenerunt, quæ prædixi eventura. Et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur. Ego tamen, sorte quadam nutriendæ Græciæ datus, ne ingratis quidem benefacere 'absistam. Mittite oratores ad consulem, qui inducias tanti temporis 13 petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis. Ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.' Ita, ut censuerat Quintius, fecerunt: nec aspernatus est legationem consul; induciisque in diem certam datis, qua legatio

13

habent quiddam, &c.-11 Fallit ... provideas... rempublicam pertin. Gron. Donjat. Crev. Reipublicæ edd. ante Gron.-12 Quædam edd. nondum tot urbes, quot Philippum gentes, prob. Gron. Sed adversantur Mss. et duæ urbes sunt Heraclea expugnata ac Naupactus obsessa.' Drak. Tot urb. quot P. gent. Gron. Doujat. Crev.

13 Ita pro vulg. i. tantum t. recepi ex Ms. Lov. 3. et emend. Duk. qui jam monuit, tantum non posse adverbium esse pro solum, quia omnes induciæ tantum temporis sint, nec bene pro in tantum dici posse.' Rupert. Tantum

[ocr errors]

renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est, et exercitus in Phocidem missus. Consul cum T. Quintio ad Achaicum concilium Ægium trajecit. Ibi de Eleis et de 14 exulibus Lacedæmoniorum restituendis actum: et neutra perfecta res, quia suæ gratiæ reservari eam 15 Achæi, Elei per se ipsi, quam per Romanos, maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis 16 constabat: militem tamen nullum Antiocho dederant. Pecunia juvisse eum insimulabantur: legatos ad regem ne ipsi quidem misisse inficiabantur. Iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul, Se utrum hostium, an pacatorum, eos numero haberet, nondum scire. Senatum ejus rei judicem fore. Integram se causam eorum Romam rejicere. Inducias ad id dierum nonaginta dare.' Epirotæ Romam missi senatum adierunt. Iis, magis, quæ non fecissent hostilia, referentibus, quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse, videri possent. Et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. Iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio, donumque ex auro liceret ponere in æde Jovis Optimi Maximi, permissum ab senatu. Centum pondo coronam auream posuerunt. Non responsum solum benigne '7 legatis est; sed Philippi quoque filius Demetrius, qui obses Romæ erat, ad patrem reducendus legatis datus est. Bellum, quod cum Antiocho rege in Græcia gestum est a M'. Acilio consule, hunc finem habuit.

36. Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provin

habent reliqui omnes præter Kreyssig.—14 De del. Gron. Donjat. Crev.—15 'Crev. emendat alteram ; sed vox alter' non simpliciter, sed, ut ita dicam, dupliciter poni solet. Magis igitur placet Dukeri emendatio hanc vel illam ; nam 'ille' quoque nonnunquam ad proximum vel posterins referri solet.' Doering.-16 Deerat olim rò satis.-17 Add. regis Kreyssig.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Boiis gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos proprætor 18 in Hispania inter ipsum discrimen pugnæ vovisset. Novum atque iniquum postulare est visus. Censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos uti de 19 manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret.' Eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. Per idem fere tempus ædes Matris Magnæ Idææ 20 dedicata est; quam Deam is P. Cornelius, advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui post Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus, in Palatium a mari detulerat. Locaverant ædem faciendam ex senatus consulto M. Livius, C. Claudius censores, M. Cornelio, P. Sempronio' consulibus: tredecim annis post quam locata erat, dedicavit eam M. Junius Brutus, ludique ob dedicationem ejus facti, quos primos scenicos fuisse,' Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos. Item Juventatis ædem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir

18 Prætor Kreyssig.-19 Eos vel de edd. ante Gron. qui testatur legi apud scriptos et Mog. priores eos ut idem.-20 All. Dea; sed neutrum extat in cod. Lov. 6. prob. Drak. Sive Idææ sive Deæ legeris, ab homine male sedulo margini ascripta et inde in textum recepta esse Drak. videtur.-1 T. Semp. edd. ante Sigon. Mox tertiodecimo anno habent pro tredecim annis And. ed. cum Mog. et script. Voss. Thuan.-2 Valerius Antius Gron. Donjat. Crev.3 Vid. Not. Delph. inf. et Not. Var.

NOTE

P Centum pondo coronam auream] Auri pondus illud coronam indicat quinquaginta et sex millia librarum sola materia æquantem.

¶ Uti de manubiis] Assentior Gronovio sic emendanti scripturam veterem, ut idem manubiis. Nec tamen absona est vulgaris lectio vel de manubiis.

* Quos primos scenicos fuisse] Recte notat Glar. non nunc primum cele bratos fuisse Romæ scenicos ludos,

teste ipso Livio lib. xxix. et XXXIV. sed nunc primum Megalesia dictos esse, seu Megalenses, a magna Deum matre, cujus in honorem celebrati : est enim peyáλn Græce idem quod magna Latine.

Juventatis ædem] Sigonius, ut et Victor. et Gron. contendunt scribendum esse juventutis: Scaliger tamen ad Pod. Festum docet indifferenter dici et juventatem et juventutem: addo et juventam: quæ tria nomina

dedicavit. Voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque ejus cecidit: idem censor eam faciendam locavit, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus. Hujus quoque dedicandæ causa ludi facti: et eo omnia cum majore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.

37. Principio ejus anni, quo hæc, jam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romæ P. Cornelio consule, agebantur, boves duos domitos in Carinis' per scalas pervenisse in tegulas ædificii, proditum memoriæ est. Eos vivos comburi, cineremque eorum dejici in Tiberim, haruspices jusserunt. Tarracinæ et Amiterni nuntiatum est aliquoties lapidibus pluisse; Minturnis ædem Jovis et tabernas circa forum de cœlo tactas esse; Vulturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. Eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiarunt, Jejunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum: et ut novemdiale sacrum fieret, et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius, quibus Diis quibusque hostiis edidissent+ decemviri, sacrificaret.' Placatis Diis, nunc votis rite solvendis, nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem, dimisso exercitu, Romam decedere jussit: ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

38. Sub idem fere tempus Ligures, lege sacrata coacto

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »