Immagini della pagina
PDF
ePub

et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ci cum Romanis esse; et aut imperium adimendum orbem terrarum affectantibus, aut ipsi regnum amittendum.' Unus vera et providere, et fideliter prædicere visus. Itaque ipse rex navibus, quæ paratæ instructæque erant, Chersonesum" petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, præsidiis firmaret. Ceteram classem Polyxenidam parare et deducere jussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.

42. C. Livius præfectus Romanæ classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis ejus oræ convenire jusserat apertas naves, quæ ex fœdere debebantur, Siciliam inde petit; fretoque Messanam prætervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset,20 ab Rheginis Locrisque et ejusdem juris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam ' Græciæ civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli, (necdum enim omnia in Græcia perpacata erant,) et ubi classis Romana esset, postquam audivit, circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piræei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protenus navigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Ætolorum maluerant esse, protenus

2

[ocr errors]

20' Post missas accepisset (audisset) excidit forte et.' Rupert.—1 'Recte lectio vett. quorundam librr. primum nostræ postposita est.' Doering. Mox civitatem edd. ante Gron. Modius ex Mog. civitatium.—2 Samum, Zacynthum, quia edd. ante Sigon. Tamen, Zacynthumque vet. lib. apud Sigon.

NOTE

n Chersonesum] Peninsulam nempe Thraciæ, in qua Lysimachia. • Ac regem] Philippum Macedoniæ.

P Samen Zacynthumque] Veteres libri, quibus utor, scribunt uno ductu Peloponnesum tumen Saguntumque : impressi distinguunt, et Peloponnesum referunt ad superiora; male, meo

quidem judicio: neque enim dicendum esset ‘navigare Peloponnesum,' sed 'in' aut versus Peloponnesum :' est quippe Peloponnesus regio, non urbs, ut cuique notum. Livius qnidem in præpositionum usu grammaticorum regulas minus scrupulose sequitur: nihil tamen opus ad insueta ceteris scriptoribus orationem ejus

depopulatus, Maleam petit, et, prospera navigatione usus, paucis diebus Piræeum ad veterem classem pervenit. Ad Scyllæum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit ; cum Æginæ diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum, (audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias,) an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. A Piræco A. Atilius, traditis successori quinque et viginti navibus tectis, Romam est profectus. Livius una et octoginta rostratis 3 navibus, multis præterea minoribus, quæ aut apertæ

-3 Habet Kreyssig. quod legendum putat Duk. constratis. Vid. Not. Var. NOTE

ut

deflectere absque necessitate; nec Samum vel Samen substituere in locum particulæ adversativæ tamen. Nec sum nescius Samen, quæ et Samus dicitur, insulam esse maris Ionii, Echinadum unam Dulichio proximam, Strabone teste; cujus et Virgilius meminit; sed ea ita exigua erat, ut parum aut nihil interesset Romanorum has an illas partes sequeretur. Nec ejus meminit auctor noster tanquam Ætolorum fœdus amplexæ, ant Ætolis subjectæ. Nihil itaque mutandum censeo, nisi quod Zacynthumque malim, quam ut est in plerisque scriptis, Sagunthumque : quanquam Sagunthum ipsam Hispaniæ a Zacynthiis conditam atque appellatam non ignorem. Lego itaque pergit protinus navigare. (Gallice, il continua sa navigation.) Peloponnesum tamen Zacynthumque, quia partis Ætolorum maluerant esse, protinus depopulatus. Fateor nec Peloponnesum, nec Zacynthum in partibus Ætolorum fuisse: sed quod de Zacyntho Sigonius conjicit, Livium præfectum classis Romanæ Roma profectum eam insulam populatum esse, cui forte nondum compertum erat ab Achæis, agente Quintio, concessam populo

Romano; quidni idem de Laconia Peloponnesi parte, vel maxime conspicua, conjici possit? Lacedæmonios certe Ætolorum antea socios fuisse constat ex Liv. lib. xxv. c. 23. Et hoc quoque tempore Nabidem Lacedæmoniorum tyrannum ad Ætolos defecisse, (quod Noster lib. xxxv. c. 13. et sequentibus narrat,) quod C. Livius discere Romæ potuit ; tyranni vero necem, quæ nonnisi cap. 35. memoratur, nondum didicisse credi bile est, aut etiam si sciverit, tamen præteritam Lacedæmoniorum ut et Zacynthiorum culpam ulcisci voluerit: neque enim hic dicitur ideo Livium depopulatum hæc loca, quod tunc partis Ætolorum essent, sed 'quia' antea 'partis Ætolorum maluerant esse.'

a Una et octoginta rostratis navibus] Naves aliæ tectæ ad commodius navigandum pugnandumque aptæ aliæ apertæ. Aliæ præterea rostratæ, seu rostris æneis ferreis ve armatæ ad pugnam: aliæ rostris carebant: omnium generum naves in classe C. Livii erant, sed majores tectæ ac rostris instructæ, atque ad pugnandum comparatæ octoginta et una numero fuere.

rostratæ, aut sine rostris speculatoriæ erant, Delum trajecit.

43. Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies (et est ventosissima regio inter Cycladas,' fretis alias majoribus, alias minoribus divisas) adversi venti tenuerunt.4 Polyxenidas, certior per dispositas speculatorias naves factus, Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit; qui, omissis, quæ in Hellesponto agebat, cum rostratis navibus, quantum accelerare potuit, Ephesum rediit, et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum,' et utique prius confligendum, quam classis Eumenis et Rhodiæ naves conjungerentur Romanis. Ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium, et varietate auxiliorum. Nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quæ in terram hostium veniant," oneratas commeatu venire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentes, nihil præter militem

[ocr errors]

4' Altera lectio retinuerunt pro interpretamento nostræ lectionis habenda est.' Doering.-5 Futuros; ipsum ceteris omnibus superiorem Gron. Vid. Not. Delph. inf.-6 Voss. ut quæ hosti conveniant; unde J. F. Gron. conjiciebat ut quæ in hosticum; et sic vere, teste Drak. in tribus codd. legitur.—

NOTE

• Inter Cycladas] Insulæ maris Egæi dividuntur præsertim in Cycladas et Sporadas. Illæ a Geresto Eubææ promontorio circa Delum in orbem sitæ, unde et nomen traxere, numero fere quinquaginta sunt, quarum præcipuæ Andrus, Tenos, Myconos, Scyros, Siphnus, Seriphus, Præpesinthus, Cythnus, ipsaque omnium et minima fere et clarissima Delos; Oliaros præterea, Paros, Naxus. Sporades autem, ita dictæ quod per æquor sparsæ sint, absque ordine, ad meridiem et ortum deflectunt, Icaria, Ios Homeri sepulcro veneranda, Gyaros, Pathmos, Leros,

Cimolus, Melos, Amorgos, Thera,
Therasia, Anaphe, Astypalea.

• Ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores [Ita numero ferme impares futuros, ipsum ceteris omnibus superiorem esse, &c.] Sic magno consensu scripti tres, qui apud me; nescio cur mutatum est: perspicuus enim sensus est, Romanos numero navium fere impares, id est, inferiores potius quam superiores futuros; ipsum vero Antiochum ceteris omnibus rebus superiorem. Vulgaris lectio, ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores.

t

atque arma habituras. Multum etiam adjuturam notitiam maris terrarumque et ventorum ; quæ omnia ignaros turbatura hostes essent.' Movit omnes auctor consilii, qui et re consilium executurus erat. Biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectæ, ceteræ apertæ, minoris omnes formæ, erant," profecti Phocæam petierunt. Inde, cum audisset, appropinquare jam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quæ ad Sipylum est,' concessit, ad terrestres copiascomparandas. Classis ad Cyssuntem portum Erythræorum," tanquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones (ii namque per aliquot dies tenuerant) cecidere, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Egæum mare versum, petunt: inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumto, Phocæam trajiciunt. Eumenes, Elæam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus, cum quatuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus, paulo a Phocæa ad Romanos, parantes instruentesque se ad navale certa

b

a

[ocr errors]

7 Sigon. conj. ducentis ex Appian. Mox edd. antt. minores omnes ferme ; unde J. F. Gron. conj. moneres om. ferme.-8 Ceciderunt Kreyssig.-9 Duk. Phocaam legendum esse suspicatus est, ita quidem, ut particula paulo, distinctione post illam facta, ad pluribus referatur. Sed si Livius 7d paulo ad pluri

NOTE

1 Centum navibus] Appianus ducentas numerat.

"Minoris omnes formæ, erant] Conjicit Gronovius moneres omnes ferme erant; id est, quæ uno remorum ordine agerentur; sed parum credibilis conjectura.

* Profecti Phocæam] Ad sinum Smyrnæum, a læva influentis in eum Hermi, fuit Eolidis urbs Phocæa, unde orti Massilienses: hodie Focchia.

▾ Magnesiam, quæ ad Sipylum est] Duplex in Minori Asia est urbs hoc nomine: hæc ad Sipylum montem, in Lydia est ad Phrygiæ magnæ confi. nia; (ubi olim Niobe in rupem durata Delph. et Var. Clas.

in fabulis memoratur ;) sub istud tempus victoria Scipionis Asiatici de Antiocho nobilitata est. Hodie Manissa Leunclavio.

z Portum Erythræorum] Erythræ Ioniæ urbs fuit in Asia Minori e regione insulæ et urbis Chii, inter Clazomenas et Teon: hodie Colire vel Stolar sub Turcis. Ejus portum Cyssuntem dictum discimus ex hoc Livii loco.

a Phanas, portum Chiorum] Phanæ promontorium est insulæ Chii ex Steph. ubi portus et ejusdem nominis oppidum.

b Ad urbem] Chium insulæ cognominis caput. Livius.

9 P

men, rediit. Inde centum quinquaginta 10b tectis navibus, apertis ferme quinquaginta, profecti, primo, aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulæ naves ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cyssuntem est, conati sunt trajicere.

e

44. Polyxenidas, ut appropinquare hostes allatum est, occasione pugnandi lætus, sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu præfectos navium ad terram explicare jubet, et æqua fronte ad pugnam procedebat. Quod ubi vidit Romanus, vela contrahit, malosque inclinat, et, simul armamenta componens, opperitur insequentes naves. Jam ferme triginta in fronte erant, quibus ut æquaret lævum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit; jussis, qui sequebantur, adversus dextrum cornu prope terram proras dirigere. Eumenes agmen cogebat. Ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxima celeritate potest, concitat naves. Jam omnibus" in conspectu erant : duæ Punicæ naves antecedebant Romanam classem, quibus obviæ tres fuerunt regiæ naves: et, ut in numero impari, duæ regiæ

bus retulisset, haud dubie illud ante pluribus posuisset. Et sic nondum omnis, qua hic locus laborat, sublata videtur difficultas. Mihi potius ante paulo nomen loci... paulo a Phocæa distantis, excidisse videtur.' Doering. Difficultatem distinctione non post paulo, sed post pluribus posita tollere conati sunt Ascens. et Drak. Ad Phocæam conj. Crev. et Jac. Periz. Sed ita præpos. ad quater h. 1. posita est.' Rupert. Apertis pluribus paulo, a Phocæa Gron. Doujat. Crev.-10 Legendum esse centum quinque, (quod habet Kreyssig.) ex subducta navium ratione, probatum ivit Jac. Gron.

11 Ms. Lov. 5. et edd. ante Ald. omnes; quod multo melius.' Rupert.

NOTE

b Centum quinquaginta] Enumeratæ tantum sunt centum quinque, quomodo legendum censent viri docti. J. Clericus.

© Ad Corycum portum] Diversus hic portus a Coryco Cilicia; fuit enim in Erythrarum vicinia situs, ad sinum Ioninm ab occasu Tei urbis.

hibendum cursum navium facta, ut remotioribus navibus ad assequendam classem tempus daretur.

e Dolonibus erectis] In instrumento navali dolones vocantur minora vela, quæ supra acatia, id est, supra vela majora, erigi solent celeritatis causa. f Jam omnibus in conspectu erant] Vela contrahit] Hæc omnia ad in- Naves, opinor, Eumenis.

« IndietroContinua »